Relinquere
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | Ubi
Relinquere a
Vtilius terrena opulencia tenetur humiliter quam superbe relinquatur.
Augustinus ad Paulinum.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere b
Quid prodest dispergendo dare pauperibus et pauperem fieri cum anima misera superbior efficitur diuicias contempnendo quam fuerat possidendo?
Augustinus de uita clericorum.
Fons primus
cf. Religio c & Superbia h
[Back to top]
Relinquere c
Qui celestis uite dulcedinem in quantum possibilitas admiserit, perfecte cognouerit ea que in terris amauerat, libenter cuncta derelinquit. In comparatione eius uilescunt omnia, deserit habita, congregata
dispergit, inardescit in celestibus animus, nichil in terrenis libet, deforme conspicitur quicquid de terrene rei placebat specie quia sola preciose margarite claritas fulget in mente.
Augustinus in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere d
Dominus non uult simul effundi opes sed dispensari, nisi forte ut Elyseus boues suos occidit et pauit pauperes ex eo quod habuit ut nulla cura teneretur domestica.
Ambrosius libro I. de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere e
Ecce nos reliquimus omnia et cetera. Grandis fiducia! Petrus piscator erat, diues non fuerat; cibos manu et arte querebat et tamen loquitur confidenter: reliquimus omnia. Omnia enim reliquit qui uoluntatem
habendi deseruit.
Ieronymus super Mattheum.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere f
Apostoli quantum ad diuicias nichil, quantum ad uoluntatem totum mundum reliquerunt.
Ieronymus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere g
Licet in collo tuo paruulus dependeat nepos, licet sparso crine et scissis uestibus ubera quibus te nutrierat mater ostendat, licet in limine pater iaceat per calcatum perge patrem, per calcatum perge matrem,
siccis oculis ad uexillum crucis euola. Solum pietatis genus est in hac re te esse crudelem.
Ieronymus in epistola quadam.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere h
Apostolici fastigii perfecteque uirtutis est omnia simul uendere, et pauperibus erogare, et sic expeditum cum Christo ad celestia uolare.
Ieronymus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere i
Festina, queso te, et habenti in salo pedem nauicule funem magis prescide quam solue.
Ieronymus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere k
Facilius sacculus contempnitur quam uoluntas. Multi diuicias relinquentes Dominum non sequntur. Sequitur autem Dominum qui imitator eius est, et per uestigia illius graditur.
Ieronymus super illud Matthei: Si uis perfectus esse uade et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere l
Gladium tenet hostis ut perimat me et ego de matris lacrimis cogitabo?
Ieronymus in epistola ad Eliodorum.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere m
Crates Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit, nec putauit se simul posse uirtutes et diuicias possidere. Abite, inquit, male cupiditates; ego uos
mergam ne submergar a uobis. Philosophus glorie animalis et popularis aure uile mancipium totam simul sarcinam deposuit.
Ieronymus in epistola.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Relinquere n
Quasi quodam iugo seruitutis premunt prospera dum appetuntur, premunt aduersa dum formidantur. Ac si quis semel a dominatione desideriorum temporalium colla mentis excusserit, quadam iam eciam in hac uita
libertate perfruitur, dum nullo desiderio felicitatis afficitur, nullo aduersitatis terrore coartatur.
Gregorius libro XXX. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere o
Multum enim reliquit qui sibi nichil retinuit, multum reliquit qui quamlibet parum totum deseruit. Certe nos et habita ex amore possidemus et ea que minime habemus ex desiderio querimus. Multum ergo Petrus et
Andreas dimiserunt quando uterque desideria habendi dereliquit. Multum dimisit qui cum re possessa eciam concupiscenciis renunciauit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt, quanta a non sequentibus concupisci
potuerunt.
Gregorius omelia V.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere p
Multa, fratres, relinquitis, si terrenis desideriis renunciatis. Exteriora enim nostra Domino quamuis parua sufficiunt. Cor namque et non substanciam pensat, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex
quanto proferatur.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere q
Quisquis stimulo diuini amoris excitatus hec possessa reliquerit, illic proculdubio culmen iudiciarie potestatis obtinebit ut simul iudex tunc cum iudice ueniat qui nunc consideratione iudicii sese spontanea
paupertate castigat.
