The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Eucharistia

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | Ubi

Eucharistia a

Peccata, si non tanta sunt ut excommunicandus quisque iudicetur, non se debet a cotidiana medicina dominici corporis separare.

Augustinus ad Ianuarium libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia b

Faciat unusquisque quod secundum suam fidem credit pie esse faciendum.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia c

Ille non audet honorando sumere et ille honorando non audet ullum diem pretermittere. Contemptum solum non uult cibus iste.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia d

Cotidie eucharistie communionem percipere nec laudo nec reprehendo. Omnibus tamen dominicis diebus suadeo et hortor, si tamen mens sine uoluntate peccandi sit. Nam habentem adhuc uoluntatem peccandi, grauari magis dico eucharistie perceptione quam purgari. Et ideo quamuis peccato quis mordeatur, peccandi tamen de cetero non habeat uoluntatem et communicaturus satisfaciat lacrimis et oracionibus, et confidens de Domini miseracione qui confessione peccati pie peccata donare consueuit, accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo quem capitalia et mortalia peccata non grauant. Nam quem mortalia peccata uel crimina post baptismum grauant, hortor prius publica penitencia satisfacere et ita sacerdotis iudicio reconciliatum communicatione sociare, si uult non ad iudicium sed ad condempnacionem sui eucharistiam percipere. Sed et secreta satisfactione solui mortalia crimina non negamus.

Augustinus libro de ecclesiasticis dogmatibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia e

Accipe cotidie quod cotidie tibi prosit. Sic uiue ut cotidie merearis accipere. Qui non meretur cotidie accipere, non meretur post annum accipere.

Augustinus tractans illud Matthei XXVIII.: Panem nostrum cotidianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia f

Hoc sacramentum non in merito consecrantis sed in uerbo efficitur creatoris, nec bonorum dispensatorum meritis ampliatur, nec malorum attenuatur.

Augustinus de ecclesiasticis dogmatis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia g

Quanta enim cordis contricione et lacrimarum fonte, quanta reuerencia et tremore, quanta corporis castitate atque animi puritate istud diuinum et celeste misterium est celebrandum, Domine Deus, ubi caro tua in ueritate sumitur, ubi sanguis tuus in ueritate bibitur, ubi summis yma humanis diuina iunguntur, ubi adest sanctorum presencia angelorum, ubi tu es sacerdos et sacrificium mirabiliter et ineffabiliter! Quis digne hoc celebrare misterium potest nisi tu, Deus omnipotens, offerentem feceris dignum?

Ambrosius in oracione.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Eucharistia h

Si tantum ualuit sermo Helye ut ignem de celo deponeret, non ualebit Christi sermo ut species elementorum mutetur? De tocius mundi operibus legisti: Quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt. Sermo igitur Christi qui potuit ex nichilo facere quod non erat, non potest ea que sunt mutare in id quod sunt? Non enim minus est nouas rebus dare quam mutare naturas.

Ambrosius de sacramentis libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia i

Liquet quia preter nature ordinem uirgo generauit, et hoc quod conficimus corpus ex uirgine est. Quid queris nature ordinem in Christi corpore cum preter naturam sit ipse partus ex uirgine?

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia k

Vide quid agas, sacerdos, ne febrienti manu Christi corpus attingas. Prius curare ut ministrare possis.

Ambrosius de uiduis libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia l

Verba euangeliste sunt usque ad accipite siue corpus siue sanguinem. Inde sunt uerba Christi: Accipite, bibite ex eo omnes. Et inde singula: Qui pridie, inquit, quam pateretur in sanctis manibus suis accepit panem. Antequam consecretur, panis est; ubi uero uerba Christi accesserunt, corpus Christi est. Denique audi dicentem: Accipite et edite ex eo omnes; hoc est corpus meum. Et ante uerba Christi calix uini et aque est plenus; ubi uerba Christi operata fuerint, sanguis efficitur qui plebem redemit.

Ambrosius de sacramentis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia m

Si quocienscumque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur, debeo illum semper accipere ut semper michi peccata dimittantur. Qui semper pecco, semper habere debeo medicinam.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia n

Qui uulnus habet, medicinam requirit. Vulnus est quia sub peccato sumus; medicina est celeste et uenerabile sacramentum.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia o

Ne ueluti quidem horror esset cruoris, sed manet gracia redemptionis, ideo in similitudine quidem accipis sacramentum, sed uere nature graciam uirtutemque consequeris.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia p

Biberunt ex eo omnes. Ebrietas felix, sacietas salutaris que quanto copiosius sumitur, tanto sobrietatem sumentibus donare dignatur. Et Iudas bibit sed non saturatur, sed sitim extinguit ignis eterni quia indigne sumit misteria Christi.

Ieronymus super Lucam.

Varia
Fontes proximus et primi
cf. Sobrietas g
[Back to top]

Eucharistia q

Accepit Ihesus panem et benedicens fregit, tradens et figurans corpus suum in panem, quod est ecclesia presens, quod accipitur in fide, benedicitur in numero, frangitur in passionibus, datur in exemplis, sumitur in doctrinis; formans sanguinem suum in calicem uino et aqua commixtum ut alio purgaremur a culpis, alio redimeremur a penis. Sanguine namque agni seruatur domus a percussione angeli, et aqua maris rubri extinguuntur inimici que sunt misteria ecclesie Christi.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Eucharistia r

Merito nostre reconciliacionis causa hoc sacrificium constitutum est ut si sacrificii precepta contempseris, sacrificii remedium sentire non poteris.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia s

Hec namque singulariter uictima ab eterno interitu animas soluit que illam nobis mortem unigeniti reparat, qui licet surgens a mortuis iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur, tamen in se ipso immortaliter atque incorruptibiliter uiuens pro nobis iterum in hoc misterio sacre oblacionis immolatur. Eius quippe ibi corpus sumitur, eius caro in salutem populi partitur; eius sanguis non iam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis illud sacrificium quod per absolucionem nostram unigeniti filii passionem semper imitatur.

Gregorius in dyalogo libro IIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia t

Cibus dulcis est corpus et sanguis Christi quod Iudas accepit indignus.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia u

Sacramentum Dei altissimi suscipiendum est non discuciendum, uenerandum non diiudicandum, fide sortitum non innatum, tradicione sanctitum non racione adinuentum.

Bernardus in epistola quadam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia x

Sicut corporalis cibus cum uentrem inuenerit aduersis humoribus occupatum amplius ledit, magis nocet et nullum prestat auxilium, ita et iste spiritualis cibus, si aliquem reperit malignitate pollutum, magis eum perdet, non sua natura sed accipientis uicio.

Crisostomus omelia V. super Mattheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia y

Qui scelerate uiuunt in ecclesia et communicare non desinunt, putantes se tali communione mundari, discant nichil ad emundacionem proficere sibi.

Ysidorus libro I. de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Eucharistia z

Ve tradentibus Christum ad crucifigendum, sed ue cum maligna consciencia sub sacramento sumentibus illum. Et si non tradant Iudeis ad crucifigendum, tradunt tamen ipsum membris inimici ad sumendum.

Remigius in glossa super illud Matthei: Ve illi per quem filius hominis tradetur.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Ubi

Mirabile h
Sacramentum c

Varia