Restitutio
Restitutio a
Quod inuenisti et non reddidisti, rapuisti. Quantum potuisti, fecisti; quia non plus potuisti, ideo plus non fecisti. Qui alienum negat, si posuit, et tollit.
Augustinus de uerbis apostoli capitulo XVIII.
Fons primus
[Back to top]
Restitutio b
Si res aliena propter quam peccatum est cum reddi possit non redditur, non agitur penitencia, sed fingitur. Si autem ueraciter agitur, non remittetur peccatum nisi restituatur ablatum sed, ut dixi, cum restitui
potest.
Augustinus in epistola ad Macedonum.
Fons primus
[Back to top]
Restitutio c
Multi sine peccato putant esse, si alienum, quod inuenerint, teneant et dicunt: Deus michi dedit, cui habeo reddere? Discant ergo peccatum hoc esse simile rapine, si quid inuentum non reddat.
Origines super Leuiticum.
Fons primus
[Back to top]