Angelus
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | Ubi
Angelus a
Prepositi sunt angeli celorum super potestates aereas, et inde procedit uerbum quod fit hic. Intuentur enim legem fixam, legem eternam, iubentem sine scriptura, sine sillabis, sine strepitu,
fixam semper et stantem. Intuentur angeli corde mundo et ex illa faciunt quicquid hic fit.
Augustinus super illud Psalmi: Draco hic quem finxisti et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Angelus b
Vtique noscunt angeli sancti, docti de Deo cuius ueritatis eterna contemplacione beati sunt, quanti numeri supplementum de genere humano integritas illius ciuitatis expectat.
Augustinus in encheridion.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Angelus c
Magna dignitas animarum ut unaqueque habeat ab ortu natiuitatis in custodia sui angelum deputatum.
Ieronymus super Mattheum libro III.
Fons primus
[Back to top]
Angelus d
Superna illa ciuitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantum credimus humanum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse, sicut scriptum est:
Statuit terminos gencium iuxta numerum angelorum Dei.
Gregorius omelia XXXIIII. super euangelia.
Fons primus
[Back to top]
Angelus e
Vnusquisque in quantum sufficit, si a prauitate proximum reuocat, si exhortari ad bene operandum curat, si eternum regnum uel supplicium erranti denunciat, cum uerba sancte annunciacionis impendit,
profecto angelus extitit.
Gregorius in omelia VI. super euangelia.
Fons primus
[Back to top]
Angelus f
Qui parua capiunt sed tamen hec eadem parua pie annunciare fratribus non desistunt, isti in angelorum numerum currunt. Qui secretorum celestium summa capere preualent et nunciare,
isti in archangelorum numerum duputantur. Qui amando ardent et loquendo alios accendunt, isti seraphin dicantur.
Gregorius in quadam omelia.
Fons primus
[Back to top]
Angelus g
Angeli cum ad nos ueniunt sic exterius implent ministerium ut tamen nunquam desint interius per contemplacionem. Et mittuntur igitur et assistunt quia et si circumscriptus est angelicus spiritus,
summus tamen spiritus, ipse qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque et missi ante ipsum qui a quolibet missi ueniant intra ipsum currunt.
Gregorius ibidem in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Angelus h
In hoc est natura angelica a nature nostre condicione distincta quod nos et loco circumscribimur et cecitatis ignorancia coartamur. Angelorum uero spiritus loco quidem circumscribuntur
sed tamen eorum sciencie longe super nos incomparabiliter dilatantur. Interius et exterius sciendo distincti sunt quoniam ipsum fontem sciencie contemplantur.
Quid enim de hiis que scienda sunt nesciunt qui scientem omnia sciunt?
Gregorius II. libro moralium.
Fontes primi
[Back to top]
Angelus i
Nouem esse angelorum ordines testante sacro eloquio scimus, scilicet angelos, archangelos, uirtutes, potestates, principatus, dominaciones, thronos, cherubin atque seraphin.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Angelus k
Angelorum uocabulum nomen est officii, non nature. Nam sancti illi celestis patrie spiritus semper sunt spiritus sed semper uocati angeli nequaquam possunt.
Tunc solum sunt angeli cum per eos aliqua nunciantur, unde Psalmo: Qui facit angelos suos spiritus. Hii ergo qui minima nunciant angeli, qui uero summa nunciant, archangeli uocantur.
Greca enim lingua angeli nuncii, archangeli uero summi nuncii uocantur. Qui idcirco priuatis nominibus censentur ut Michael, Gabriel, Raphael, ut signetur eciam per uocabula quid in operacione ualeant.
Gregorius in omelia: Erant appropinquantes.
Fons primus
[Back to top]
Angelus l
Timet angelus adorari ab humana natura quam uidet in Deo sublimatam.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Angelus m
Simus deuoti, simus grati tantis custodibus. Redimemus eos quantum possumus, quantum debemus. Affectuose in Deo angelos eius tanquam futuros aliquando coheredes,
nos uero interim actores et tutores a patre positos et prepositos nobis. Adhuc enim paruuli sub tutoribus et actoribus sumus.
