The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Aduentus Domini

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | Ubi

Aduentus Domini a

Nulla causa ueniendi Christo Domino nisi peccatores saluos facere. Tolle morbos, tolle uulnera et nulla est causa medicine. Venit ergo de celo magnus medicus quia per totum ubique iacebat egrotus. Genus ergo humanum totum perierat ex quo peccauit unus in quo totum erat. Ideo uenit unus sine peccato qui saluos faceret omnes sine peccato. Non enim eum de celo ad terram merita nostra, sed peccata traxerunt.

Augustinus super Iohannem et in glossa I. Timothei I.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Aduentus Domini b

Pater et Filius et Spiritus sanctus ueniunt ad nos dum uenimus ad eos; ueniunt subueniendo, ueniunt illuminando; uenimus obediendo, uenimus metuendo; ueniunt implendo, uenimus capiendo.

Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduentus Domini c

Hoc tempus non sine causa Domini aduentus uocatur. Ideo enim sancti patres celebrare ceperunt aduentum ut se unusquisque preparet fidelis et emendat ut digne Dei sui natiuitatem ualeat celebrare.

Ambrosius super Lucam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduentus Domini d

Ille iustus uenit ad nos peccatores ut ex peccatoribus faceret iustos, pius uenit ad impios ut nos faceret pios, humilis uenit ad superbos ut ex superbis faceret humiles.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduentus Domini e

Non prius ueniet Dominus quam regni Romani defectio fiat et appareat Antichristus qui interficiet sanctos, reddita Romanis libertate, sub suo tamen nomine.

Ambrosius super illud Thessalonios I.: Nisi dissessio uenerit et cetera.

Varia
Fons primus
cf. Antichristus m
[Back to top]

Aduentus Domini f

Signum aduentus dominici est in toto orbe ewangelium predicari ut nullus sit excusabilis quod aut iam completum est aut in breui credo complendum. Non enim puto aliquam remansisse gentem que Christi nomen ignoret.

Ieronymus super Mattheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduentus Domini g

Dignum est, fratres, ut tota deuocione Domini celebremus aduentum, delectata tanta consolacione, stupefacti tanta dignacione, inflammati tanta dilectione. Nec solum cogitemus aduentum quo uenit et quare quia saluum facere quod perierat, sed et illum nichilominus quo ueniet et assumet nos ad se ipsum ut circa hos duos aduentus iugi meditacione uersemur, ruminantes in cordibus nostris quantum in priore prestiterit, quantum promiserit in secundo.

Bernardus in sermone de aduentu.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduentus Domini h

Venio ut errantes corrigam et infirmantes adiuuem et dubitantes in fide confirmem et bene agencium fructibus perfectis quasi suauissimis pascar et certantes ab hostium defendam insidiis et uictores hostium perpetue uisionis mee corona remunerem.

Beda super Cantica libro III. super illud: Veni in ortum meum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Antichristus k
Antichristus m
Iudex d, Iudex e, Iudex n, Iudex o, Iudex s, Iudex x, Iudex z, Iudex ab, Iudex ac, Iudex ae
Mors i
Resurrectio h, Resurrectio k

Varia