The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Spes

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | Ubi

Spes a

Michi magis uidetur esse fidei filius qui nouit a quo speret quod nondum habet, quam qui sibi tribuit quod habet.

Augustinus de spiritu et littera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes b

Vita uite mortalis, spes est uite immortalis.

Augustinus super Psalmo CIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes c

Qui gaudet in spe tenebit et rem, qui autem spem non habet ad rem non poterit peruenire.

Idem de caritate.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes d

Fides credit, spes et caritas orant, sed sine fide esse non possunt, ac per hoc et fides orat.

Augustinus in encheridion.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes e

De diuina diuina miseracione tunc sperandum amplius est, cum presidia humana defecerint.

Ambrosius in exameron.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes f

Spes commodi furatur labores et metum abscondit periculi.

Idem super XII. Psalmis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes g

Omne opus leue fieri solet cum eius precium cogitatur, et spes premii solacium fit laboris.

Ieronymus in epistola et Seneca.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Spes h

Spes in eternitatem animum erigit et idcirco nulla mala exterius que tolerat sentit.

Gregorius libro VI. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes i

De spe incassum presumit qui timere Deum in suis operibus renuit.

Gregorius libro XXIX. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes k

De creatore desperare est spem in creatura ponere.

Gregorius libro XXII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes l

Tu es, Domine, spes mea. Quicquid agendum, quicquid declinandum, quicquid tollerandum, quicquid optandum, tu es, Domine, spes mea. Hec una michi omnium promissionum causa, hec tota racio mee expectacionis. Pretendat alter meritum, sustinere se iactet pondus diei et estus, ieiunare bis in sabbato dicat, postremo non esse sicut ceteri hominum glorietur. Michi autem adherere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.

Bernardus sermone XLVIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes m

Si michi premia promittuntur, per te optinenda sperabo; si insurgant aduersum me prelia, si seuiat mundus, si fremat malignus, si ipsa caro aduersum spiritum concupiscit, in te ego sperabo.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes n

Vt quid cunctamur omnino abicere spes miseras, uanas, inutiles, seductorias, et huic uni tam solide quam perfecte, tam beate spei, tota deuocione animi, toto feruore spe inherere?

Idem ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes o

Dicit fides: parata sunt magna inexcogitabilia bona a Deo fidelibus suis. Dicit spes: michi illa seruantur. Nam tercia quidem caritas: curro michi, ait, ad illa.

Idem ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes p

Tria considero in quibus tota spes mea consistit: caritatem adoptionis, ueritatem promissionis, potestatem reddicionis. Non est uia ad regnum sine premiciis regni, nec sperare potest celeste regnum, cui nec super propria regnare membra adhuc donatur.

Idem ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes q

Tu es paciencia mea; si tribulacio infertur, per te superabo. Tu es spes mea; si premia promittantur, per te obtinebo; si insurgat hostis, non nisi in te sperabo.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Spes r

Futurorum spes laborantibus requiem parit, sicut in agone positis dolorem uulnerum mitigat spes corone.

Origenes super Exodo omelia XIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes s

Spes est uirtus qua speramus premium uite eterne iustorum meritis reddendum.

Cassiodorus super Psalmos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes t

Spes est ultimum aduersarum rerum solacium. Memorie minimum tribuit quisquis spei plurimum.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Spes u

Spe bonorum quicquid indignitatis imponitur ferre conuenit. Remedium malorum futura spes est, nec innocentem debilitat conscienciam, cum in aduersis solacium est non meruisse que patitur. Fortuna innocentem deserit sepe ac bona spes numquam.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Desperacio f
Resurrectio r
Tribulacio k, Tribulacio al

Varia