The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Milicia

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | Ubi

Milicia a

Militare non est delictum sed propter predam militare peccatum est. Nec rem publicam gerere criminosum est, sed ideo agere rem publicam ut rem familiarem pocius augeas, uidetur esse dampnabile. Propterea enim prouidencia quadam militantibus sunt stipendia constituta ne dum sumptus queritur, predo crassetur.

Augustinus de uerbis Domini.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia b

De cubiculo ad aciem, de umbra egrediens ad solem, corpus assuetum tunica lorice honus non sustinet, caput opertum lintheo galeam recusat, mollem ocio manum durus exasperat capulus, fortior autem miles ex confragoso uenit.

Ieronymus in epistola ad Theodorum monachum.

Varia
Fontes primi
cf. Delicie l & Milicia af
[Back to top]

Milicia c

Iuuentus enim cui defensio prouinciarum, cui bellorum est committenda fortuna, et genere, si copia suppetat, et moribus debet excellere. Honestas enim ydoneum militem reddit; uerecundia, dum prohibet fugere, facit esse uictorem.

Vegecius de re militari.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia d

Fabros ferrarios, carpentarios, macellarios et ceruorum aprorumque uenatores conuenit sociare milicie.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia e

Nichil enim magis in itinere uel in acie custodiendum est quam ut omnes milites incedendi ordinem seruent quod aliter non potest fieri nisi ut exercicio ambulare celeriter et equaliter discant. Periculum enim ab hostibus semper grauissimum sustinet diuisus et inordinatus exercitus.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia f

Nil enim neque firmius, neque felicius, neque laudabilius est re publica in qua habundant milites eruditi.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia g

Plurimum enim terroris hostibus armorum splendor importat. Quis credat militem bellicosum cuius dissimulatione situ ac rubigine arma fedantur?

Vegecius libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia h

Ab hiis qui tirones probant in omnibus quidem stature magnitudinem, corporis robur, alacritatem animi conuenit explorari.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia i

Nunquam enim ad contumaciam pari consensu multitudo prorumpit, sed incitatur paucis qui uiciorum scelerumque impunitate sperant peccare cum plurimis. Quod si ferri medicinam necessitas extrema persuaserit, rectius est more maiorum in auctores criminum uindicari ut ad omnes metus, ad paucos pena perueniat. Laudabiliores tamen duces sunt quorum exercitum ad modestiam labor et usus instituit quam illi quorum milites ad obedienciam suppliciorum formido compellit.

Ibidem.

Varia
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]

Milicia k

Plerique rei militaris ignari pleniorem uictoriam credunt, si aduersarios aut locorum angustiis aut armatorum multitudine circumdederint ut aditum non inueniant recedendi. Sed econtra clausis ex desperatione crescit audacia et cum spei nichil est, sumet arma formido. Libenter cupit commori qui sine dubio scit se esse moriturum. Ideoque Scipionis laudata sentencia est qui dixit uiam hostibus qua fugerent inueniendam. Nam cum abscedendi aditu patefacto mentes omnium ad prebenda terga consenserunt, multi more pecudum trucidantur, nec insequencium ullum periculum est, conuicti quibus defendi poterant, arma conuerterunt. Hoc genere quanto maior fuerit, tanto facilius multitudo prosternitur.

Vegecius ibidem.

Varia
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]

Milicia l

Neque enim ibi requirendus est numerus, ubi animus semel territus non tam tela hostium cupit declinare quam uultum. Ceterum clausi licet exigui numero et infirmi uiribus, hoc ipso tamen sunt hostibus pares quia desperantes sciunt aliud sibi licere non posse. Necessitas enim quedam uirtutis est desperatio, sed una salus uictis nullam sperare salutem.

Ibidem.

Varia
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]

Milicia m

Aut inopia aut superuenientibus aut terrore melius hostem domare quam prelio in quo amplius solet fortuna potestatis habere quam uirtus. Licet enim ars plurimum prosit, tamen ad offensionem suam potest accusare fortunam.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia n

Nulla consilia meliora sunt sicut illa que ignorauerit aduersarius antequam facias. Cum igitur consilium tuum cognoueris aduersariis proditum, dispositionem mutare te conuenit. Quid fieri debeat tractato cum multis, quid uero facturus sis cum paucissimis ac fidelissimis uel pocius ipse tecum.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia o

Milites timor et pena in sedibus corriget, in expeditione spes ac premia faciunt meliores. Boni duces publico certamine nunquam nisi ex occasione aut nimia necessitate confligunt. Magna dispositio est hostem fame magis urgere quam ferro.

Vegecius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia p

Nichil detestabilius est nota proditionis in milite. Licet Ioab omnia fortiter uicerit, non computatur tamen in cathalogo forcium David quia fortitudinem eius proditio in Abner et Amasam denigrauit. Sola fidelitas est que dilatat gloriam populi que pacem firmat et terrorem incutit inimicis.

