Ornatus
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | Ubi
Ornatus a
Nolo ut de ornamentis auri uel uestis perperam habeas in prohibendo sentenciam, nisi eis qui neque coniugati sunt, neque coniugari cupientes cogitare debent quomodo placeant Deo.
Augustinus ad Possidium.
Fos primus
[Back to top]
Ornatus b
Animaduertendum est non in solo rerum corporearum nitore atque pompa, sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactanciam et eo periculosiorem quo sub nomine seruitutis Dei decipit.
Augustinus libro de sermone Domini.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus c
Quanta amencia est effigiem mutare nature picturam querere? Tollerabiliora prope modum in adulterio crimina sunt; ibi enim pudicicia, hic natura adulteratur.
Augustinus.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus d
Neglecta mundicies et inculta uestis cultus ipse sine cultu.
Augustinus de doctrina Christiana.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus e
Fucare figmentis quo uel rubicundior appareat adulterina fallacia est, qua non dubito ipsos maritos se nolle decipi quibus solum permittende sunt femine ornari secundum ueniam, non secundum imperium. Execranda
autem est supersticio ligaturarum que non ad placendum hominibus sed ad seruiendum demonibus adhibentur.
Augustinus ad Presidium.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus f
Deles picturam Dei mulier, si uultum tuum materiali candore oblinias, si exquisito rubore perfundas.
Ambrosius in Exameron.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus g
Collum cathena constringit; pedes compedes includunt. Nil refert an corpus auro ligetur an ferro. Si ceruix premitur, si grauatur incessus, nil precium iuuat nisi quod uos mulieres estis miserabiliores quam qui
publico iure dampnantur. Illi optant exui, uos ligari. Mulier sic ornata est domus omnium demonum infernalium.
Ambrosius in libro de uirginitate.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus h
Neglecta decoris cura plus placet et hoc ipsum quod nos non ornamus ornatus est.
Ibidem libro I.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus i
Decor corporis non sit affectatus sed naturalis, simplex, neglectus magis quam expeditus, non preciosis et albentibus adiutus uestimentis sed communibus ut honestati uel necessitati nil desit, nil accedat nitori.
Ambrosius de officiis libro I.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ornatus k
Vestes pullas eque deuita ut candidas; ornatus et sordes pari modo fugienda sunt quia alterum delicias, alterum gloriam redolet.
Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus l
Inter sericum et lintheamina quibus tibi uideris fulgidus et formosus, intellige te nudum, conscissum, sordidum, mendicantem.
Ieronymus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus m
Quid dicam de hiis qui ambiunt ad sacerdocium, quibus cura est ut uestes bene oleant ut pes laxa pelle non folleat, quibus ut crines calamistro rotentur, quibus ut digiti anulis radiant et, si uia humidior fiat,
uix in eam pedes uestigia imprimant?
Ieronymus ad Eustochium.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus n
Si uir uel mulier se ornauerit et uultus hominum ad se prouocauerit, et si nullum inde sequatur dampnum, iudicium tamen pacietur eternum quia uenenum attulit si fuisset qui biberet.
Ieronymus.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Ornatus o
Sunt nonnulli qui cultum subtilium preciosarumque uestium non putant esse peccatum; quod uidelicet si culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam uigilanter exprimeret quod diues qui torquebatur apud inferos bysso
et purpura indutus fuisset.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus p
Quod pro sola inani gloria uestimentum preciosius queritur, res ipsa testatur quod nemo uult ibi preciosis uestibus indui, ubi ab aliis non possit uideri.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus q
Quid de habitu dicam in quo iam non calor sed color requiritur, magisque cultui uestium quam uirtutum insistitur? Pudet dicere! Vincuntur in suo studio muliercule quando a monachis precium affectatur in uestibus
non necessitas.
Bernardus super Missus est.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus r
Vanum cor uanitatis noticiam ingerit corpori et exterior superfluitas interioris uanitatis indicium est. Mollia indumenta animi molliciem indicant; non tanto curaretur corporis cultus nisi prius neglecta fuisset
mens inculta uirtutibus.
Bernardus in apologia.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus s
Quod autem ab arte calceorum et textorum multa abscidere oportet. Et enim ad luxuriam deduxerunt, necessitatem eius corrumpentes, artem male arti commiscentes.
Crisostomus super Mattheum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ornatus t
Non uirgines tantum aut uiduas sed et nuptas puta eciam omnes omnino feminas admonendas quod opus Dei et facturam eius et plasma adulterare nullo modo debeant adhibito flauo colore uel nigro puluere uel rubore
aut quolibet lineamenta natiua corrumpente medicamine. Et subdit: manus Deo inferunt quando illud quod ille formauit reformare contendunt.
Cyprianus in libro de habitu uirginum.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Ornatus u
Serico et purpura indute Christum sincere induere non possunt; auro et margaritis adornate et monilibus ornamenta mentis et corporis perdiderunt.
Cyprianus ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ornatus x
Superbus autem, ut magnificus uideatur, satagit uestiri duplicibus, indui mollibus, preciosis ornari. Sed quid est homo preciosior ornatus nisi sepulcrum foris dealbatum, intus autem spurticia? Iacinctus,
purpura, crocus et byssus in limo putrescunt; aurum et argentum, lapides et gemme in luto sordescunt; dignitas et potestas in puluere, honor et gloria male sedent in cinere.
Innocencius de uilitate condicionis humane.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus y
Artificialis species superducitur et facies obducitur naturalis, tanquam hominis artificium artem superet creatoris.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus z
Absit ut alterius color comparabilis sit natiuo, quin immo cum facies adulterino colore fuscatur, os abhominabile fetore corrumpitur. Vniuersa uanitas omnis homo uiuens, Ysaias. Quid enim uanius quam crines
pectere, planare cesariem, tingere genas, ungere faciem, producere supercilia? Quando quidem uana sit gloria et uana sit pulcritudo, omnis caro fenum et omnis gloria eius tanquam flos agri?
Innocencius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus ab
In cultu obseruandum est, quod a forma remoueatur omnis uiro non dignus ornatus.
Tullius.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ornatus ac
Adhibenda est autem mundicia non odiosa neque exquisita nimis, tantum que fugiat agrestem et inhumanam negligenciam.
Tullius.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ornatus ad
Omnium istarum pulcritudinem contempnes si exspoliaueris. Equm empturus solui iubes stratum, detrahis uestimenta uenalibus ne qua uicia corporis lateant. Ornamenta ipsa ementibus suspecta sunt, siue crus siue
brachium aspiceres alligatum, nudari iuberes et ipsum corpus ostendi. Mulierem inuolutam estimas si uis illam estimare totumque scire qualis sit fasciam solue; multum mali sub illa latet.
Seneca LXXXI. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ornatus ae
Adolescens si femineis te adornaueris, iniuriam facere cogitas.
Seneca libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Gloria mala aiHomo k, Homo m
Ipocrisis bd
Religio am
Virginitas e
Varia