Votum
Votum a
Quia iam uouisti, iam te obtrinxisti, aliud tibi facere non licet. Non talis eris si non feceris quod uouisti, qualis mansisses si nichil tale uouisses. Minor enim tunc esses, non peior; modo autem, quod absit
misereor si fidem Deo fregeris, quanto beatior si persolueris.
Augustinus in epistola ad Armentarium et Paulinam.
Fontes proximus et primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]
Votum b
Ea sunt in nostris officiis graciora que cum liceret nobis eciam non impendere cum causa dilectionis impendimus.
Augustinus in epistola ad Pollentinum.
Fons primus
[Back to top]
Votum c
Non te uouisse peniteat, immo gaude iam tibi non licere quod cum tuo detrimento licuisset. Felix necessitas que in meliora compellit.
Augustinus in epistola ad Armentarium et Paulinam.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Votum d
In uouendo fuit stultus quia discretionem non adhibuit et in reddendo impius.
Ieronymus tractans illud Iudicum XI.: Votum uouit et cetera, scilicet Iepte.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Votum e
In malis promissis rescinde fidem, in turpi uoto muta decretum. Quod incaute uouisti non facias, impia est promissio que scelere adimpletur.
Ysidorus libro II. soliloquiorum.
Fons primus
[Back to top]
Votum f
Bonum quidem uotum, si tamen non ibi aliquid misceatur aduersum. Nam licet ubique deceat iusticiam custodiri, in illis rebus maxime necessaria est que diuinis obtutibus offeruntur ne putemus ignorare Deum unde
accipiat, si fraudatis oblationibus acquiescat.
Cassiodorus libro III.
Fons primus
[Back to top]
Votum g
Sancti quidem et honesti propositi dilacio magna ruina est. Vnde sapiens: Quicquid potest manus tua cum instancia operare; qui non est hodie, cras minus aptus erit.
Petrus Rauennas.
Fontes primi
[Back to top]
Votum h
Quidam turpissima uota diis insusurrant, si quis ammouerit aurem, contiscent; et quod scire hominem nolunt Deo narrant. Sic uiue cum hominibus tanquam Deus uideat, sic loquere cum Deo tanquam homines audiant.
Seneca X. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Votum i
Melius est non uouere quam uouere id quod sibi is cui promittitur nolit exsolui.
Bernardus in sermone quodam.
Fons primus
[Back to top]
Votum k
Absque necessitate remissio uoti non dispensatio, sed preuaricatio est; et restrictio contra uoluntatem murmur est, non profectus.
Bernardus de precepto et dispensatione.
Fons primus
[Back to top]
Votum l
Iuste exigitur ad soluendum qui non cogitur ad uouendum.
Bernardus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Votum m
Ego non arbitror minora uota impedire debere maiora, nec Deum exigere quodcumque sibi promissum bonum, si pro eo melius aliquid fuerit persolutum. Et enim uero alicui forte debenti uobis duodecim nummos, nunquid,
si pro eis die constituto marcam solueret argenti, iuste irasceremini?
Bernardus epistola LVII.
Fons primus
[Back to top]