The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Ambicio

______________________________


a | b | c | d | e | g | h | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | Ubi

Ambicio a

Noluit Christus regnum terrenum cum superbia que cathedra pestilencie ideo recte dicitur quia non fere quisquam est qui careat amore dominandi et humanam non appetat gloriam.

Augustinus super Psalmos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio b

Quociens hominibus preesse desidero, tociens Deo meo preire contendo.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio c

Erugo mentis est appetencia dignitatum, si in hiis summa spes uite presentis letetur. Resipiscat unusquisque a furore secularium cupiditatum que ita mentem animumque perturbant ut compos sui esse non possit.

Ambrosius super Lucam libro IIII.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Ambicio d

Hoc ipso perniciosior est ambicio quod blanda est consiliatricula dignitatum et sepe quos uicia nulla delectant quos nulla potuit mouere luxuria, nulla auaricia subruere facit ambicio criminosos. Habet enim forensem graciam, domesticum periculum et ut dominetur aliis prius seruit. Curuatur obsequio ut honore donetur, et dum uult esse sublimior, fit remissior.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio e

Prope omnium criminum fontes hec tria monstrantur esse genera uiciorum, scilicet gula, iactancia et ambicio. Cause autem cupiditatis sunt carnis delectacio, species gule, et auiditas potencie.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio f

Sicut is qui inuitatus renuit, quesitus refugit, sacris est altaribus admouendus, sic qui ultro ambit uel inportunum se ingerit est procul dubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid agit nisi ut crescendo decrescat et ascendendo exterius, interius in profunda descendat?

Gregorius in registro.

Varia
Fons primus
cf. Prelacio ad
[Back to top]

Ambicio g

Ordinate ad ordines accedendum est. Nam casum appetit qui ad summa loci fastigia postpositis gradibus per abrupta ascensum querit.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio h

Quisquis sacerdocium non ad elacionis culpam sed ad utilitatem adipisci desiderat, prius uires suas cum eo quod est subiturus onere metiatur ut et impar abstineat et ad id cum metu eciam cui se sufficere existimat accedat.

Gregorius ibidem.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Ambicio i

Locus regiminis desiderantibus negandus est, fugientibus offerendus. Virtutibus ergo pollens coactus ad regimen ueniat, uirtutibus uacuus nec coactus accedat.

Gregorius in pastorali.

Varia
Fons primus
cf. Prelacio aq
[Back to top]

Ambicio k

Sicut toto desiderio debemus occupacionem fugere, ita si desit qui presidet, occupacionis onus libenti necesse est animo subire.

Gregorius in registro.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio l

Multi non tanta fiducia et alacritate currerent ad honores, si et se sentirent. Et onere grauari metuerent, nec cum tanto labore et periculo quarumlibet affectarent infulas dignitatum. Nunc uero quia sola attenditur gloria et non pena, purum esse clericum erubescitur in ecclesia, sese uiles estimant et inglorios qui quocumque eminentiori loco non fuerint sublimati.

Bernardus in epistola ad Henricum Senonensem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio m

Annon limina apostolorum iam plus ambicio quam deuocio terit? Annon uocibus eius uestrum tota die resultat palacium? Annon questibus eius tota legum canonumque disciplina insudat? Annon spoliis eius tota Ytalia inhiat inexplebili auiditate? Non quod ualde Romani curent quo fine res terminetur, sed quia diligunt munera, sequntur retribuciones. Nude nuda loquar, non detego uerenda, sed inuerecunda confuto.

Bernardus de consideracione ad Eugenium libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio n

O ambicio, ambiciencium crux, quomodo omnes torques, omnibus places? Nil acrius cruciat, nil molestius inquietat, nil tamen apud miseros mortales celebrius negociis eius.

Bernardus de consideracione libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio o

Ambicio: subtile malum, secretum uirus, pestis occulta, doli artifex, mater ypocrisis, liuoris parens, uiciorum origo, tinea sanctitatis, excecatrix cordium, ex remediis morbos creans, ex medicina langorem generans.

Bernardus in sermone quadragesime.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio p

Potestatis ambicio angelum felicitate angelica priuauit; sciencie appetitus hominem immortalitatis gloria spoliauit. Non Euam cibus deflexerat, non mandatorum destituerat obliuio, sed promissio honoris ambicio illecebrosa decepit.

Bernardus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio q

Omnis adeundi honoris ecclesiastici abscideretur ambicio, si se iudicandos pocius quam iudicaturos, hii qui preesse uolunt populis, cogitarent.

Origenes super epistolam ad Romanos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio r

Ambicio est quedam simia caritatis. Caritas enim paciens est pro eternis; ambicio patitur omnia pro caducis. Caritas benigna est pauperibus, ambicio diuitibus. Caritas omnia suffert pro ueritate, ambicio pro uanitate. Vtraque omnia credit, omnia sperat, sed longe dissimili modo.

