The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Bonum siue bonitas

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | Ubi

Bonum siue bonitas a

Virtutes quibus recte uiuitur magna bona sunt. Species autem quorumlibet corporum sine quibus recte uiui potest, minima bona sunt. Potentie uero anime sine quibus recte uiui potest, media bona sunt.

Augustinus II. de libero arbitrio.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Bonum siue bonitas b

(Bonum siue bonitas b abest in manuscripts)

Bonum siue bonitas c

Neque accepta Deo sunt bona que ante oculos eius malorum amixcione maculantur.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Bonum siue bonitas d

Vir bonus cito nec fieri nec intelligi potest. Nam ille alter fortasse tanquam fenix anno quingentesimo nascitur. Nec est mirum ex interuallo magna generari; mediocria et in turbam nascencia sepe fortuna producit. Sed qui sciret quid esset uir bonus, nondum se esse crederet, fortasse eciam fieri posse desperaret.
Seneca XLII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Bonum siue bonitas e

Aut ista bona non sunt que uocantur, aut homo felicior Deo est. Que enim nobis bona uidentur, non habet in usu Deus. Nec enim libido ad illum, nec epularum lauticia, nec opes. Incredibile autem est bona Deo deesse; hoc ipsum argumentum est bona non esse que Deo desunt. Adde quod multa que bona uidentur animalibus quam homini pleniora contingunt. Illa cibo auidius utuntur, uenere non eque fatigantur. Virium illis maior est firmitas; sequitur ut multo feliciora sunt homine. Nam sine nequicia, sine fraudibus degunt, fruuntur uoluptatibus sine ullo pudoris aut penitencie metu. Fallimur; bona illa sunt uera que racio dat solida ac sempiterna que cadere non possunt nec decrescere. Cetera opinione bona sunt, hoc quidem habent commune cum ueris, proprietas uero boni in illis non est.

Idem LXXXV. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Antichristus m
[Back to top]

Bonum siue bonitas f

Non nascitur ex bono malum non magis quam ficus ex olea; ad semen nata respondent, bona degenerare non possunt.

Seneca XXXV. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Bonum siue bonitas g

Bonarum rerum eciam si successus non fuerit, conatus ipse honestus est. Bona nemini est hora, si non alicui sit mala.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
cf. Prosperitas aq
[Back to top]

Bonum siue bonitas h

Non est bonitas pessimis esse meliorem.

Seneca XXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Amissio a
Contricio m
Homo t, Homo u, Homo x, Homo y, Homo z
Opus c
Paciencia ac

Varia