The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Conuersio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | Ubi

Conuersio a

Vt sit homo aliquid conuertat se ad illum a quo creatus est. Recedendo enim frigescit, accedendo feruescit, recedendo tenebrescit, accedendo clarescit. A quo enim habet ut sit, apud illum habet ut bene sit. Ergo qui uult simul esse cum Deo, non ab illo recedat sed ad illum accedat.

Augustinus super Psalmum LXX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio b

Cum inhesero tibi ex omni me nusquam erit dolor et labor, et uiua erit uita mea tota plena te. Nunc autem quem tu imples, subleuas eum, et quia tui plenus non sum, ideo michi oneri sum.

Augustinus X. libro confessionum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio c

Scio quia male michi est preter te, non solum extra me sed in meipso, et omnis copia que Deus meus non est, egestas michi est.

Augustinus XIIII. libro confessionum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio d

Conferamus nos ad te et bene nobis erit de te. Malum est nobis de nobis; quia dimisimus te, dimisisti nos nobis.

Augustinus de uerbis Domini sermone IIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio e

Ouis perdita nunquam reuerteretur nisi pii pastoris misericordiam consequeretur.

Augustinus in sermone.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Conuersio f

Queramus lapidem quo percuciatur incredulus et percussus quassetur, quassatus comminuatur, comminutus in puluerem conuertatur, conuersus in puluerem compluatur, complutus seratur, seratus faciat fructum, non quod igni consumatur, sed quod horreo recondatur.

Augustinus contra quinque hereses.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Conuersio g

Si aurum tibi offeram, non michi dicis cras ueniam, sed iam exigis. Nemo differt, nemo excusat. Redemptio anime promittitur et nemo festinat.

Ambrosius in sermone de Helya et ieiunio.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Conuersio h

Nunquam est sera conuersio. Latro de cruce transiit ad paradysum.

Ieronymus in epistola ad Letam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio i

Tres modi sunt conuersorum: inchoacio, medietas atque perfectio. In inchoacione autem inueniuntur blandimenta dulcedinis, in medio tempore certamina temptacionis, ad extremum uero perfectio plenitudinis. Prius ergo illos dulcia suscipiunt que consolentur, postmodum amara que exerceant, et tunc demum suauia atque sublimia que confirment.

Gregorius XXIIII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio k

Vitam uniuscuiusque conuersi et inchoacio blanda permulcet, et aspera medietas probat, et plena post perfectio roborat.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio l

Cum Pharao dimisisset populum non eos duxit Dominus per uiam terre Philistim que uicina est, reputans ne forte peniteret eum, si uidisset aduersum se bella consurgere et reuerterentur in Egyptum. Ex Egypto itaque exeuntibus e uicino bello subtrahuntur quia derelinquentibus seculum quedam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa sua teneritudine atque inchoacione turbati atque territi redeant ad id quod euaserunt. Prius ergo suauitatem sentiunt securi, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam uero dulcedinem tanto iam tollerabilius temptacionum certamina sustinent, quanto altius in Deo cognouere quod ament.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio m

Plerumque conuersus quisque talibus temptacionum stimulis agitatur quales ante conuersionis graciam nunquam pulsatum se esse reminiscitur, non quia tunc hec eadem temptacionis radix deerat, sed quia non apparebat.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio n

Ferrum de terra tollitur cum fortis propugnator ecclesie a terrena quam prius tenuit actione separatur. Non ergo in eo debet despici quicquid fuit qui iam cepit esse quod non fuit.

Gregorius libro XVI. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio o

Lapis solutus calore in es uertitur, quando dura mens superni amoris igne liquefacta ad ueram fortitudinem commutatur ut peccator qui prius insensibilis extiterat, postmodum et per auctoritatem fortis et per predicacionem sonorus fiat.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio p

A regione nostra superbiendo, inobediendo, uisibilia sequendo, cibum uetitum gustando discessimus, sed ad eam necesse est flendo, obediendo, uisibilia contempnendo atque appetitum carnis refrenando redeamus. Per aliam ergo uiam ad regionem nostram regredimur quoniam qui a paradysi gaudiis per delectacionem recessimus ad hoc per lamenta reuocamur.

Gregorius omelia X. super illud Matthei: Cum natus esset Ihesus in Bethelem Iude.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio q

Maius de peccatore conuerso quam de iusto stante gaudium fit in celo quia et dux in prelio plus eum militem diligit qui post fugam reuersus hostem fortiter premit quam illum qui nunquam terga prebuit et nunquam aliquid fortiter fecit. Sic agricola illam amplius terram amat que post spinas uberes fruges profert quam eam que nunquam spinas habuit et nunquam fertilem messem produxit.