Gregorius in omelia super illud: Vos qui reliquistis omnia.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere r
Qui uult uenire post me, abneget semetipsum et cetera. Ad se uenientibus Dominus precipit ut renunciemus nostris quia qui ad fidei agonem uenimus, luctamen contra malignos spiritus sumimus. Nichil enim maligni
spiritus in hoc mundo proprium possident. Nudi ergo cum nudo luctari debemus. Nam si uestitus quisque cum nudo luctatur, cicius ad terram deicitur qui habet unde teneatur. Quid enim sunt terrena omnia nisi corporis
indumenta? Qui ergo contra dyabolum ad certamen properat, uestimenta abiciat ne succumbat.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere s
Si uultis, omnia retinendo relinquitis ut tamen tota mente ad eterna tendatis. Si enim nichil in hoc mundo amando possidetis, eciam possidendo cuncta relinquitis.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere t
Illi qui ex possessis rebus subsidia egentibus ministrant, in bonis que faciunt sacrificium offerunt quia aliquid Deo immolant et aliquid sibi reseruant. Qui uero nichil sibi reseruant, offerunt holocaustum quod
magis est sacrificio.
Gregorius super Ezechielem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Relinquere u
Ecce nos reliquimus omnia et cetera. Bene Petre, non ad insipienciam tibi quia exultauit ut gigas ad currendam uiam, nec currentem sequi poteras oneratus. Nonne utilis commutatio pro eo qui super omnia est omnia
relinquisse.
Bernardus in colloquio Symonis ad Petrum.
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]
Relinquere x
Omnia non tantum possessiones sed eciam cupiditates. Plus enim mundi concupiscencia quam substancia nocet. Et hec fugiendarum causa diuiciarum precipua est quod aut uix aut nunquam sine amore ualeant possideri.
Facile enim cor humanum omnibus que frequentat adheret.
Bernardus ibidem.
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]
Relinquere y
Qui relinquere disponis omnia, te quoque inter relinquenda numerare memento. Immo uero maxime et principaliter abnega temetipsum, si desideras sequi eum qui exinaniuit propter te semetipsum.
Bernardus ibidem.
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]
Relinquere z
Zacheus certe cuius laus est in ewangelio dimidium bonorum suorum dedit pauperibus, sed ego multos Zacheos hic uideo qui nichil sibi ex omnibus reliquere. Quis michi scribet hoc ewangelium de Zacheis istis, immo
de Petris istis, qui fiducialiter loquntur Domino: Ecce nos relinquimus omnia et secuti sumus te? Sed scriptum est iam in ewangelio eterno, in libro uite est scriptum et signatum.
Bernardus sermone CV.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere ab
Si ita quisque renunciat quibus possidet omnibus ut suis non renunciat moribus, non est Christi discipulus. Qui enim renunciat rebus suis, sua abneget; qui uero renunciat suis moribus, seipsum uidelicet abnegat.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere ac
Nichil proderit pecunias non habere, si uoluntas fuerit in nobis possidendi. Miserabile autem est paupertatis ac nuditatis estus tollerasse, fructus uero earum casse uoluntatis uicio perdidisse.
Iohannes Cassianus de institutione monachorum libro VII.
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]
Relinquere ad
Nemo est qui non habeat quod dimittat. Vniuersis renunciauit facultatibus mundi, quisquis affectum possidendi eas radicitus amputauit.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere ae
Nonnullos huius mundi maximas facultates et non solum multi auri et argenti talenta, uerum et prediorum magnificenciam contempnentes post hec uidimus pro capello, pro graffo, pro acu, pro calamo commoueri. Qui
si utique contemplationem mundi cordis fixam tenerent, nunquam utique pro paruis rebus amitterent quod ne pro magnis ac preciosis incurrerent operibus easdem penitus abicere maluerunt.
Idem in collatione abbatis Moysi I.
Fons primus
Fons primus et editiones 1493/5 & 1550
[Back to top]
Relinquere af
Plerumque tanto zelo codicem seruant ut eum ne leuiter quidem legi uel contingi ab aliquo sinant, et inde occasiones impaciencie ac mortis acquirere. Cumque omnes diuicias suas pro Christi amore disperserint,
pristinum tamen cordis affectum in rebus minimis retinentes et pro ipsis nonnunquam mobiliter irascentes, ueluti qui non habent apostolicam caritatem ex omnibus infructuosi sterilesque redduntur.
Iohannes in collatione abbatis Moysi.
Fons primus
Fons primus et editiones 1493/5 & 1550
[Back to top]
Relinquere ag
Prima abrenunciatio qua corporaliter uniuersas diuicias mundi uoluptatesque contempnimus, secunda qua mores ac uicia affectusque pristinos animi carnisque respuimus, qua mentem nostram de presentibus uniuersis
ac uisibilibus euocantes futura tantummodo contemplamur, et ea que sunt inuisibilia concupiscimus.
