Ipocrisis
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | bg | bh | bi | Ubi
Ipocrisis a
Simulata equitas non est equitas, sed duplex iniquitas, quia et iniquitas et simulacio.
Augustinus super Psalmum LXIII.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis b
Quisquis appetit uideri quod non est, ypocrita est. Simulat enim iustum nec exhibet, quia totum fructum in laude hominum ponit.
Augustinus libro de sermone Domini in monte.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis c
Seneca eo dampnabilius colebat ydola, quo illa que mendaciter agebat, sic ageret, ut cum populo ueraciter agere existimaretur.
Augustinus libro VI. de ciuitate Dei.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ipocrisis d
Ypocrita, qui Latine dicitur simulator, auarus raptor est, qui dum inique agens desiderat de sanctitate uenerari, laudem uite rapit aliene.
Glossa Augustini super illud Iob XXVII.: Que est spes ypocrite?
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ipocrisis e
Quam multos ypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit callidissimus hostis, circueuntes prouincias. Omnes petunt, omnes exigunt, aut sumptus lucrose egestatis, aut simulate precium sanctitatis.
Augustinus libro de operibus monachorum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ipocrisis f
Cum ceperint aliquibus temptacionibus ea ipsa uel subtrahi uel negari, que isto uelamine consecuti sunt, uel consequi cupierunt, tunc necesse est, ut appareat, utrum lupus sit in pelle ouina an ouis in sua.
Augustinus super illud Matthei VII.: Qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis g
Latet plerumque sub tristi amictu lasciuia et deformis horror uili ueste obtexitur ut secreta peculancium tegantur animorum.
Ambrosius in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis h
Si castum me simulo et aliud est in consciencia, habeo gloriam mercenarii sed supplicia peccatoris. Et in comparacione duorum malorum, leuius est malum aperte peccare quam simulare et fingere sanctitatem.
Ieronymus super Ysaiam libro VI.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis i
Quia strepitu labiorum benedicant Domino, et immunda mente ueritati interius contradicunt.
Ieronymus super illud Matthei XV.: Populus hic labiis me honorat.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Ipocrisis k
Intus Nero, foris Cato, totus ambiguus monstrum est uelut quedam bestia compacta, secundum illud poeticum: Leo pars prima, draco media, ipsa chimera.
Ieronymus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis l
Quia multi simulati et ficti, ideo difficile inuenitur, in quo cor et facies, id est operacio atque doctrina, in bono conueniant. Cum autem hoc inuenies da gloriam Deo, quia hoc eius donum est.
Glossa super illud Ecclesiastici XIII.: Vestigium cordis boni et facientis bonum difficile inuenies.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis m
Ve peccatori terram ingredienti duabus uiis. Duabus quippe uiis terram peccator ingreditur, quando et Dei est quod opere exhibet, et mundi quod per cogitacionem querit.
Gregorius libro I. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis n
Simon crucem portans nequaquam moritur, quia omnis ypocrita corpus quidem per abstinenciam afficit, sed tamen per amorem glorie mundo uiuit.
Gregorius libro VIII. moralium.
Fons primus
cf. Ipocrisis ab
[Back to top]
Ipocrisis o
Non indues uestem ex lana linoque contextam. Per lanam simplicitas, per linum subtilitas designatur. Et nimirum uestis que ex lana linoque contexitur, linum interius celat, lanamque exterius demonstrat. Vestem
ergo ex lino lanaque contextam induit, qui in locucione uel actione qua utitur, intus subtilitatem malicie cooperit, et simplicitatem foris innocencie ostendit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis p
Quid in cunctis suis operibus ypocrita sperat, nisi reuerenciam honoris, gloriam laudis, a melioribus metui, sanctus ab omnibus uocari? Ecce quomodo adulteratur liquor balsami.
Gregorius VIII. libro moralium.
Fons prim
[Back to top]
Ipocrisis q
Ypocrita per arroganciam deprauatus paratior est mori quam corripi.
Gregorius ibidem.
Fons primus
cf. Ipocrisis s
[Back to top]
Ipocrisis r
Ypocrite, cum eciam in peccatis grauibus missis moriuntur, sanctos se esse reputant, quia sanctos se reputari estimant. Student enim non uirtutes colere sed uicia colorare.
Gregorius.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis s
Qualis ypocrita imperitis innotescit, talis uult ab omnibus estimari; et paratior est mori quam corripi. Ypocrita quot uiciis plenus est, quasi tot stercoribus in conspectu eterni iudicis illius pectus fetet.
Ypocritarum corda dyabolus tacitus tenet, et quasi ipse ibi quietus dormit, ubi eos quos possidet quiescere non permittit.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
cf. Ipocrisis q
[Back to top]
Ipocrisis t
Quid est uita ypocrite, nisi quedam uisio fantasmatis que hoc ostendit in ymagine, quod non habet ex ueritate?