Gregorius omelia XXXIIII. super euangelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio r

Prima uigilia est puericia, secunda adolescencia, tercia senectus. Qui ergo in prima uigilia uigilare noluit, secundam custodiat ut qui conuerti a prauitatibus suis in puericia neglexit, ad uias uite saltem tempore iuuentutis euigilet, et qui ad uias uite iuuentutis tempore non euigilat, saltem in senectute resipiscat. Nam quos diu ut conuertantur tolerat, non conuersos durius dampnat.

Gregorius tractans illud in omelia: Et si in secunda uigilia siue in tercia.

Varia
Fons primus
cf. Pena siue punitio p
[Back to top]

Conuersio s

Conuertimini ad me in toto corde uestro. Corporis conuersio, si sola fuerit, erit nulla. Forma siquidem conuersionis est, non ueritas, uacuam uirtutem gerens et speciem pietatis.

Bernardus super Cantica sermone XXXVI.

Varia
Fons primus
cf. Religio ah
[Back to top]

Conuersio t

Dico omnes ignorare Deum qui nolunt conuerti ad eum. Neque enim ob aliud proculdubio renuunt nisi quia grauem et seuerum ymaginantur qui pius est, durum et implacabilem qui misericors est, ferum et terribilem qui amabilis est. Et mentitur iniquitas sibi, formans sibi ydolum pro eo quod non est ipse.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio u

Solet inter primordia conuersionis acrius insurgere temptacio praue consuetudinis et uix possunt extingui iacula ignita dyaboli.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio x

Primordia conuersorum blandis refouenda sunt modis ne, si ab asperitate incipiant, exterriti ad priores lapsus recurrant. Qui enim conuersum sine lenitate erudit, exasperare pocius quam corrigere nouit.

Ysidorus libro II. de summo bono capitulo VIII.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Conuersio y

Vicia ante conuersionem quasi pacem in homine habent. Quando autem expelluntur, acriore uirtute consurgunt.

Ibidem capitulo IX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio z

Vtile est Dei seruo post conuersionem temptari quatenus a torpore negligencie sollicitantibus uiciis ad uirtutes animum per exercicium preparet uiciorum.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio ab

Multos remissa conuersio in pristinos errores reducit ac uiuendi tepore resoluit.

Ibidem capitulo X.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio ac

Valet interdum conuersis pro animi salute mutacio loci. Plerumque enim dum mutatur locus, mutatur mentis affectus. Congruum est enim inde eciam corporaliter euelli ubi quisque illecebris deseruiuit. Nam locus ubi quisque praue uixit, hoc aspectui mentis opponit quod semper ibi uel cogitauit uel gessit.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

In illa etate quando flauescunt crines, caro nitescit eburnea, oculorum gemmis facies rosea decoratur, ualitudo corpori uires subministrat, iuuenilis etas longioris uite spacium repromittit. Quando uiget racio, uigent eciam corporis sensus: uisus acutior, auditus promptior, incessus rectior, uultus iocundior. Qui in hac etate se domant et Deo se sociant, premium Iohannis expectant.

Hugo de claustro anime libro III. capitulo X.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Conuersio ae

Tales offerunt hostiam uiuentem, Deo placentem, immaculatam, non aure, non oculo, non pede, non cauda carentem. Audiat hoc senum sera conuersio quibus ex defectu senectutis aures obturantur, oculi turbantur et, ut cuncta breuiter perstingam, ipsi in se per se deficiunt. Hii non offerunt agnum immaculatum sed, ut ita dicam, porcum curtatum. Sicut enim porcus in inmundiciis, sic senex iacuit in uiciis, et sicut porcus siliquiis pascitur, sic senex fabulis et rumoribus delectatur.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio af

Non locorum mutacio sed conuersio sensuum aduersa depellit, merores fugat, desperaciones abicit, excludit angustias, et intra domicilium sinceri pectoris leticie diuine eternam preparat mansionem.

Petrus Rauennas in sermone XLVI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersio ag

Interim cum Ierosolimitanis habitat Iebuseus. Interim in orto patrisfamilias simul sunt saliunca et abies, urtica et mirtus; in grege Iacob animalia alba et nigra, agni et hedi; in rethe Petri pisces boni et mali; in archa Noe animalia munda et immunda; in agro Domini lilia inter spinas, zizania inter spicas; in area Domini granum cum palea; in cella Christi uinum cum agresta, oleum cum amurcha. Nostrum non est quemquam iudicare. Nouit enim Dominus que sunt eius. Cumque futuri sunt primi nouissimi et nouissimi primi. Nos enim precedere potest ad uitam quem nouissimum reputamus.

Petrus Rauennas in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Anima k
Beatitudo i
Consuetudo q, Consuetudo y
Creacio b
Error i
Homo d
Meritum k
Misericordia ar
Oratio a
Penitencia s, Penitencia x, Penitencia am, Penitencia bd
Reconciliatio b
Religio ax
Relinquere ai
Residiuatio d, Residiuatio f
Simplicitas g
Voluntas b

Varia