Scandalum
Scandalum a
Sicut necesse est ignem calere et niuem frigere, ita necesse est ut iniquitas mundi erroribus plena scandala pariat; perfectorum uero caritas pietatis operibus luceat.
Ieronymus super illud Matthei XVIII.: Necesse est ut ueniant scandala.
Fons primus
[Back to top]
Scandalum b
Qui scandalizatur paruulus est; maiores enim scandala non recipiunt.
Ieronymus super illud Matthei: Qui scandalizauerit unum de pusillis istis et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Scandalum c
In quantum possumus sine peccato, uitare proximorum scandalum debemus. Si autem de ueritate scandalum oritur, utilius scandalum nasci permittitur quam ueritas relinquatur.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Scandalum d
Non omnium scandala equa sunt lance pensanda; aliter namque accipienda sunt scandala pusillorum et aliter Phariseorum. Illorum quippe scandalum de ignorancia, istorum de malicia descendit; illi scandalizantur
quia ueritatem nesciunt, isti quia oderunt.
Bernardus de precepto et dispensacione.
Fons primus
[Back to top]
Scandalum e
Constat ubi ueritas necessaria in causa non est, nec licite scandalum quodlibet posse committi, nec iuste precipi, nec innoxie consentiri.
Bernardus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Scandalum f
Nemini blanditur ueritas, neminem palpat, nullum seducit, aperte denunciat quoniam ue homini illi per quem scandalum uenit.
Bernardus super Cantica sermone IIII.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Correctio k, Correctio ao, Correctio bhDetractio r
Exemplum r
Pax n
Presumptio o
Veritas d
Varia