Pena siue punitio
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | Ubi
Pena siue punitio a
Illa est pena peccati iustissima ut amittat unusquisque illud quo bene uti noluit cum sine ulla posset difficultate, si uellet, id est ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit, et qui rectum
facere cum posset noluit, amittat posse cum uelit.
Augustinus libro III. de libero arbitrio.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio b
Iussisti, Domine, et sic est ut pena sit sibi omnis inordinatus animus.
Augustinus libro I. confessionum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Pena siue punitio c
Mitissima omnium penarum erit eorum qui preter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt.
Augustinus in encheridion capitulo XXV.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio d
Quia impunitum non debet esse peccatum, puniatur a te ne tu puniaris pro illo. Peccatum tuum iudicem te habeat, non patronum.
Augustinus de utilitate agende penitencie.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio e
Sicut non impediunt iustum ab eterna uita quedam peccata uenialia, sine quibus uita ista non geritur, sic ad salutem eternam nichil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficilime uita cuiuslibet
pessimi hominis inuenitur.
Augustinus in libro de sentenciis Prosperi.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Pena siue punitio f
Qui in aliud seculum distulit fructum conuersionis, prius purgabitur igne purgationis. Hic ignis et si non sit eternus, miro tamen modo grauis est. Superat enim omnem penam, quam homo unquam passus est in hac
uita, uel pati potest.
Augustinus in sermone de igne purgatorio et ponitur XXV. distinctione.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Pena siue punitio g
Qui pro aliquo graui crimine morte multatur, nunquid moram qua occiditur que perbreuis est, legem existimant et non quod eum in sempiternum auferant de societate uiuencium?
Augustinus libro XXI. de ciuitate Dei.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio h
In presenti quidem uita delectationes temporales dulces sunt et tribulationes amare. Sed quis non bibat tribulationis poculum, metuens ignem infernalem, aut quis non contempnat delectationem seculi, inhyans uite
eterne?
Augustinus in quodam sermone.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Pena siue punitio i
Cui dubium quin inter tres peccatores, immo impios: gentilem, hereticum, ecclesiasticum; multo maioribus penis dignus sit qui maioris fuerit dignitatis?
Ieronymus super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio k
Tanto rectius maiori supplicio dignum iudicauerim animum, quanto uiciis subdit instrumenta uirtutum.
Ieronymus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio l
Electos Domini cernimus et pia agere et crudelia multa tolerare. Hinc ergo colligitur districtus iudex quanta illic feriat districtione quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat.
Gregorius libro IX. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio m
Sicut uno sole omnes tanguntur nec tamen sub eo uno ordine omnes estuamus quia iuxta qualitatem corporis sentitur eciam pondus caloris, sic dampnatos et una est gehenna que affligit et tamen non omnes uno calore
conburit quia quod hic agit dispar ualitudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio n
Ad districti iudicii iusticiam pertinet ut nunquam careant supplicio quorum mens in hac uita nunquam uoluit carere peccato; et nullus detur iniquo terminus ultionis quia quamdiu ualuit, habere noluit terminum
criminis.
Gregorius libro XXX. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio o
Nemo Dei longanimitatem negligat quia tanto districtiorem iusticiam in iudicio exiget, quanto longiorem ante iudicium pacienciam prorogauit.
Gregorius omelia XIII. super euangelia: Sint lumbi uestri precincti.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio p
Altissimus enim est paciens redditor. Paciens redditor dicitur quia peccata hominum et patitur et reddit. Nam quos diu ut conuertantur tolerat, non conuersos durius dampnat.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio q
Anima illic posita beate esse perdit et esse non perdit, ex qua re semper cogitur ut et mortem sine morte, et defectum sine defectu, et finem sine fine paciatur, quatinus ei et mors immortalis sit, et defectus
indeficiens, et finis infinitus.
Gregorius libro IIII. dyalogorum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Pena siue punitio r
Iniqui ideo cum fine deliquerunt quia cum fine uixerunt. Nam uoluissent utique sine fine uiuere ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quia in peccato semper uiuere cupiunt quia nunquam desinunt peccare
dum uiuunt. Ad magnam ergo iudicantis iusticiam pertinet ut nunquam careant supplicio quia in hac uita nunquam uoluerunt carere peccato.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio s
Iniustus quisque eo atrocius in tormentis obruitur quo altius in peccatis eleuatur, transit quod extollitur, permanet quod punitur. Quia honoratur in uia, in peruentione dampnabitur; et quasi per amena prata ad
carcerem peruenit qui per presentis uite prospera ad interitum tendit.
