The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Nobilitas

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | Ubi

Nobilitas a

Sola apud Deum libertas est non seruire peccatis. Summa apud Deum nobilitas est clarum esse uirtutibus.

Ieronymus in epistola ad Cellanciam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas b

Nulli te unquam de generis nobilitate preponas, nec obscuriores quaslibet et humili loco natas te inferiores putes. Nescit religio nostras personas nec conditiones hominum sed animas inspicit.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas c

Ille apud Deum preest pocior non quem nobilitas generis nec dignitas seculi, sed quem deuotio fidei et sancta uita commendat.

Ieronymus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas d

Nichil aliud uideo in nobilitate appetendum nisi quod nobiles quadam necessitate constringuntur, ne ab antiquorum probitate degenerent. Non enim datur nobili patri palma sed cursui. Et plerumque nobilitas carnis ignobilitatem parit mentis.

Ieronymus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas e

Nonnullis solet nobilitas generis parere ignobilitatem mentis ut minus se in hoc mundo despiciant qui plus se ceteris aliquid fuisse meminerunt.

Gregorius in dyalogo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas f

Genus clarum, corpus aptum, forma euidens, ingenium uelox, eruditionis utilitas et morum honestas gloriosa quidem sunt. Si tibi usurpas, est qui queret et iudicet.

Bernardus in epistola ad magistrum Galterum de caluo monte.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas g

Nescio cum quo pacto uirtus in nobili placet an forte plus claret. Siquidem ignobilis cum caret gloria, non facile liquet, utrum quia nolit aut quia non possit habere. Laudo factam de necessitate uirtutem, sed plus illam quam elegit libertas, non inducit necessitas.

Bernardus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas h

Ille clarus, ille sublimis, ille nobilis, ille tunc integram nobilitatem suam putet, si dedignetur seruire uiciis et ab eis non superari.

Crisostomus super Mattheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas i

Quid enim prodest ei quem sordidant mores generatio clara? Aut quid nocet illi generatio uilis quem mores adornant? Ipse enim se uacuum ab omnibus bonis actibus ostendit qui gloriatur in patribus. Quid profuit Cham quod fuit Noe filius? Nonne separatus de medio filiorum? Qui secundum carnem frater fuerat natus, secundum animum factus est seruus; nec familia eius sancta potuit defendere impios mores.

Crisostomus super illud Matthei IIII.: Patrem habemus Abraham.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas k

Quid Thimotheo nocuisse creditur quod fuit ex patre gentili? Aut quid nocuit Abrahe quod patrem habuit Tharam luteorum deorum cultorem? Nonne separatus a genere suo, positus est in caput fidelium ut iam non diceretur filius peccatorum sed pater sanctorum? Nec potuerunt gloriam eius sordidare paterni errores.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas l

Stagnum de argento egreditur, sed non est argentum. Itaque argentum colatum seruatur, stagnum autem foras expellitur. Melius est de contemptibili genere clarum fieri quam de claro genere contemptibilem nasci. Qui enim de claro genere clarus nascitur, gloria claritudinis eius non est eius solius, sed communis uidetur; qui autem de contemptibili genere clarus egreditur, tota gloria claritudinis eius solius est; qui uero de contemptibili genere contemptibilis nascitur, turpitudo contemptibilitatis solius eius non est, sed eciam generis; qui autem de claro genere contemptibilis nascitur, omnis turpitudo illius est eius solius. Ideo melius est ut in te glorientur parentes quam tu in parentibus glorieris.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas m

Nobilitas a me procedens est michi cordi plusquam que patrum procedit nobilitate quia in quo desinit cuiusque nobilitas, tunc auorum nobilitate congrue indiget.

Cassiodorus in quadam epistola.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

______________________________

Sicut indigna posteritas laudes antiqui generis abnegat, ita preclara de patribus egregie dicta confirmat, iuxta illud: Preconia ueterum presens docuit uena uirtutum. Laudabilis enim uena suam seruat originem et fideliter posteris tradit que in se gloriosa transmissione promeruit.

Cassiodorus libro III. epistolarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas n

Similitudinem suorum felix uena custodit quando pudet delinquere qui similia nequit in suo genere reperire. Hinc est quod melius agnoscitur elegisse nobilem quam fecisse felicem quia iste commonitus per ueterum se facta custodit, ille autem exemplum non habet nisi quod fecerit.

Cassiodorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

______________________________

Nam si inueterate et per genus ducte diuicie nobilem faciunt, multomagis prestantior est nobilitas cuius origo thesauris prudencie locuplex inuenitur.

Cassiodorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas o

Si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egens unusquisque felicem domum inuaderet; sed quamdiu non sumus, natura nos regit et in quamcumque uult casam nos mittit. Quemcumque uolueris reuoluere nobilem, ad humilitatem peruenies. Quid recensiam singulos cum hanc urbem tibi possem ostendere? Nudis stetere colles inter que tamen effusa menia nichil est humili casa nobilius.

Seneca de sententiis oratorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas p

Eis qui non nati sunt nobiles sed facti nichil crudelius, iuxta illud: Asperius nichil est humili cum surgit in altum.

Seneca ibidem.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Nobilitas q

Habet hoc optimum generosus animus quod concitatur ad honesta. Neminem excelsi ingenii uirum humilia delectant et sordida. Felix qui ad meliora impetum animi dedit, ponet se extra conditionem fortune, prospera temptabit, aduersa comminuet, et aliis admiranda despiciet.

Seneca XXXVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas r

Nobilitas animi generositas est sensus; nobilitas hominis est generosus animus.

[auctor non nominatus]

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nobilitas s

Ingenuitas non recipit contumeliam.

Seneca in libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Natiuitas n

Varia