Concupiscencia
Concupiscencia a
Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, id est hoc fine et hoc animo attenderit ut eam concupiscat quod iam non est delectacione carnis sed plane consentire libidini,
ita ut non refrenetur illicitus appetitus sed, si facultas fuerit, sacietur: hic mechatus est.
Augustinus de sermone Domini libro I.
Fons primus
[Back to top]
Concupiscencia b
Nescio quomodo hoc ipsum quod concupiscitur fit iocundius dum uetatur.
Augustinus de spiritu et littera.
Fons primus
[Back to top]
Concupiscencia c
Qui uiderit mulierem et cetera. Inter passionem et propassionem hoc interest quod passio reputatur in uicium, propassio licet inicii culpam habeat tamen non tenetur in crimine.
Ergo qui uiderit mulierem et anima eius fuerit titillata, hic propassione percussus est. Si uero consenserit et de cogitacione affectum fecerit, sicut scriptum est in Dauid: Transierunt in affectum cordis,
de propassione transiuit ad passionem et huic non uoluntas peccati deest sed occasio. Quicumque ergo uiderit, id est si sic aspexerit ut concupiscat ut facere disponat, iste recte mechatus dicitur eam in corde suo.
Ieronymus super Mattheum libro I. capitulo XIIII.
Fons primus
[Back to top]
Concupiscencia d
Caro, cum concupiscitur, pensetur quid sit exanimis et intelligitur quid amatur. Nil quippe sic ad edomandum desideriorum carnalium appetitum ualet quam ut quisque hoc quod uiuum diligit quale sit mortuum penset.
Gregorius libro XVI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Concupiscencia e
Viscus quidem praui desiderii et delectacionis terrene animam uolare non patitur et cicius retrahit mentem, si forte aliquando subleuatur.
Bernardus sermone IX. super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Concupiscencia f
Concupiscencia carnis est motus anime turpis in affectu sordide delectacionis.
Ysidorus libro II. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Caro fConiugium b
Voluntas k, Voluntas l
Varia