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis u
Ypocrisis est uirtutum simulacione clausum uicium abscondere et arte palliare.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis x
Ypocrita in laude positus, si hunc quisquam corripere audeat, asperitate sua protinus uitam corripientis cecat. Reprehensum se in prauitate irascitur, loqui sibi redarguentem, deterior efficitur, exasperatus in
contumeliam surgit. Bona opera sua in usum proprie laudis assumit, quod solius proprium est Dei, sumit in laudem, sui scilicet gloriam.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis y
Ypocrite, quo exterius hominibus placent, eo se interius aspicere negligunt, totosque se in uerbis proximorum fundunt, et sanctos se esse estimant, quia sic se haberi ab hominibus pensant.
Gregorius libro XI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis z
Vult ypocrita scire diuina eloquia, nec tamen facere. Vult docte loqui, nec tamen uiuere.
Gregorius libro XV. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis ab
Omnis ypocrita corpus per abstinenciam afficit, sed tamen per amorem glorie mundo uiuit.
Gregorius libro VIII. moralium.
Fons primus
cf. Ipocrisis n
[Back to top]
AIpocrisis ac
Ypocrite ante districtum iudicem excusacionem de ignorancia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostentant, ipsi sibi sunt testimonio, quia bene uiuere non ignorant.
Gregorius libro XVI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis ad
Ypocrite per causas Dei intentioni deseruiunt seculi, quia per ipsa quoque que se agere sancta ostendunt, non conuersionem querunt hominum sed auras fauorum.
Gregorius libro XXI. moralium.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ipocrisis ae
Ypocrita ut sine fine crucietur, uiuere sine fine compellitur, ut cuius uita hic mortua fuit in culpa, illic eius mors uiuit in pena. Dicat ergo: Luet que fecit omnia, nec tamen consumetur, quia cruciatur et non
extinguitur, moritur et uiuit, deficit et subsistit, finitur semper et sine fine est.
Gregorius libro XX. moralium super illud Iob: Luet et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis af
Quid dicturi sumus, qui iniqua operibus docemus, et sola uoce ea que sunt iusta pretendimus? Ossa ieiuniis atteruntur, et mente turgemus. Corpus despectis uestibus tegitur et elacione cordis purpuram superamus.
Iacemus in cinere, et excelsa non despicimus. Doctores humilium, duces superbie ouina facie lupinos dentes abscondimus.
Gregorius in registro.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis ag
Ypocrite uolunt esse humiles sine despectu, pauperes sine defectu, bene uestiri sine sollicitudine, delicate pasci sine labore, aliis adulantes, aliis detrahentes, mordaces ut canes, dolosi ut uulpes, superbi ut
leones. Intrinsecus autem sunt lupi rapaces, mellis dulcedinem, id est inanis glorie et latentis lasciuie ut ursi querentes. Volunt esse sine auctoritate iudices, sine uisu testes, postremo falsi accusatores et
omni ueritate carentes.
Bernardus.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Ipocrisis ah
Serpit hodie putrida tabes ypocrisis per omne corpus ecclesie, et quo toleracius, eo desperacius, eoque periculosius, quo communius.
Bernardus.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis ai
Herodes deuocionem promittit, sed gladium acuit. Maliciam cordis depingit colore humilitatis. Huius personam representant ypocrite, qui dum ficte Deum querunt, illum nunquam merentur inuenire.
Crisostomus Mattheum XI.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis ak
Nulla res sic exterminat bonum sicut simulacio. Nam malum sub specie boni celatum, dum non cognoscitur, non cauetur.
Crisostomus Mattheum VII.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ipocrisis al
Lupus tectus pelle ouina per uocem cognoscitur, et per actum ouis balat inclinata deorsum, lupus ululat contra celum. Hoc superbie, illud humilitatis signum; ouis herbam manducat, lupus carnem.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis am
O ypocrita, si bonum est bonum esse, ut quid uis apparere, quod non uis esse? Si malum est malum esse, ut quid uis esse, quod non uis apparere? Si bonum est bonum apparere, melius est bonum esse. Si malum est
malum apparere, peius est malum esse. Ergo aut appare quod es, aut esto quod appares.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis an
Tolle hoc uicium de clero, ut non uelint hominibus apparere, et sine labore omnia uicia resecantur. Ex hoc uicio nascitur, ut ne uelint inter se meliorem habere.
Crisostomus super Mattheum omelia III.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis ao
Phariseorum iusticia erat in ostentacione operis, non in rectitudine intencionis, in locucione, non in opere, in corporis afflictione, non in mandatorum obseruacione, in minoribus obseruanciis, relictis
grauioribus legis.
Crisostomus super illud Matthei V.: Nisi habundauerit iusticia uestra et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis ap
Ypocrita Greco sermone in Latino simulator interpretatur. Qui dum uiciis malus sit, bonum se palam ostendit. Ypo enim falsum, crisim iudicium interpretatur.
