The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Mercacio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | Ubi

Mercacio a

Desiderio tuo locum facis dyabolo. Ecce enim dyabolus proposuit lucrum et mutuauit ad fraudem; lucrum habere non poteris nisi fraudem feceris. Sed lucrum esca est, fraus laqueus; sic attende escam ut uideas et laqueum, quia lucrum habere non potes nisi fraudem feceris; fraudem autem, si feceris, capieris.

Augustinus super Psalmos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mercacio b

Regula iusticie manifesta est: quod a uero non declinare uirum deceat bonum, nec dampno iniusto afficere quemquam, nec aliquid dolo annectere rei sue.

Ambrosius libro de officiis.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Mercacio c

In contractibus uicia eorum que ueniunt prodi iubentur, ac nisi intimauerit uenditor quamuis in ius emptoris transierint doli actione uacuantur.

Ambrosius III. de officiis.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Mercacio d

Vilis se uult estimari Christus ut ab omnibus ematur, ne quis pauper deterreatur.

Ambrosius secundum Lucam libro VI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mercacio e

Super omnes, inquit, mercatores plus maledictus est usurarius quia mercator dat ut non illam repetat; iste autem postquam fenerauerit et suum iterum repetit et alienum cum suo tollit.

Crisostomus super illud Matthei XXI.: Eiciebat de templo omnes ementes et uendentes.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mercacio f

Quicumque comparat, inquit, rem ut illam integram et inmutatam dando lucretur, ille est mercator qui de templo Dei eicitur.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mercacio g

Prope modum donare uidetur qui uendit rogatus ad saturatos cum mercibus ire certamen est. Suo autem arbitrio precium poscit qui uictualia potest ferre ieiunis.

Cassiodorus in epistolis libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mercacio h

Aurum siquidem per bella querere nefas est, per maria periculum, per falsitates obprobrium, per agriculturam uero licitum est. Honestum uero est lucrum per quod nemo leditur, iuste acquiritur et nulli preiudicatur.

Cassiodorus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mercacio i

Sordidum est eorum officium, qui emunt a mercatoribus quod statim uendant. Nil enim proficiunt, nisi quemadmodum menciantur. Agricultura enim nil melius, nil uberius, nil in homine libero dignius. Hanc laudat Oracius: beatus ille qui procul negociis, ut prisca gens mortalium, paterna rura bobus exercet suis, solutus omni fenore.

Tullius.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Ubi

Clericus c
Predicacio bg

Varia