Bernardus in sermone de angelis.
Fons primus
[Back to top]
Angelus n
Quociens ergo grauissima cernitur urgere temptacio et tribulacio uehemens imminere, inuoca custodem tuum, directorem tuum, adiutorem tuum in opportunitatibus tuis.
In tribulacione uero neque dormitat nec dormit et si quando ad tempus dissimulat.
Bernardus ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
______________________________
Ve nobis! Si quando prouocati sancti angeli peccatis et negligenciis nostris, indignos nos iudicauerint presencia et uisitacione sua, et quorum presencia protegere nos et propulsare poterat inimicum.
Quod si tam necessariam habemus familiaritatem dignacionis angelice, cauenda est nobis eorum offensa et in hiis minime exercendum quibus eos nouimus oblectari.
Hec autem placent eis que in nobis inuenire delectant ut est sobrietas, castitas, paupertas, uoluntaria, creber in celum gemitus. Et super hec omnia ueritatem et pacem a nobis exigunt.
Bernardus ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Angelus o
Benignus es, Domine, qui non es contentus nostra fragilitate murorum, sed ipsis hominum custodibus angelicam custodiam superponis.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Angelus p
Tu ergo, si uis habere ministerium angelorum, fuge consolaciones seculi et temptacionibus resiste dyaboli.
Bernardus in sermone quadragesime super illud: Accesserunt angeli.
Fons primus
[Back to top]
Angelus q
Angelis suis mandauit et cetera. O quantam tibi debet hoc uerbum inferre reuerenciam, afferre deuocionem, conferre fiduciam, pro presencia reuerenciam, pro beniuolencia deuocionem,
pro custodia fiduciam! Caute ergo ambula ubi sunt angeli ut custodiant te in omnibus uiis tuis.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Angelus r
In quo uis diuersorio, in quo uis angulo reuerenciam exhibe tuo angelo ne audeas illo presente quod me uidente non auderes. Adsunt igitur tibi non modo presentes tecum, sed eciam pro te adsunt ut protegant,
adsunt ut prosint.
Bernardus ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Angelus s
Credimus angelos sanctos astare orantibus, offerre Deo uota et preces hominum, si sine deceptione leuari puras manus perspexerint.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Angelus t
Angelus est substancia intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, incorporea, Deo ministrans, gracia non natura immortaliatem suscipiens cuius substancie speciem et terminum solus qui creator est nouit.
Damascenus libro III. capitulo III.
Fons primus
[Back to top]
Angelus u
Boni angeli ad ministerium humane salutis deputati sunt ut cunctis administrent mundi et regant omnia iussu Dei.
Ysidorus de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Angelus x
Singule gentes prepositos angelos habere creduntur; omnes homines angelos habere probantur.
Ibidem.
Fontes proximo et primi
[Back to top]
Angelus y
Natura angelorum mutabilis est quia inest illis mutabilitas in natura, sed fecit eos incorruptos caritas sempiterna.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Angelus z
(Angelus z abest in manuscriptis)
Angelus ab
Angeli sunt natura mutabiles conditi sed facti contemplacione immutabiles, animo impassibiles, mente racionales, stirpe eterni et beatitudine perpetui.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Angelus ac
Adest unicuique nostrum, eciam minimis qui sunt in ecclesia Dei, angelus bonus, angelus Domini qui regat, qui moneat, qui gubernet, qui pro actibus nostris corrigendis et
miseracionibus exposcendis cotidie uideat faciem Patris qui in celis est.
Origenes super librum numerorum omelia LXVI.
Fons primus
[Back to top]
Angelus ad
Agunt angeli diem festum letantes super hiis qui refugientes consorcia demonum, per exercicia uirtutum angelicis festinant sociare consorciis.
Origenes ibidem omelia LXIX.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Creacio dDeus t
Varia