The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Satisfactio

______________________________


a | b | c | d | Ubi

Satisfactio a

Satisfacere est peccatorum causas excidere, et suggestionibus earum aditum non indulgere.

Augustinus in soliloquiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Satisfactio b

De cotidianis breuibus leuibusque peccatis sine quibus hec uita non ducitur, cotidiana fidelium oratio satisfacit. Eorum enim est dicere: Pater noster qui es in celis, qui iam regenerati sunt ex aqua et Spiritu. Delet enim hec oratio minima et cotidiana peccata; delet eciam illa a quibus uita fidelium eciam scelerate gesta sed premittendo melius mutata discedit.

Augustinus in encheridion capitulo LXXI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Satisfactio c

Nequaquam satisfacimus si ab iniquitate cessamus, nisi uoluptates quoque quas dileximus, econtrario oppositis lamentis insequamur.

Gregorius in pastorali.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Satisfactio d

Oratione propiciatio Dei queritur, ieiunio concupiscencia carnis extinguitur, elymosinis peccata redimuntur, simulque per omnia Dei ymago in nobis renouatur.

Leo papa in sermone de ieiunio.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Abstinencia ac
Elemosina al
Humilitas ae
Lacrima a
Oratio p
Penitencia u, Penitencia ab

Varia