Ysidorus libro ethimologiarum.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis aq
Exitus manifestat, quod a principio celabatur, et que dubia sunt in origine, probantur a fine.
Hugo de meditacione.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis ar
Ypocrisis subtile malum, secretum uirus, uenenum latens, uirtutum fucus, tynea sanctitatis. Ypocrisis secura simulat, prospera fallit, curiosa mentitur, et crudeli arte uirtutes truncat mucrone uirtutum;
ieiunium ieiunio perimit, oracione oracionem uacuat, misericordiam miseracione prosternit. Ypocrisis cognata febri, frigido poculo propinat ardorem. Quod corporibus est ydropis, hoc ypocrisis animabus; hoc est,
ydropis bibendo sitit, ypocrisis inebriata est siti.
Petrus Rauennas in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis as
Tocius iniurie nulla capitalior quam eorum, que maxime cum fallunt, id agunt ut uiri boni uideantur. Ideo Oracius: Nunquam te fallant animi sub uulpe latentes. Impia sub dulci melle uenena latent.
Idem.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Ipocrisis at
Preceptio celestis uult iactanciam tollere, pompam auferre, uanitatem demere, submouere inanem gloriam, et sic iusticiam uult celari. Iusticia per se sibi habundat ad gloriam; spectaculum populi, uulgi laudes,
fauores hominum, mundi gloriam non requirit. Illa uero iusticia que est ypocrisis iusticia non est: mentitur oculis, fallit aspectus, uidentibus illudit, decipit audientes, seducit turbas, trahit populos, famam
uendit, emit clamorem; mercedem rapit presentem, premium non querit futurum; cecat oculos, ceca ipsa; non uidens uult uideri.
Petrus Rauennas ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis au
Demostenes, cum interrogaretur quidnam in dicendo esset efficacissimum, respondit: itokpic, id est ypocrisim; interpellatus iterumque et tercio idem dixit.
Valerius Maximus libro VII.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis ax
Illud te ammoneo, ne eorum more qui non proficere sed conspici cupiunt, facias aliqua que in habitu tuo aut genere uite notabilia sunt. Asperum cultum et uiciosum caput et negligentiorem barbam et indictum
argento odium et cubile humi positum et quicquid aliud laudem peruersa uia sequitur euita.
Seneca XIII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis ay
Quid si nos hominum consuetudini ceperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conueniat. Non splendeat toga, nec sordeat quidem; non habeamus argentum in quo soli auri celatura
descenderit, sed non putemus fragilitatis iudicium auro argentoque caruisse.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis az
Nempe propositum est secundum naturam uiuere. Hoc autem contra naturam est: torquere corpus suum et faciles odisse mundicias et scalorem appetere et cibis non tantum uilibus uti sed horridis.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis ba
Non habemus ista odorifera, nec emptorem decipimus nichil inuenturum, cum intrauerit preter illa, que in fronte suspensa sunt.
Seneca XXXIII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis bc
Multorum quia inbecilla sunt latent uicia. Instrumenta illis explicande nequicie desunt. Sic tuto serpens eciam pestifera tractatur dum riget frigore; non desunt tamen illi uenena sed torpent. Multorum
crudelitas et luxuria et ambicio, ut paria pessimis audeat, fauore fortune deficit.
Seneca XLII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis bd
Virtutem bona sequitur fide, qui se non exornat et pingit, sed idem siue ex denunciato uideatur siue imparatus ac subito. Nichil simulacio proficit; ueritas in omnem partem sui eadem est.
Seneca LXXX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis be
Vis uideri ab hominibus an non? Nunquam bone honestatis est longa simulacio. Quid de alienis moribus et tuis iudices? Multi sunt obligandi, pauci sunt offendendi.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis bf
Multo magis ad rem pertinet, qualis tibi quam qualis aliis uidearis.
Seneca LXXXVII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis bg
Nunquam bona fide uicia mansuescunt. Tygres et leones nunquam feritatem exuunt, aliquando submittunt, et cum minime expectaueris exasperatur toruitas mitigata.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis bh
Nemo potest personam fictam diu ferre. Ficta cito in naturam suam recidunt, quibus autem ueritas subest, quecumque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, in maius meliusque procedunt.
Seneca ad Neronem.
Fons primus
[Back to top]
Ipocrisis bi
Malus, ubi se bonum simulat, tunc est pessimus.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Abstinencia sAdulacio ah
Ambicio s, Ambicio t
Auaricia q
Confessio ag
Consciencia n
Contemptus s
Conuersacio b, Conuersacio al
Cor a, Cor b
Correctio ad
Detractio e
Doctrina ag
Fraus b
Gloria mala i
Honor p
Humilitas k
Inimicicia m
Paciencia a
Perfectio q
Prelacio cm
Religio p, Religio ak, Religio at, Religio ax, Religio ay
Sacerdos t
Superbia r, Superbia ae
Verecundia t
Varia