Clericus
Clericus a
Cum eciam laicos hoc deceat, ne aut extraneas blasphemandi occasiones aut opportunitatem fornicacionis ostendant; maxime tamen hec necessitas clericos uehementer constringit quibus aut religio blasphemata aut
fraternitas perdita duplices penas irrogabit.
Augustinus de singularitate clericorum.
Fons primus
[Back to top]
Clericus b
Contempnitur clericus qui sepe inuitatur ad prandium et non recusat; nunquam petentes raro accipiamus rogati. Beatius magis est dare quam accipere.
Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
Fons primus
cf. Munus b (2)
[Back to top]
Clericus c
Negociatorem clericum ex inope diuitem, ex ignobili gloriosum quasi quandam pestem fuge.
Ieronymus ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Clericus d
Clericos illos conuenit ecclesie stipendiis sustentari quibus parentum et propinquorum nulli suffragantur; qui autem bonis parentum et opibus sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt,
sacrilegium incurrunt.
Ieronymus in epistola ad Damasum papam et I. questione II.
Fons primus
[Back to top]
Clericus e
Clericus qui de bonis suis sustentari potest, si accipit quod pauperum est, sacrilegium profecto committit, atque per abusionem talium iudicium sibi manducat et bibit. Si eges et accipis,
das pocius quam accipis; si autem non eges et accipis, rapis.
Ieronymus in alia epistola.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Clericus f
Vehementer ecclesiam Dei destruit, meliores laicos esse quam clericos.
Ieronymus super epistolam ad Titum.
Fons primus
[Back to top]
Clericus g
Miror cuius ordinis sint nostri clerici. Nam in congregacione temporalium se habent ut laici, in apparatu nobili ut milites, in acquisicione redituum ut clerici; sed non laborant ut laici,
neque pugnant ut milites, neque euangelizant ut clerici, et cum utriusque ordinis esse cupiunt, utrumque deserunt, utrumque confundunt. Vnusquisque in ordine suo resurget. Isti in quo?
Cum Deus summe sapiens ueraciter creditur a summo usque ad deorsum nichil inordinatum relinquere, uereor non alibi ordinandos quam ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
Bernardus libro III. de consideracione ad Eugenium in fine.
Fons primus
[Back to top]
Clericus h
Cum cuncti status hominum aliquid habeant laboris et aliquid uoluptatis, clerici inter hec nouo quodam artificio discernentes totum quod delectat in quolibet elegerunt, et totum quod molestat respuerunt;
a militibus acceperunt superbie fastum, amplam familiam, equorum faleras et nobiles apparatus; a mulieribus dependentes collo pelles rubricatas, uinum, molliciem, balneum et gloriam; a rusticis fructus agrorum,
horrea plena. Sed bene cauent militaris lorice pondus; muliebrem declinant uerecundiam. Omnes rustici et agricole uictum sibi labore acquirunt, hii deliciis affluunt, et tamen adueniente fructuum tempore,
promptuaria eorum plena tritico, et bibunt uinum uue meracissimum, et inde incrassantur, impinguantur et dilatantur. Cum ergo resurgere ceperint homines quilibet in ordine suo, isti cum quibus resurgent?
Si diuertere uoluerint ad milites, ipsos exsufflabunt. Sic cuncti homines a suis finibus arcebunt, et isti qui in nullo fuerint ordine, ubi putas quod collocabuntur? Restat ergo ut illum locum sorciantur
ubi nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat, et sint in laboribus demonum qui in laboribus hominum non fuerunt.
Bernardus super illud Psalmi: In labore hominum non sunt, ideo cum hominibus non flagellabuntur.
Fons primus
[Back to top]
Clericus i
Ministri Christi sunt et seruiunt antichristo; honorati incedunt de bonis Domini cui honorem non deferunt. Inde quem cotidie uides meretricius nitor, ystrionicus habitus, regius apparatus.
Inde aurum in frenis, in sellis, in calcaribus; plus calcaria quam altaria fulgent. Inde mense splendide ciphis et cibis; inde comessaciones et ebrietates; inde cithara et lira;
inde redundancia torcularia et promptuaria plena eructancia ex hoc in illud. Pro huius uolunt esse et fiunt ecclesiarum prepositi, decani, archidiaconi, episcopi, archiepiscopi.
Bernardus super Cantica sermone XXXIII.
Fons primus
[Back to top]
Clericus k
Olim predictum est et nunc tempus implecionis aduenit: ecce in pace amaritudo mea amarissima; amara prius in nece martirum, amarior post in conflictu hereticorum, amarissima nunc in moribus domesticorum. Non fugare, non fugere eos potest; ita inualuerunt et multiplicati sunt super numerum. Intestina et insanabilis est plaga ecclesie, et ideo in pace amaritudo eius amarissima, sed in qua pace? Et pax est et non pax; pax a paganis, pax ab hereticis, sed non profecto a filiis. Vox plangentis ecclesie in tempore isto: filios enutriui et exaltaui; ipsi autem spreuerunt me. Spreuerunt et maculauerunt me a turpi uita, a turpi questu, a turpi commercio, a negocio denique perambulante in tenebris. Superest ut iam de medio fiat demonium meridianum. Bernardus ibidem.
VariaFons primus
[Back to top]
Clericus l
Vnde clericis exuberare estimas rerum affluenciam, uestium splendorem, mensarum luxuriem, congeriem uasorum argenteorum et aureorum, nisi de bonis ecclesie?
Inde est quod illa pauper et inops et nuda relinquitur facie miseranda, inculta, hyspida; propter quod non est hodie ecclesiam ornare sed spoliare, non est custodire sed perdere, non est defendere sed exponere,
non est instruere sed prostituere; non est pascere gregem sed mactare et deuorare, dicente Domino de illis: qui deuorant plebem meam sicut escam panis.
Bernardus super Cantica sermone LXXVIII.
Fons primus
[Back to top]
Clericus m
Curritur in clero passim ab omni etate et ordine, a doctis pariter et indoctis ad ecclesiasticas curas, tanquam sine curis iam quisque uicturus sit cum ad curas peruenerit.
Bernardus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Clericus n
Si insurgeret apertus hereticus, mitteretur foras et aresceret; si uiolentus inimicus, absconderet se forsitan ab eo. Nunc uero quem eiciet aut a quo abscondet se? Omnes amici et tamen omnes inimici,
omnes necessarii et omnes aduersarii, omnes domestici et nulli pacifici, omnes proximi et omnes que sua sunt querunt.
Bernardus super Cantica sermone XXXIII.
Fons primus
[Back to top]
Clericus o
Peccata populi mei comedunt, sed sicut nichil habentes proprium non peccata sed alimenta quibus indigere uidentur accipiunt, ita possessores non alimenta quibus habundant sed aliena peccata suscipiunt.
Prosper libro I. de uita contemplatiua.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Ebrietas sExemplum q
Meritum c
Munus b (1), Munus b (2)
Oratio k
Penitencia aq, Penitencia at
Varia