The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Contemptus

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | Ubi

Contemptus a

Sedulo monendi sunt scolastici ut humilitate induti Christiana discant non contempnere quos cognouerunt morum uicia quam uerborum amplius deuitare quia licet per ignoranciam grammatice artis aliquid uiciosum proferant presbyteri uel episcopi, non tamen ideo a scolasticis sunt despiciendi sed cordi casto, scilicet prelatorum linguam exercitatam scolastici preferre non audeant quam eciam preferre consueuerant. Morum enim uicia magis quam uerborum sunt precauenda.

Augustinus in libro de cathezizandis rudibus et est XXXVIII. distinctione.

Varia
Fontes proximus et primus
cf. Studium a
[Back to top]

Contemptus b

Omnia contempnit qui non solum quantum potuit sed eciam quantum uoluit habere contempnit.

Augustinus ibidem (in libro de cathezizandis rudibus et est XXXVIII. distinctione).

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus c

Sicut solet generari ex assiduitate contemptus, sic accenditur ex ipsa raritate deuocio.

Ambrosius in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus d

Non sunt contempnenda quasi parua sine quibus magna constare non possunt.

Ieronymus in epistola ad Letam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus e

Facile est uiro opes contempnere, pecuniam dissipare, et proicere que in momento et perdi et inueniri potest. Nam facile abicitur quod extrinsecus heret. Hoc fecit Socrates Thebanus, fecit Antistenes, fecerunt plurimi philosophi quos uiciosissimos legimus.

Ieronymus in epistola ad Pammachium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus f

Quod enim sumus hodie nouimus, quid autem post paululum esse possumus nescimus. Hii uero quos fortasse despicimus et tarde possunt incipere et tamen uitam nostram feruentioribus studiis anteire. Timendum itaque est ne eciam nobis cadentibus surgat qui nobis stantibus irridetur, quamuis stare iam non nouit qui non stantem nouit irridere.

Gregorius libro XXV. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus g

Super altitudines terre sustollitur qui eciam ipsa que alta et gloriosa presentis uidentur seculi per mentis despectum calcat.

Gregorius in registro super illud: Sustollam te super altitudines terre.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus h

Pulcre a conditis amorem subtrahunt qui in ipsum auctorem pulcritudinis cordis passibus tendunt.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus i

Si reum regie maiestatis quamuis humane humanis legibus capite plecti sanctitum est, quis finis contempnencium diuinam omnipotenciam erit?

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus k

Contempne diuicias et eris locuplex, contempne gloriam et eris gloriosus, contempne supplicia inimicorum et tunc eos superas, contempne remissionem et quietem et tunc eam recipies.

Crisostomus super epistolam ad Hebreos sermone XXV.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus l

Intolerabilis res poscere nummos et contemnere. Indixisti pecunie odium, hoc professus es; hanc personam induisti, agenda est. Iniquissimum est te pecuniam sub gloria egestatis acquirere.

Seneca libro II. de beneficiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus m

Paupertati domum aperire, uoluptates tenere sub freno, meditari uel letari de dolorum paciencia. Hec qui apud se uersat in magno gaudio est sed parum blando.

Seneca XXIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus n

Facile contempnet omnia qui ad contemptum sui uenit. Vis ergo habere omnia? Contempne omnia.

Seneca LXXXV. epistola.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Contemptus o

Insuperabili loco stat animus qui externa deseruit. Inexpugnabilis est quem multis machinis lacessitum fortuna non transit. Nunquam maior est quam ubi aliena disposuit et fecit sibi pacem nil timendo diuicias, nil concupiscendo.

Seneca LXXXIII. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Anima ah
[Back to top]

Contemptus p

Fabricius Pirri regis aurum repulit maiusque regno iudicauit regias opes posse contempnere.

Seneca III. de beneficiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus q

Nondum felix es, si non te turba deriserit. Si beatus uis esse, cogita hoc primum: contempnere ab aliis contempni.

Seneca in libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus r

Grauius est contempni quam stulticia percuti. Si multis placuerit uita tua, tibi placere non poterit.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Contemptus s

Sunt plurimi qui multa uerbis non re contempnunt, sed ipsa que spernunt clam furantur.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Anima ah, Anima ai
Auaracia bk
Clericus b
Consuetudo al
Contemplacio z
Contricio e
Conuicium i (1), Conuicium i (2)
Cupiditas o
Diuicie r, Diuicie ap, Diuicie bc, Diuicie bd, Diuicie bp
Gloria bona b, Gloria bona c
Gloria mala a
Honor d, Honor x
Magnanimitas l, Magnanimitas q
Munus b (1), Munus b (2)
Nobilitas b
RELINQUERE
Studium a, Studium l
Virginitas b
Vita ak
Christus f

Varia