Petrus Rauennas in quodam sermone.

Varia
Fonst primus
[Back to top]

Ambicio s

Ambiciosus semper est pauidus, semper attentus ne dicat quod displiceat. Humilitatem simulat, honestatem metitur, affabilitatem exhibet, benignitatem ostendit, subsequitur et obsequitur, cunctos honorat, uniuersis inclinat, frequentat curias, uisitat optimates, assurgit et amplexatur, applaudit et adulatur. Bene nouit illud poeticum: Et si nullus erit puluis, excute nullum.

Innocencius de uilitate condicionis humane.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio t

Ambiciosus promptus et feruidus ubi placere cognouerit, remissus et tepidus ubi putauerit displicere. Improbat mala, detestatur iniqua, sed alia cum aliis probat et improbat ut iudicetur ydoneus, ut reputetur acceptus, ut laudetur ab omnibus, ut a singulis approbetur. Sed ecce, grauem intra se sustinet pugnam difficilemque conflictum! Dum iniquitas pulsat animum, ambicio continet manum et, quod illa suggerit, hec fieri non permittit. Colludunt ad inuicem mater et filia, iniquitas et ambicio; hec uendicat sibi publicum, illa secretum.

Innocencius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio u

Ambiciosus statim ut est ad honorem promotus, in superbiam extollitur, in iactanciam effrenatur. Non curat prodesse sed gloriatur preesse; presumit se meliorem quia cernit se superiorem. Priores dedignatur amicos, notos ignorat hesternos, comites contempnit antiquos. Vultum auertit, ceruicem erigit, fastum ostendit, grandia loquitur, sublimia meditatur, subesse non patitur, preesse molitur, subditis onerosus, omnibus infestus, preceps, molestus, arrogans, grauis et importunus.

Innocencius ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Prelacio cn
[Back to top]

Ambicio x

Ambicio multos mortales falsos fieri coegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicicias inimiciciasque non ex re sed ex commodo estimare, magisque uultum quam ingenium bonum habere. Est autem in hoc genere hoc molestum quod in magnanimis et munificis sepius incidit potencie cupiditas.

Tullius in rethorica.

Varia
Fontes proximo et primi
[Back to top]

Ambicio y

Dulcedinem glorie gloriosam Alexandri pectus insaciabile laudis accepit qui Anaxachro comiti suo ex auctoritate Democriti preceptoris sui innumerabiles mundos esse referenti. Heu me, inquit, miserum quod nec uno quidem adhuc sum potitus! Angusta homini possessio glorie fuit que deorum omnium domicilio sufficit.

Valerius Maximus libro VIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio z

(Ambicio z abest in manuscriptis)

Ambicio ab

Grauissimum genus egestatis est in diuiciis inopia. Relinque ambicionem, timida res est, uana, uentosa, nullum habet terminum, tam sollicita ne quem ante se uideat quam ne se laborat inuidia. Vides autem quam miser sit is cui inuidetur et inuidet, et acrior est cupiditas quo illam amplioris rei spes euocat.

Seneca LXXXVI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio ac

Eque ambicio non patitur quemquam in ea mensura bonorum conquiescere qua quondam fuit eius impudens uotum. Nemo agit de tribunatu gracias, sed conqueritur quod non est ad preturam usque perductus. Nec grata est si desit consulatus, nec hoc quidem sufficit si unus est ultra. Cupiditas enim non unde uenerit, respicit, sed quo tendit.

Seneca in epistolis.

Varia
Fons primus
cf. Cupiditas ag
[Back to top]

Nunquam improbe spei quod datur satis est. Omnia meruisse se existimat, nec satis precio estimatum putat. Maiora enim cupimus quo maiora uenerint multoque concitacio est ambicio siue cupiditas in magnarum opum congestu collocata ut fame infinito uis acrior est quo ex maiore incendio emicuit.

Seneca libro de beneficiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ambicio ae

Sic est de ambicione quomodo de amica conqueruntur homines. Si uerum affectum inspicias, non odiunt sed litigant. Videbis uoluntariam esse illis in eo moram quod egre ferre ipsos et misere loquntur. Lecatores enim conqueruntur de molestiis amice, nec tamen dimittunt et ambiciosi conqueruntur de laboribus et miseriis ambicionis, nec tamen eam dimittunt.

Seneca epistola XXIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Cupiditas af, Cupiditas ag
Discrecio e
Gloria mala z, Gloria mala ab, Gloria mala ah, ,Gloria mala ak, Gloria mala al
HONOR
Pax o
Prelacio ad, Prelacio ag, Prelacio ai, ,Prelacio aq, Prelacio br, Prelacio bs, Prelacio cm, Prelacio cn

Varia