Mansuetudo
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | Ubi
Mansuetudo a
Mites sunt qui cedunt improbitatibus et non resistunt in malo, sed uincunt in bono malum.
Augustinus libro de sermone Domini in monte.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Mansuetudo b
Mitescere est non contradicere diuine scripture siue intellecte, si aliqua uicia nostra percutit, siue non intellecte, quasi nos melius et uerius sapere et precipere possemus.
Augustinus libro II. de doctrina Christiana.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Mansuetudo c
Mansuetus homo cordis est medicus.
Ambrosius ad Versellenses.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo d
Cum deposuero omne peccatum et exuero omnem maliciam et simplicitate contentus fuero, inops malorum; superest ut mores temperem. Quid enim michi prodest carere sceleribus, nisi fuero mitis atque mansuetus?
Ambrosius super Lucam libro V.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo e
Beatus qui et seueritatem et mansuetudinem tenet, ut altero disciplina seruetur, altero innocencia non opprimatur.
Ambrosius.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo f
Mitis est quem non rancor uel ira afficit, sed omnia equanimiter sustinet; non irritat nec irritatur, nec nocet nec nocere cogitat.
Ieronymus in glossa super Mattheum V.: Beati mites et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo g
Nichil est fedius preceptore furioso qui, cum debeat esse mansuetus et humilis ad omnes, ex diuerso toruo uultu, trementibus labiis, rugata fronte, effrenatis conuiciis, facie inter pallorem et ruborem uariata,
clamore perstrepitat, et errantes non tam ad bonum retrahat, quam ad malum sua seuicia precipitet.
Ieronymus super epistolam ad Titum: Non iracundum et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo h
Sunt quidam mites, sed quamdiu nichil dicitur uel agitur nisi pro eorum arbitrio; patebit autem quam longe sint a uera mansuetudine, si leuis oriatur occasio.
Bernardus sermone quarto.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo i
Magna est uirtus si non ledas a quo lesus es. Magna est fortitudo si eciam lesus remittas. Magna est gloria si cui potuisti nocere parcas.
Ysidorus in soliloquiis libro II.
Fons primus
cf. Paciencia ak
[Back to top]
Mansuetudo k
Beniuolencia est bona erga aliquem uoluntas ultra quam ualet affectum suum protendens.
Hugo.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Mansuetudo l
Benignitas est largitas rerum per compassionem.
Idem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Mansuetudo m
Clemencia est temperancia animi in potestate ulciscendi uel lenitas superioris aduersus inferiorem.
Idem.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo n
Clemens dicitur animus quando est tener ad compaciendum, facilis ad remittendum, promptus ad subueniendum.
Idem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Mansuetudo o
Mansueti letentur; non dixit, lege docti, non ieiunantes, non psallentes, sed mansueti letentur, qui caritate precipua habere rerum omnium temperanciam consueuerunt.
Cassiodorus super Psalmum XXXIII.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo p
Mansuetos appellamus manu consuetos, id est pacientes et mites, qui alienas iniquitates tolerant, nec aliquem grauare presumunt.
Cassiodorus super Psalmum XXXVI.: Mansueti hereditabunt terram.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo q
Ornamentum enim bonorum omnium est sincera benignitas, que numquam est sola, quia de uirtutibus cognoscitur esse generata.
Cassiodorus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo r
Mansuetudo est motus animi utrumque statum mundi lance pensans equali.
Tullius de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo s
Clemencia est uirtus per quam animus concitatus in odium alicuius benignitate retinetur.
Tullius II. rethorice.
Fons primus
[Back to top]
Mansuetudo t
Clemencia est que alieno sanguini tamquam suo parcit, et scit homini non esse homine prodige utendum.
Seneca de clemencia ad Neronem.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Correctio ak, Correctio ba, Correctio cbSpiritus sanctus l
Varia