The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Baptismus

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | Ubi |

Baptismus a

Tantum ualet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per apostolum datus, ita nec istius nec illius sed Christi cognoscitur. Inuenimus itaque dictum ab apostolis et gloriam meam et euangelium meum et ministerium meum, quamuis utique a Domino inpertitum atque donatum. Baptisma autem meum nemo eorum dixit omnino. Non enim omnes ministrant equaliter et in euangelizando alius alio melius operatur; alius autem alio magis uel minus baptizatus dici non potest, siue ab inferiore siue a maiore baptizetur.

Augustinus de unico baptismo libro V. et ponitur de consecracione distinctione IIII. capitulo: Nunc autem.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Baptismus b

Baptismus talis est qualis est ille in cuius potestate datur, non qualis per cuius ministerium datur.
Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Baptismus c

Spiritus sanctus eciam ante baptisma gentilium corda perfudit qui nunquam in Iudeorum mentibus nisi post aquam baptismatis uenit.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Baptismus d

Idem salutifere curacionis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati uulnus agebat quo baptismus agere reuelante gracie tempore consueuit excepto quod regni celestis ianuam nec dum intrare poterant, donec adueniens benedictionem daret qui legem dedit ut uideri posset Deus deorum in Syon, tantum in sinu Abrahe post mortem beata requie consolati superne pacis ingressum spe felici expectabant.

Beda omelia IIII. super illud Luce: Postquam consummati sunt dies VIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Baptismus e

Baptizati utuntur albis uestibus ut prime quorum natiuitatis faciem uetusti erroris pannus fuscauerat, habitus secunde regeneracionis glorie preferat indumentum. Tegitur post sacram uncionem caput eius mistico uelamine, ut intelligant, se dyademate regni et sacerdotali dignitate potiri.

Rabanus de institucione clericorum et ponitur de consecracione distinctione IIII. capitulo: Post baptismum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Baptismus f

Infideles et criminosi baptismum cum fide suscipientes sic absoluuntur a debito dampnacionis ut non teneantur debito expiacionis. Fideles uero et criminosi post lapsum uere penitentes sic absoluuntur a debito dampnacionis ut tamen teneantur sub debito expiacionis. Sed cur, queso, expiatur difficilius nisi quia offendit grauius?

Ricardus de potestate ligandi.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Baptismus g

In baptismo sic omnia et originalia delicta et perperam commissa mundantur ut illi nos restituat puritati in qua Adam noscitur esse procreatus.

Cassiodorus super Psalmum L.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Baptismus h

Baptismus est mersio facta cum inuocacione trinitatis.

Idem (super Psalmum L.) Cassiodorus.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Ubi

Fides t
Sacerdos y
Sacramentum b

Varia