The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Violencia

______________________________


a | b | c | d | e | f | Ubi

Violencia a

Nemo inuitus bene agit eciam si bonum est quod facit.

Augustinus libro I. confessionum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Violencia b

Multa enim bona prestantur inuitis quando eorum consulitur utilitati non uoluntati, qua ipsi sibi inueniuntur esse inimici.

Augustinus encheridion capitulo LXXII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Violencia c

In ecclesia non coactum sed acquiescentem oportet ad meliora conuerti. Non est enim qui curare possit inuitum.

Crisostomus in dialogo libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Violencia d

Plus ualet quod uiolencia cogit quam quod suadet et precipit uerecundia.

Valerius Maximus libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Violencia e

Nulla res tam facilis, quin difficilis sit, si inuitus facias.

Seneca in epistola.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Violencia f

Da operam ne quid unquam inuitus facias. Non enim qui iussus aliquid facit miser est, sed qui inuitus. Itaque sic animum componamus ut quicquid res exigit, id uelimus, et in primis finem nostri sine tristicia cogitemus.

Seneca LXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Securitas b

Varia