Petrus Blesensis in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia q

Nichil dampnabilius est in milite quam ocium per quod usus armorum dediscitur, nutritur pusillanimitas, uires fatiscunt, obrepit inercia, et ad immundicie actus animus occupatur.

Petrus Blesensis ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia r

Vegecii Renati testimonio, inutilis est omnino milicie nutritus tenere et deliciis assuetus; eum autem censet preliis aptiorem qui sub diuo et sole nutritur, laboris paciens, umbre negligens, balneorum nescius, eque ferens frigoris iniurias et caloris, rudis in causis, simplex in actibus, cibo moderatiore contentus qui non erubescat fossam ducere, reparare aggeres, ferre lapides et cementum, lignorumque materiam comportare.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia s

Quod si milites nostros ire in expeditionem quandoque oporteat, summarii non ferro sed uino, non lanceis sed caseis, non ensibus sed utribus, non hastis sed uerubus onerantur. Credas eos ire ad domum conuiuii, non ad bellum.

Idem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia t

Clipeos deferunt optime deauratos, predam pocius hostium quam tutamen ab hostibus. Bella tamen et conflictus equestres depingi faciunt in sellis et clipeis ut se quadam ymaginaria uisione delectent in pugnis quas actualiter ingredi aut uidere non audent.

Idem in epistola.

Varia
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]

Milicia u

Iulius Frontinus refert cum scutum cuiusdam uidisset auro et gemmis multipliciter adornatum, dixit se non mirari si tanta diligencia honorasset in quo plus presidii quam in ense haberet.

Idem ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia x

Refert Pericles non picturam, non aurum et lapides, sed scutum diuulsum, fractam galeam, ebetem gladium, faciem uulneratam cedere militibus ad ornatum.

Idem in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia y

Cum nostri milites ab expeditione sine uulnere et cicatrice, sanis et integris armis per Dei graciam reuertuntur, curritur ad bibendi conflictum. Crateras igitur statuunt et uina coronant, atque exhausta canunt prelia Marte graui; illic Eacides, illic tendebat Vlixes, et pingunt fluido Pergama tota mero.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia z

Hii sunt quorum testimonio laudari audis in ocio occupationes, in pace predas, inter arma fugas, inter uina uictorias; cum sint in pretoriis leones, in preliis lepores.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia ab

Porro ordo militum nunc est, ordinem non tenere. Nam cuius os maiore uerborum spurticia polluitur qui detestabilius iurat, qui minus Deum timet, qui ministros Dei uilificat, qui ecclesiam non ueretur, iste hodie in cetu militum fortior et nominatior reputatur.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia ac

Hodie militaris disciplina, quam Vegecius Renatus et plerique alii docuerunt, prorsus euanuit. Olim se iuramenti uinculo milites obligabant quod starent pro rei publice statu, quod in acie non fugerent, et quod uite proprie utilitatem publicam prehaberent, sed et hodie enses suos recipiunt de altari ut profiteantur se filios ecclesie atque ad honorem sacerdocii, ad tuitionem pauperum, ad uindictam malefactorum et patrie liberationem se gladium accepisse. Porro in contrarium res uersa est. Nam ex quo hodie militari cingulo decorantur, statim insurgunt in christos Domini et deseuiunt in patrimonium crucifixi. Spoliant et predantur subiectos sibi pauperes et miserabiliter atque inmisericorditer affligunt miseros ut in doloribus alienis illicitos appetitus et extraordinarias impleant uoluptates.

Idem in epistola.

Varia
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]

Qui contra inimicos crucis uires suas exercere debuerant, in potibus et ebrietatibus pugnant, uacant ocio, marcent crapula, uitamque degenerem in immundiciis transigentes nomen et officium milicie dehonestant.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia ae

Facile onus afflictionis senciunt qui uti suauibus deliciis consueuerunt. Gedeon enim Domino mandante prohibitus est in multitudine delicata atque inexercitata Madianitis occurrere.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia af

Nullum laborem recusant manus que ab aratro ad arma transferuntur. Quamlibet enim uiam paciuntur iumenta quorum durata in aspero ungula est; in molli et palustri pascuo saginata cito subteruntur; fortior autem miles ex confragoso uenit, sed ille unctus et nitidus in primo puluere deficit.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fons primus
cf. Delicie l & Milicia b
[Back to top]

Milicia ag

Ducis in consilio posita est uirtus militum.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Milicia ah

Non fuit Romanis rubor eburneo Scipione deposito agrestem aratri stiuam repetere, sed Attilii manus rustico opere attrite salutem publicam stabilierunt, ingentes hostium copias pessum dederunt, et que prius arancium boum iuga rexerant, postea triumphalis currus habenas retinuerunt. Potest pauperes consolari Attilius, sed multo magis docere locupletes quod non est necessaria magne laudis cupido, aut anxia opum comparatio. Virtus enim nudo homine contenta est.

Valerius libro IIII.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Ubi

Resurrectio ab
Christianus e

Varia