The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Simonia

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | Ubi

Simonia a

Habeto simplicitatem columbinam ne cuiquam malum machineris et serpentinam astuciam ne cuiusquam supplanteris insidiis quia non multum distat in uicio decipere uel decipi.

Augustinus tractans illud: Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbas.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simonia b

Simplex eris si te mundo non implicaueris sed explicaueris. Explicando enim te a mundo simplex, implicando duplex eris.

Augustinus omelia XXIII. super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simonia c

Nichil dicius uiro simplici. Quid enim simplicitate dicius que sicut bonus paterfamilias satis sibi habundat et sua puritate contenta non querit alienum nec abrodit, sed de ceteris fingit, nec se in artes uarias sepe commutat sicut astucia que ut sit cauta, timet omnia, nec suis consiliis credit, uersat ipsa suas sentencias, simplicitas autem timere nil nouit?

Ambrosius in Hexameron.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simonia d

Prudencia absque simplicitate malicia est, et simplicitas absque ratione stulticia nominatur.

Ieronymus super Osee.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simonia e

Vtraque bene in ammonitione conuertit ut simplicitatem columbe astucia serpentis instrueret, et rursus serpentis astuciam columbe simplicitas temperaret.

Gregorius libro I. moralium tractans illud: Estote prudentes.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simonia f

Nichil simplici corde felicius quia quo innocenciam erga alios exhibet, nichil est quod pati ab aliis formidet. Habet enim quasi artem quandam simplicitatem suam, nec suspectus est pati quod se fecisse non meminit. At contra mens praua semper in laboribus est quia aut molitur mala que inferat aut metuit ne sibi hec ab aliis inferantur.

Gregorius libro XII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simonia g

Omnibus nobis in conuersionis inicio nulla uirtus magis necessaria quam simplicitas humilis et grauitas uerecunda.

Bernardus sermone XXV.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simonia h

De beato Iob dicitur quia uir erat simplex et rectus, simplex uidelicet per innocenciam mansuetudinis, rectus per cautelam discretionis, simplex quia nullum ledere immo cunctis prodesse desiderabat, rectus quia se a nullo corrumpi permittebat.

Beda de templo Salomonis super Parabolas libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simonia i

Simplicitas sine rectitudine dissoluta est et stulta, rectitudo autem sine simplicitate austera nimirum existit et dura, uerum utraque uirtus coniuncta perfectum reddit hominem.

Beda ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Adulatio i
Doctrina ak
Ipocrisis o
Meritum c
Sapientia m

Varia