Subiectio
Subiectio a
Tales sese qui presunt exhibeant quibus subiecti occulta quoque sua prodere non erubescant; ut cum temptationem fluctus paruuli tolerant, ad pastoris mentem quasi ad patris sinum recurrant.
Gregorius in pastorali capitulo XVI.
Fons primus
[Back to top]
Subiectio b
Curandum est ut rectorem subditis et matrem pietas et patrem exhibeat disciplina; atque inter hec sollicita circumspectione prouidendum ne aut districtio rigida aut pietas sit remissa.
Gregorius ibidem XVII. capitulo.
Fons primus
[Back to top]
Subiectio c
Sit erga subiectos sollicitudo laudabilis, exhibeatur cum mansuetudine disciplina, sit cum discretione correptio. Iram benignitas mitiget, benignitatem zelus exacuat; et ita alterum condiatur ex altero ut nec
immoderata ultio plusquam oportet affligat, nec iterum frangat rectitudinem discipline remissio.
Gregorius in registro.
Fons primus
[Back to top]
Subiectio d
Non erit caro subiecta anime, nec uicia rationi, si animus non est subditus creatori. Tunc autem recte nobis subiciuntur omnia que sub nos sunt, si nos subicimur ei a quo nobis illa subiecta sunt.
Ysidorus libro I. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Subiectio e
Talis uicissitudo recipitur ut qui amanti Domino seruire noluerunt, odientibus inimicis iusto iudicio probarentur esse subiecti.
Cassiodorus super Psalmum CIIII.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Doctrina oExactio a
Excusatio d
POTESTAS
PRELATIO
Regimen k, Regimen m, Regimen u, Regimen ab
Varia