Sacerdos
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | Ubi
Sacerdos a
Nemo in ecclesia amplius nocet quam qui peruerse agens nomen uel ordinem sanctitatis uel sacerdotis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus presumit, et in exemplum culpa uehementer extenditur quando
pro reuerencia ordinis peccator honoratur.
Augustinus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos b
Contemplamini quid sit populo sancto preesse et considerate qualis sit diuinis sacramentis insistere. Alteris placere debent qui alteris uiuunt, et talis conuenit cura sinceritatis sacramentis qualia sunt sacra
ipsa quibus exhibent officia seruitutis, ne circa Dominum offendant ipsi quod tractant aut circa populum incipient impedire quod predicant.
Augustinus libro de singularitate clericorum.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos c
Non despecta, non uetula absque affinitate peculiariter suscipienda est ad domesticum obsequium; quia magis cito delinquitur ubi sine suspicione securum potest esse delictum, maxime quia libidinis nulla
deformitas, nulla despectio existit cui dyabolus pingens speciosum efficit quicquid fedum uel horridum fuerit.
Augustinus de singularitate clericorum.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos d
Presbyteri qui bene presunt uita et doctrina digni habentur a subditis duplici honore, scilicet ut spiritualiter eis obediant et exteriora bona ministrent. Boni enim dispensatores et fideles non solum honore
sublimi premiari debent, sed et terreno ut non contristentur indigencia sumptuum et gaudeant obediencia spiritualium. Instancior enim fit, si non humilietur inopia, et crescit in illo auctoritas cum uidet se eciam
in presenti laboris sui fructum percipere, ut non habundet sed ut non deficiat.
Glossa Augustini super illud I. Thimothei V.: Qui bene presunt.
Fontes proximus et medius et primus
[Back to top]
Sacerdos e
Qui animarum curam pro Domino suscipit ut errantes doceat uel consoletur mestos, uel temporalibus sustentet, uel renitentes ad remedia salutis protrahat, uel pastore destitutos gubernet ut secum plures ad
Dominum perducat. Sapiens est quia sibi ut sublimius cum Domino regnet procurat.
Glossa super illud Prouerbiorum XI.: Qui suscipit animas sapiens est.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Sacerdos f
Pastori ecclesie dicitur: diligenter adhibe curam eis quibus te preesse contigerit; agnosce animos et actus singulorum; si quid uicii in eis inueneris, cicius castigare memento. Non enim tu semper pascendi
dominicas oues potestatem habebis, sed eternam percipies coronam, si tuo tempore bene paueris.
Glossa super illud Prouerbiorum XXVII.: Diligenter agnosce uultum pecoris tui.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Sacerdos g
Sobriam a turbis grauitatem, seuam uitam, singulare pondus dignitas sibi uendicat sacerdotalis.
Ambrosius epistola VI.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos h
Nichil in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod senciat ueritatem non libere pronunciare.
Ambrosius in epistola ad Theodosium imperatorem.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos i
Ex inordinata et indisciplinata multitudine sacerdotum hodie datur contemptui nostre redemptionis uenerabile sacramentum. Nam qui debuerant esse uicarii apostolorum et filii Petri, facti sunt socii Iude et
preambuli antichristi.
Ambrosius in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos k
Absit ut de hiis quicquam sinistrum loquar qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt per quos eciam nos Christiani sumus, qui claues regni celorum habentes quodammodo ante diem
iudicii iudicant.
Ieronymus in epistola quadam.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos l
Grandis dignitas sacerdotum sed grandis ruina si peccant. Letamur ad ascensum sed timeamus ad lapsum. Non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti meroris de sublimioribus corruisse. Nec enim solum pro nostris
delictis reddemus racionem, sed pro omnium quorum abutimur donis et nequaquam sumus de eorum salute solliciti.
Ieronymus super Ezechielem libro II.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos m
Considera sacerdotum esse officium de lege interrogatos respondere. Si sacerdos est, sciat legem Domini; si ignorat legem Domini, ipse se arguit non esse sacerdotem Domini. Sacerdotis enim est scire legem et ad
interrogacionem respondere de lege.
Ieronymus super Ageam prophetam.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos n
Conuiuia tibi uitanda sunt secularium et maxime eorum qui honoribus tument. Turpe est enim ante fores sacerdotis Domini cruxifixi et pauperis et qui cibo quoque uescebatur alieno littores consulum iudicemque
prouincie et milites excubare. Melius est apud te prandere quam in palacio.
Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos o
Infirmorum corda de mala presbyteri uita percuciuntur, securiores existentes prolabuntur licencius in peccatum.
Ieronymus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Penset ergo sacerdos quia ad satisfaciendum districto iudici de sua tantummodo anima fortasse uix sufficit, et quot regendis subditis preest, reddende apud eum racionis tempore, ut ita dicam, tot solus animas
habet.
