The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Creacio siue creator

______________________________


a | b | c | d | e | g | Ubi

Creacio siue creator a

Tria quedam maxime scienda de creatura nobis oportuit intimari: quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit. Si ergo querimus quis fecerit, Deus est; si per quid, dixit: fiat, et facta sunt; si quare fecerit, quia bona est. Nec enim auctor est excellentior Deo, nec ars efficacior Dei uerbo, nec causa melior quam ut bonum crearetur a Deo bono. Hanc eciam causam condendi mundum Plato iustissimam dicit ut a Deo bono opera bona fierent.

Augustinus libro XI. de ciuitate Dei capitulo XXI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Creacio siue creator b

Intelligat qui potest, iudicet qui potest, utrum maius sit iustos creare quam impios iustificare. Certe enim et si equalis est utrumque potencie, hoc maioris est misericordie.

Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Creacio siue creator c

Ex perpetuitate creaturarum intelligitur creator eternus, ex magnitudine omnipotens, ex ordine et disposicione sapiens, ex gubernacione bonus.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Creacio siue creator d

Non est fas angelos neque bonos neque malos putare creatores.

Augustinus libro III. de trinitate capitulo VII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Creacio siue creator e

Considera septem in beneficio creacionis quod creauit te sine commodo suo cui psalmus ait: Bonorum meorum non eges, sine merito tuo quia nichil ante promeruit qui penitus nichil fuit. Cogita qualem fecit secundum corpus egregiam creaturam, secundum animam magis egregiam ut pote ymagine Creatoris insignem, racionis participem, beatitudinis sempiterne capacem. Considera et dominacionis potestatem. Terror enim hominis super cuncta animancia imminere decernitur. Considera ergo largitatis administracionem quanta tibi largitus est ad sustentacionem, quanta ad erudicionem, quanta ad consolacionem, quanta ad correptionem, quanta ad delectacionem. Quid in gracias agas?

Bernardus in quodam sermone.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Creacio siue creator f

Si totum me debeo pro me facto, quid addam iam pro me refecto et refecto hoc modo? Nec enim tam facile refectus quam factus. In primo opere me michi dedit, in secundo se, et ubi se dedit, me michi reddidit. Datus ergo et redditus me pro me debeo et bis debeo. Sed quid Domino pro se retribuam? Nam eciam si me milies rependere possem, quid sum ad Deum meum?

Bernardus de diligendo Deo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Anima l
Deus l
Homo g
Parentes a

Varia