Idem.
Fons primus
Fons primus et editiones 1493/5 & 1550
[Back to top]
Relinquere ah
Prima abrenunciatio rerum alienarum est, ideoque per se solam perfectionem renuncianti conferre non sufficit, nisi peruenerit ad secundam que uere abrenunciatio rerum nostrarum est. Quam adepti expulsione omnium
uiciorum; tercie igitur abrenunciationis fastigia conscendimus et ita demum illud supremum mereamur audire quod dicitur ad Abraham: Veni in terram quam tibi monstrauero quia perfecte renuncianti tribuitur ut terram
repromissionis intrare mereatur.
Idem.
Fons primus
Fons primus et editiones 1493/5 & 1550
[Back to top]
Relinquere ai
Pudet dicere ita plerosque abrenunciasse conspicimus ut nichil amplius immutasse de interioribus uiciis ac moribus comprobentur nisi ordinem tantum atque habitum secularem. Nam et acquirere pecunias quas nec
ante possederunt quod famulos suos exinde uel fratres alere se debere iustum esse contendunt, quibus profecto non proderit maiores opes ac substancias contempsisse qui affectus earum ad quos ille contempnende sunt,
in res paruas atque exiguas transtulerunt. Nam uicium cupiditatis atque auaricie quod erga species preciosas exercere non possunt circa uiliores materias retinentes non abscidisse, sed commutasse se probant
pristinam possessionem. Nam nimia deuicti diligencia erga psalterii amorem, sportelle, saccelli, codicis aliarum rerum similium quamuis uilissimarum, eadem tamen qua ante libidine detinent, et ab aliis
contrectatione defendunt que uniuersis fratribus debent esse communia.
Idem.
Fons primus
Fons primus et editiones 1493/5 & 1550
[Back to top]
Relinquere ak
Quid differt utrum quis perturbationem cupiditatis erga opes amplas atque magnificas an erga uiliores exerceat species, nisi quod in eo reprehensibilior iudicandus est, quod qui maxima spreuerit, minimis
obiurgetur? Ideoque perfectionem cordis abrenunciatio ista non optinet quia cum censum habeat pauperis, non abiecit diuitis uoluntatem.
Ibidem in collatione Danielis.
Fons primus
Fons primus et editiones 1493/5 & 1550
[Back to top]
Relinquere al
Hoc distat inter renunciare omnibus et relinquere omnia quia renunciare conuenit omnibus qui ita licite utuntur mundanis que possident ut tamen mente tendant ad eterna. Relinquere est tantummodo perfectorum qui
omnia temporalia postponunt et solis eternis inhyant.
Beda in glossa super illud Luce XIIII.: Qui non renunciauerit omnibus que possidet non potest esse meus discipulus.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Relinquere am
Non sufficit ad perfectionem omnia relinquere nisi post contemptas diuicias saluatorem sequatur, id est relictis malis faciat bona. Facilius sacculus contempnitur quam uoluntas. Multi diuicias relinquentes
Dominum non sequntur.
Rabanus in glossa super illud Matthei XIX.: Veni et sequere me.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
______________________________
Sequere dixit non tam incessu pedum quam exequtione morum. Quod est non ambire terrena, non caduca lucra sectari, fugere honores infimos contemptum omnem mundi pro celesti gloria libenter amplecti cunctis
prodesse, amare iniurias, nulli inferre ac sibi illatas pacienter sufferre, sed et inferentibus a Domino ueniam postulare, nunquam suam sed conditoris sui gloriam querere, quicquid ualet ad amorem supernorum
eligere. Hec et huius gerere Christi est uestigia sequi.
Rabanus in omelia ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere an
Quemadmodum qui amorem exuere conatur euitanda est omnis admotio corporis dilecti. Nichil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere uult desiderium rerum omnium quarum cupiditate fragrauit et aures
et oculos ab hiis que reliquit auertat.
Seneca LXX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Relinquere ao
Sunt qui questum contempserunt nulli alii rei quam questui uacantes. Excute istos qui que cupiere deplorant et de earum rerum loquntur fuga quibus carere non possunt.
Seneca XXII. epistola.
Fontes primi
[Back to top]
Ubi
Abusio cApostoli l
Auaricia ak
Contemplacio e, Contemplacio o, Contemplacio ad
Contemptus b
Gloria mala i, Gloria mala r
Honor p
Liberalitas e
Perfectio d
Pietas d
Virtus l
Christus n
Varia