Gregorius libro VI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio t
Pena presens que iniusti animum a prauis desideriis non mutat, ab eternis suppliciis non liberat. Solos pena a supplicio liberat quos mutat. Nam quem presencia mala non corrigunt, ad sequencia perducunt.
Gregorius libro XV. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio u
Iustum est ut quos culpa similis inquinat, par eciam pena constringat; et qui nequaquam dispari sunt iniquitate polluti, nequaquam tormento crucientur dispari, quatinus simulis dampnatio conterat quos simul
elatio subleuabat.
Gregorius libro IX. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio x
Horrendo modo fit miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu quia et mors semper uiuit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Mors perimit et non extinguit, dolor cruciat sed
nullatenus pauorem fugat, flamma comburit sed nequaquam tenebras excutit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio y
Ob hoc inflexibilis et obstinate mentis punitur eternaliter malum, licet temporaliter perpetratum quia quod breue fuit tempore uel opere, longum esse constat in pertinaci uoluntate, ita ut si nunquam moreretur,
nunquam uelle peccare desineret, immo semper uiuere uellet ut semper peccare posset.
Bernardus epistola CCLII.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio z
Quid tam penale, quam semper uelle quod nunquam erit, et semper nolle quod nunquam non erit?
Bernardus libro de consideratione.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio ab
Iustius enim est iniustum iuste euadere quam iustum iniuste punire quia reus et si semel euaserit, potest iterum perire; innocens autem, si semel perierit, iam non potest reuocari.
Crisostomus super primum capitulum Matthei.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio ac
Noui quod plurimi solam pertimescant gehennam, ego autem illius glorie amissionem multo amarius quam ipsius gehenne dico esse supplicium, horribile ualde quis ponit gehennas, nichil tale dicturus est, quale est
a beate illius glorie honore expelli et esse exosum Christo.
Crisostomus super illud Matthei VI.: Excidetur et in ignem mittetur.
Fons primus
cf. Infernus r
[Back to top]
Pena siue punitio ad
Quis putas tunc meror erit, que tristicia cum separabuntur impii a consortio sanctorum et a uisione Dei, et traditi in potestate demonum ibunt cum ipsis in ignem eternum, ibique semper erunt sine fine in luctu
et gemitu. Vbi erit dolor intolerabilis, fetor incomparabilis, timor horribilis, mors corporis et anime, sine spe uenie et misericordie; ubi nec qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur aliquando moritur,
sed sic morientur ut semper uiuant et sic uiuent ut semper moriantur.
Hugo libro I. de anima.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio ae
Iuste puniuntur qui licitis abutuntur. Iustius uero puniuntur qui aliena rapere conantur. Sic Sathanas celum, sic prochoplastus perdidit paradysum.
Hugo libro II. de anima.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio af
Occultam culpam sequitur aperta percussio ut malis exterioribus interna puniantur et cor publice corruat quod latenter peccabat.
Cassiodorus super Psalmum: Dixit insipiens.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio ag
Improbis autem pena statuenda est, nec uero minor hiis qui secuti erunt alterum quam hiis qui fuerint impietatis duces.
Tullius de amicicia.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio ah
Lento enim gradu ad uindictam sui diuina procedit ira et tarditatem supplicii grauitate pensat.
Valerius Maximus libro I. de memorabilibus dictis.
Fons primus
[Back to top]
Pena siue punitio ai
Satis penarum est potuisse puniri. Grauis tamen pena est quem post facti penitet.
Seneca in prouerbiis.
Fontes primi
[Back to top]
Ubi
Baptismus f, Baptismus gCaro g
Confessio i, Confessio k
Correctio cq, Correctio cr, Correctio cx, Correctio da
Gaudium g
GloriaMala z
INFERNUS
Ipocrisis ae
Labor i
Lacrima h
Lex e
Penitencia d
Timor i, Timor l
TRIBULATIO
Varia