Gregorius libro XXIIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos p
Nichil tam onerosum ordini sacerdotum uideo quam rigorem mentis compaciendo flectere et cum personis superuenientibus animum mutare.
Gregorius omelia XI. super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos q
Nos qui ex oblacionibus fidelium uiuimus quas illi pro suis peccatis obtulerunt, si comedimus et tacemus, eorum procul dubio peccata manducamus.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos r
Pensate, fratres, quante dampnacionis est sine labore percipere mercedem laboris. Quanti criminis est precia peccatorum accipere et nichil contra peccata predicando dicere.
Gregorius in omelia: Dignus est mercenarius mercede sua.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos s
Semper in sacerdotali pectore cum terrore seueritatis custodiri debet uirtus mansuetudinis ut et iram mansuetudo custodiat et mansuetudinem, ne forte dissoluta sit, zelus districtionis accendat.
Gregorius in omelia VII.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos t
Multi, dum plus uitam sacerdotum quam suam discuciunt, in erroris foueam dilabuntur. Minus considerantes quod non eos uita sacerdotum lederet, si ipsi humiliter bonis sacerdotum ammonicionibus aurem
accommodarent. Sed ypocritarum more magna trabe uulneratos habentes oculos, eamque negligentes festucam tenuem in aliorum oculis conspiciunt.
Gregorius in omelia.
Fontes proximi et primi
[Back to top]
Sacerdos u
Causa sunt ruine populi sacerdotes mali. Quis enim se pro populi peccatis intercessor obiciat, si sacerdos qui orare debuerat grauiora committat?
Gregorius in registro.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos x
Nullum ab aliis maius preiudicium quam a sacerdotibus tolerat Deus, quando eos quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla prauitatis cernit. Plerumque quod est grauius sacerdotes qui propria dare
debuerant, eciam aliena diripiunt; plerumque si quos humiliter, si quos continenter uiuere conspiciunt, irrident.
Gregorius in omelia XVII.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos y
Ingrediuntur electi sacerdotum manibus expiati celestem patriam, et sacerdotes Christi per uitam reprobam ad inferni supplicia festinant. Cui rei similes dixerim sacerdotes malos, nisi aque baptismatis que
peccata baptizatorum diluens, illos ad regnum celeste mittit et ipsa in cloacas descendit?
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos z
Nos qui sacerdotes uocamur, qui supra ea mala que propria habemus alienas quoque mortes addimus, que tot occidimus, quot ad mortem ire cotidie tepidi et tacentes uidemus. Et sequitur tunc subiectus moritur sine
te quando in causa mortis te contradictorem pertuleris. Nam morti cui non contradicis adiungeris.
Gregorius omelia XI. super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos ab
Quicquid preter necessarium uictum ac simplicem uestitum de altari retines, tuum non est. Rapina est; sacrilegium est.
Bernardus epistola II.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos ac
Quid tibi cum feminis qui ad altare cum Domino famularis? Qualiter eisdem labiis oscularis in altari filium uirginis quibus oscularis in lupanari filiam meretricis?
Idem in epistola.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Sacerdos ad
Heu, heu, Domine Deus, quia ipsi sunt in persecutione tua primi, qui uidentur in ecclesia tua primatum diligere, gerere principatum! Arcem Syon occupauerunt, apprehenderunt municiones et uniuersam deinceps
libere et potestatiue tradunt incendio ciuitatem. Non est iam dicere ut populus sic sacerdos quia nec sic populus ut sacerdos.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos ae
Si talem michi aliquem adducas monachum qualis, ut secundum exagerationem dicam, Elyas fuit, non tamen illi comparandus est qui traditus populis et multorum peccata ferre compulsus immobilis perseuerat et fortis.
Si quis autem bene administrato sacerdocio illius propositi, scilicet monachalis, sudores conferat, tantum eos distare reperiet, quantum inter priuatum distat et regem.
Crisostomus in suo dyalogo.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Sacerdos af
Ei qui uult alterum ad officium sacerdotale pertrahere sufficere non iudico testimonium quod opinione collegerit. Sed cum fauore illius bone opinionis eciam ipsum animum eius qui eligitur noscatur diligenter.
Crisostomus de dignitate sacerdotali libro II.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos ag
Sacerdocii aspice dignitatem agitur in terra sed officium celestibus negociis continetur. Non enim homo, non angelus, non archangelus, non alia aliqua creatura, non uirtus sed ipse Spiritus Sanctus hoc munus
instituit atque adhuc manentes in carne misterio fungi prestitit angelorum.
Crisostomus ibidem libro III.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos ah
Per ipsos Christum induimus, per ipsos Dei Filio coniungimur, per ipsos membra beati ipsius capitis efficimur. Quomodo ergo nobis isti non solum reuerendi magis quam reges aut iudices, sed eciam non magis erunt
honorabiles quam parentes?
Cristostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos ai
Sapientissimum esse oportet et perspicacem in omnibus sacerdotem et mille, ut dicitur, ex omni parte oculos habentem, quippe qui non solum sibi sed eciam populo uiuat.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos ak
Qui ordinant indignos eisdem subiacent penis quibus illi qui indigni sunt ordinati, et si dicant se eorum uicia ignorasse; unde Apostolus ad Thymotheum: Manus cito nemini imposueris ne communicaueris peccatis
alienis, immo ex hoc grauius crimen efficitur, quoniam asciuerunt uel promouerunt eum quem ignorabant atque id quod putabatur esse excusacio, fiet accusacio.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos al
Bene agente populo unusquisque pro suo merito remuneratur, sacerdos autem pro bonis omnium. Habebit enim pro propriis bonis auream et pro acquisicione aliorum aureolam.
Crisostomus super illud Matthei XXV.: Amen dico uobis super omnia.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos am
Multi sacerdotes et pauci sacerdotes, multi in nomine et pauci in opere. Videte ergo quomodo sedeatis super cathedram quia cathedra non facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram. Non locus sanctificat hominem,
sed homo locum. Qui bene sederit super cathedram honorem accipit ab illa; qui male sederit iniuriam facit cathedre. In iudicio enim sedis si bene quidem uixeris et bene docueris, omnium iudex es; si autem bene
docueris et male uixeris, tui solius. Nam bene uiuendo et bene docendo populum instruis quomodo debeat uiuere, bene autem docendo et male uiuendo instruis Deum quomodo te debeat condempnare.
Crisostomus super Mattheum omelia XXV. tractans illud: Super cathedram Moysi et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos an
Melius est propter bonos malos eciam fouere quam propter malos eciam bonos negligere. Propter bonos ergo sacerdotes eciam malos honorate ne propter malos eciam bonos contempnatis. Melius est enim malis iniusta
prestare quam bonis iusta subtrahere.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos ao
Sacerdotes pro populorum iniquitate dampnantur, si eos aut ignorantes non erudiunt aut peccantes non arguunt. Sicut enim peccatorem conuenit argui, ita iustum non exulcerari.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos ap
Sacerdotes si consolentur afflictos, si pascant egenos, si uestiant nudos, si redimant captiuos, si suscipiant peregrinos, si desperatis spem uenie consequende promittant, et quicquid ad officium suum pertinet
constanter exerceant, quis sic erit alienus a fide ut dubitet tales contemplatiue uite esse participes quorum exemplo simul ac uerbo plures fiunt regnorum celestium coheredes? Isti sunt ministri uerbi, adiutores
Dei, oraculum Spiritus Sancti; per tales Deus placatur in populo et populus instruitur Deo.
Prosper libro I. de uita contemplatiua.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos aq
Considera diligenter uultum pecoris tui. Vultum pecoris considerat quicquid singuli subiectorum possint, non ignorat cui per confessionem corda, per circumspectionem opera, per experimentum quid possint, per
affectus quid uelint, racio manifestat. Et uocem, inquit, meam audiunt. Tres sunt pastoris uoces, scilicet suauis, dulcis et alta; suauis ad infirmum, ad morientem dulcis, ad surdum pertinet alta.
Hugo de claustro anime libro II.
Fons primus
[Back to top]
Sacerdos ar
Accessit ad Ihesum Petrus, accessit et Iudas, accesserunt discipuli, accesserunt et milites crucifigentes. Accedunt et peruersi sacerdotes qui ea que offeruntur in mensa Christi, offerunt in mensa dyaboli. Ipsa
est alea fabeti; in illa Deum inuocant, in ista periurant. Legem Dei nec sciunt nec discunt, uacantes ocio, commessacionibus et ebrietatibus student, terrenis inhiant, terrena sapiunt; assidui in plateis, in
ecclesia rari, tardi ad inuestigandum culpam peccatoris, parati ad querendum uestigia leporis, uelociores ad congregandos canes quam ad uocandum pauperes. Libencius porrigunt panem cani quam pauperi; plures
seruiunt eis ad mensam quam ad missam; famulos aut famulas secum habere uolunt, sed clericos habere non possunt quia nolunt. Hii sunt quorum thalamus ornacior est ecclesia sua, mensa paratior altari, ciphus calice
precisior, equus carior missali, cappa pulcrior casula, camisia delicatior alba. Ecce quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum.
Hugo ibidem de XII abusionibus.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Confessio e, Confessio p, Confessio rCorrectio bx, Correctio by
Decima f
Ebrietas u
Elemosina t
Eucharistia k
Exemplum s
Fama d
Monachus l
Ociositas i
Ornatus m
Penitencia ap, Penitencia aq
Prelacio d, Prelacio h, Prelacio o, Prelacio ba, Prelacio cg, Prelacio ch
Sacramentum b
Varia