Detractio
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | Ubi
Detractio a
Cum ipsam scripture ueritatem criminari aut obscurare non possunt, hos per quos predicatur inducunt in odium de quibus effingere quicquid in mente uenerit possunt. Vnde iam apostolice prophetie tempus uidetur
instare: Erit tempus in quo sanam doctrinam non sustinebunt.
Augustinus in epistola ad Yponenses.
Fontes primi
[Back to top]
Detractio b
Obloquium est absenti detrahere et dolose mordere.
Augustinus de diffinitionibus.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Detractio c
Plus nocent in membris detrahentes Christo quia animas creditorum interficiunt quam qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt.
Augustinus in glossa super illud Psalmorum: Pro eo ut me diligerent detrahebant michi.
Fontes proximus et medius et primus
[Back to top]
Detractio d
Si hylari uultu detractorem audieris, tu illi das fomitem detrahendi. Si uero tristi, ut ait quidam, discit non libenter dicere quod didicerit non libenter audiri.
Glossa super illud Prouerbiorum XXV.: Ventus aquilo dissipat pluuias et facies tristis linguam detrahentem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Detractio e
Bilinguis serpens habetur atque letalis, eo quod dyaboli minister aliud lingua loquatur, aliud corde meditetur.
Ambrosius in libro de paradyso.
Fons primus
[Back to top]
Detractio f
Caue ne aut linguam aut aures habeas prurientes, id est aut ne ipse aliis detrahas aut alios audias detrahentes.
Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
Fons primus
[Back to top]
Detractio g
Nulli unquam omnino detrahas et aliorum uituperacione te laudabilem uideri uelis; magis tuam uitam ornare disce quam alienam carpere. Ac semper memor esto scripture dicentis: Noli diligere detrahere ne
eradiceris. Pauci et enim sunt qui huic uicio renuncient.
Ieronymus ad Cellanciam.
Fons primus
[Back to top]
Detractio h
Rarumque inuenies qui irreprehensibilem uitam suam exhibere uelit ut is non libenter reprehendat alienam. Tantaque huius mali libido mentes hominum inuasit ut eciam qui procul ab aliis uiciis recesserunt,
in istud tamen quasi in extraneum laqueum dyaboli incidant.
Ieronymus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Detractio i
Nichil tam facile quam ociosum et dormientem de aliorum labore et uigiliis disputare.
Ieronymus super Osee.
Fons primus
[Back to top]
Detractio k
Non minus auribus quam lingua fugias detractionem. Nam detractor dum te uidet non libenter audire, non facile potest detrahere.
Ieronymus in epistola.
Fontes primi
[Back to top]
Detractio l
Sicut sagitta, si mittatur contra duram materiam, non nunquam in mittentem reuertitur et uulnerat uulnerantem, ita detractor cum tristem faciem uiderit audientis, immo non audientis sed obturantis aures suas
ne audiat sanguinem, illico conticescit, pallet uultus, herent labia, saliua siccatur.
Ieronymus in epistola ad Rusticum monachum.
Fons primus
[Back to top]
Detractio m
Incongruum est corpore latere et lingua per totum mundum uagari.
Ieronymus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Detractio n
Per Salomonem dicitur: Noli esse in conuiuiis potatorum neque comedas cum eis qui carnes ad uescendum conferunt. Carnes ad uescendum conferre est in collocucione derogacionis uicissim proximorum uicia dicere.
Gregorius libro XIIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Detractio o
Hii quorum uita in exemplo imitacionis est posita debent, si possunt, detrahencium sibi uerba compescere ne eorum predicacionem non audiant qui audire poterant et in prauis moribus remanentes bene uiuere contempnant.
Gregorius super Ezechielem omelia IX.
Fons primus
[Back to top]
Detractio p
Quid aliud detrahentes faciunt nisi quod in puluerem sufflant et in oculos suos terram excitant ut unde puluis detractionis perflant, inde minus ueritatis uideant?
Gregorius ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Detractio q
Linguas detrahencium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per sui maliciam excitatas debemus equanimiter tollerare ut nobis meritum crescat. Aliquando autem compescere ne dum de nobis
mala disseminant eorum qui audire nos ad bona poterant, corda innocencium corrumpant.
Gregorius super Ezechielem omelia IX.
Fons primus
[Back to top]
Detractio r
Non maledices surdo et cetera. Surdo maledicere est absenti ac non audienti derogare. Coram ceco offendiculum ponere est discretam quidem rem agere, sed tamen ei qui lumen discrecionis non habet,
scandali occasionem prebere.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Detractio s
Omnem qui palam ueretur dicere quod in aure loquitur, suspectum habeas. Quod si coram te iudicare ille renuerit, delatorem iudices, non accusatorem.
