The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Decima

______________________________


a | b | c | d | e | f | Ubi

Decima a

Hec est Domini iustissima consuetudo ut, si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam reuocaberis, id est demonibus que est decima pars angelorum associaberis. Dabis, inquit, impio militi quod non uis dare sacerdoti.

Augustinus in sermone de decima et ponitur XVI. questione I.: Decime.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Decima b

Si decimam dederis, non solum habundanciam fructuum recipies, sed eciam sanitatem anime et corporis consequeris quia decimas dando et terrena et celestia possis premia promereri. Vnde qui decimas dare noluerint, res alienas inuadunt, et Dominus qui dignatus est totum donare, decimas a nobis dignatus est recipere.

Augustinus ibidem et ponitur ibidem.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Decima c

Attende quod creatura decima inter intellectuales creaturas est homo quia angeli in nouem ordinibus, decimus autem ordo est hominum. Et ideo est hominis decimam soluere ut ruinam angelorum ualeat supplere.

Augustinus in sermone de decimis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Decima d

Quia non reddidistis decimas et primitias, idcirco in penuria et fame maledicti estis quia dum parua subtrahitis, ubertatem possessionum uestrarum et totam habundanciam frugum perdidistis. Sciatis uos ideo perdidisse habundanciam quia fraudastis me parte mea. Moneo ergo ut reddatis michi mea et ego restituam uobis uestra.

Ieronymus in glossa super illud Malachie III.: Inferte omnem decimam et cetera. Et ponitur XVI. questione I.: Reuertimini.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Decima e

Iusticiam, misericordiam et fidem propter suam gloriam mandauit Deus, sed decimas propter sacerdotes.

Crisostomus super illud Matthei XXIII.: Qui decimatis mentam et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Decima f

Sacerdotes qui propter decimas corripiunt populum et maiora peccata uidentes tacent, docent colare culicem et deglutire camelum, id est a modico abstinere et maiora committere.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Elemosina bd

Varia