Violencia
Violencia a
Et esca usura est et uestis usura est, et quodcumque sorti accedit usura est. Quod uelis ei nomen inponas usura est.
Ambrosius libro I. de David.
Fons primus
[Back to top]
Violencia b
Similis est pecunia usurarii morsui aspidis. Percussus enim ab aspide quasi delectatus uadit in sompnum et per suauitatem soporis moritur, quia tunc uenenum latenter per omnia membra decurrit, sic qui sub usura
accipit, sub tempore quasi beneficium sentit, sed usura per omnes eius facultates decurrit, et totum conuertit in debitum.
Crisostomus super illud Matthei V.: Et uolenti mutuare.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Elemosina fMercacio e
Voluntas ae
Varia