Rapina
Rapina a
Si in ignem mittitur qui non dedit rem propriam, ubi putas mittendus est qui inuasit alienam? Si cum dyabolo ardere habet qui nudum non uestiuit, ubi putas arsurus est qui expoliauit? Non nocent mala preterita
si non placent.
Augustinus de uerbis Domini capitulo XX.
Fons primus
[Back to top]
Rapina b
Si penale est clanculo auferre, multo maioris pene est uiolenter eripere.
Augustinus in sermone dominica IIII. quadragesime.
Fons primus
[Back to top]
Rapina c
Remota iusticia, quid sint regna nisi magna latrocinia? Quia latrocinia, quid sint nisi parua regna? Hoc malum tantum crescit ut et loca teneat, sedes constituat, ciuitates occupet, populos subiuget, et
euidencius regni nomen assumit; quod ei iam in manifesto confert non dempta cupiditas, sed addita impunitas. Ideo eleganter et ueraciter Alexandro magno quidam pirata comprehensus respondit cum ab eo interrogaret
quid sibi ut mare haberet infestum, ille libera uoce: Quid tibi, inquit, ut orbem terrarum? Sed quia ego exiguo nauigio facio, latro uocor; quia tu magna classe, imperator.
Augustinus IIII. de ciuitate capitulo IIII.
Fons primus
[Back to top]
Rapina d
Nostri quoque principes, cum pauperes delinquentes publice arguant et confundant, diuitibus peiora peccantibus nec nutum faciunt in quorum domibus rapina pauperum dum ecclesie opes sibi thesaurizant et in
deliciis abutuntur que ad sustentationem pauperum dantur, et sibi reseruant uel propinquis distribuunt, et aliorum inopiam suas uel suorum diuicias faciunt.
Augustinus in glossa super illud Ysaie III.: Quare atteritis populum meum?
Fons primus
[Back to top]
Rapina e
Quid recipiet qui aliena tulerit, si semper ardebit qui sua non dedit?
Rabanus super illud Matthei XVI.: Esuriui et non dedistis michi et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Rapina f
Si sterilitas in ignem mittitur, rapacitas quid meretur? Aut quid recipiet qui alienum tulerit, si semper ardebit qui de suo non dederit? Et si iudicium sine misericordia erit illi qui non fecerit misericordiam,
quale iudicium erit illi qui fecerit et rapinam?
Fulgencius tractans illud Matthei: Omnis arbor et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Rapina g
Sicut ouis tondentem se non increpat, ita nec iustus cupiditatem se expoliantis accusat.
Cassiodorus super Psalmum VIII.
Fons primus
[Back to top]
Rapina h
Pauperibus non dare tulisse est et merito; quando qui potest esurientibus subuenire, si non pascit, extinguit. Pudeat illis tollere quibus iubemur offerre. Vltra omnes crudelitates est diuitem uelle fieri de
exiguitate mendici. Amentur honesta lucra, horreantur dampnosa compendia. Nullus audeat inde tollere quod debet collecta dispergere; addendo perdit qui retinendo collegerit et paupertatem pocius ad se trahit, si
exigencium pecunias non repellit.
Cassiodorus libro V. epistolarum.
Fons primus
[Back to top]
Rapina i
Quis dicat utile hominem incommodo alterius suum commodum augere, et alterum altero aliquid detrahere? Hoc est magis contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor. Nam in principio conuictum hominum
tollit. Si enim hec affectio nobis insit ut quisque propter suum emolimentum spoliet aut uiolet alterum, necesse est dirumpi societatem humani generis que est secundum naturam. Vt si unumquodque membrum putaret se
plus ualere, si proximi membri ad se ualitudinem transduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset, ita est et in humana societate. Nam sicut concessum est ut quisque malit sibi adquirere quod ad
usum uite pertineat quam alteri, et hoc natura non repugnante, ita non patitur natura ut aliorum spoliis nostras facultates augeamus. Et sicut contra naturam magis est detrahere alteri sui commodi causa quam mors,
quam dolor, ita magis secundum naturam pro omnibus, si fieri posset, labores et molestias suscipere quam uiuere sine molestiis in maximis uoluptatibus.
Tullius in sua rethorica.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Rapina k
Rapina est ex auide mentis impetu uiolenta alienarum rerum distractio.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Rapina l
Quesitum erat a Socrate cur rideret. Respondens ait: Video magnos latrones ducentes paruum latronem ad suspendium qui digniores sunt suspendio. Sacrilega, inquit, minuta puniuntur sed magna in triumphis feruntur.
Valerius Maximus libro VII.
Fons primus
[Back to top]
Rapina m
Nulli cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti durauerit in posterum.
Seneca LXXV. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Crudelitas bEcclesia k
Elemosina f, Elemosina ac
Iactancia c
Liberalitas f, Liberalitas g
Restitucio a, Restitucio c
Timor o
Voluntas l
Varia