Bernardus in libro de consideracione.
Fons primus
[Back to top]
Detractio t
Detractor et libens auditor uterque dyabolum portat in lingua.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Detractio u
Si pauper es, uilem et abiectum te reputat; si diues, ambiciosum, auarum et cupidum; si affabilis, dissolutum; si predicator uel doctor, honoris et humani fauoris quesitorem; si tacens, inutilem; si ieiunus,
ypocritam; si comedens, uoratorem.
Bernardus in sermone.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Detractio x
Non solum ille reus est qui falsum de alio profert, sed et is qui cito aurem criminibus prebet.
Ysidorus de summo bono libro III.
Fons primus
[Back to top]
Detractio y
Non est ambiguum omnem humani eloquii sermonem contradictioni obnoxium semper fuisse, quia dissencientibus uoluntatum motibus dissenciens quoque sit motus animorum, et contra ueritatem aut non intellectam aut
offendentem stulte uoluntatis error obnititur.
Ylarius in principio libri X. de trinitate.
Fons primus
[Back to top]
Detractio z
Dentes dicti sunt a demendo; ideo pulcre lingue detrahencium dentes uocantur quia sicut illi ciborum partes demunt, ita et isti opiniones hominum corrodunt.
Cassiodorus super Psalmum III.
Fons primus
[Back to top]
Detractio ab
Quis hominum sic cautus est ut si inter emulos loquatur, nullum uerbum eius incurrat aliquam questionem? Nam menti furore ebrie omne quod rectum dicitur, peruersum uidetur.
Cassiodorus super Dixi custodiam.
Fons primus
cf. Ira ak & Loquacitas x
[Back to top]
Detractio ac
Detractores autem quodam simulate uerecundie fuco conceptam maliciam quam retinere non possunt, adumbrare conantur. Videas a detractore alta premitti suspiria, sicque cum quadam grauitate et tarditate,
uultu mesto, demissis superciliis et uoce plangenti, egredi maledictionem; et quidem tanto persuasibiliorem, quanto creditur ab hiis qui audiunt, corde inuito et magis condolentis affectu quam maliciose proferri.
Doleo, inquit, uehementer pro eo quod diligo eum satis et nunquam potui de hac re corrigere eum, et alias michi quidem bene compertum fuerat de eo istud, sed per me nunquam innotuisset. Ac quoniam per alterum patefacta res est,
ueritatem negare non possum; reuera ita est.
Bernardus super Cantica sermone XXIIII.
Fons primus
[Back to top]
Detractio ad
Nunquid non uipera est lingua detractoris? Ferocissima plane nimirum que tam letaliter inficiat flatu uno. Nunquid non lancea est lingua ista? Profecto acutissima que tres penetrat ictu uno.
Bernardus in sermone.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Detractio ae
Detractio est locucio ex inuidia procedens, bona aliorum denigrans.
Huguccio.
Fons primus
[Back to top]
Detractio af
Detractor est qui bona proximi in quantum potest minuit.
Idem.
Fons primus
[Back to top]
Detractio ag
Congregat paulatim minima ut post longum silencium cuncta simul obiecta plus noceant que minus opinionem lederent, si per se singula prolata fuissent.
Hugo de sancto Victore in tractatu super librum Psalmorum.
Fons primus
[Back to top]
Detractio ah
Fit enim nescio quomodo ut magis in aliis cernamus, si quid delinquitur, quam in nobis. Vnde poeta: Cum tua peruideas oculis mala lippus inunctis, cur in amicorum uiciis tam cernis acutum?
Tullius.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Detractio ai
Socrates, dicente sibi quodam, multos de eo male loqui: Non desinis michi, inquit, in auribus meis maledicere.
(auctor non nominatus)
Fons primus
[Back to top]
Detractio ak
Dyogenes, cum ei nunciasset amicus te amici cuncti uituperant, Oportet, inquit, sapienciam ab insipientibus feriri. Esse enim meliorem indicat mala lingua quem carpit.
Valerius Maximus libro VII.
Fons primus
cf. Paciencia be
[Back to top]
Detractio al
Nulla tam modesta felicitas est ut malignitatis dentes uitare possit qui alienis malis sicut suis bonis letantur. Diuites sunt alienis iacturis, locupletes calamitatibus, immortales funeribus.
Seneca in epistola.
Fons primus
cf. Inuidia z
[Back to top]
Detractio am
Difficilem oportet habere aurem ad crimina.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Consideracio yConuersacio e
Conuicium e
Excusacio k
Fama o, Fama p
Inuidia z
Laus q
Loquacitas x
Murmur g
Odium i
Profectus c
Varia