Exactio
Exactio a
Exigimus quod nostro debetur corpori sed non impendimus quod subiectorum debemus cordi.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
cf. Predicacio x
[Back to top]
Exactio b
Non gaudent martyres quando ex illis pecuniis honorantur in quibus pauperes plorant.
Crisostomus super Mattheum.
Fons primus
[Back to top]
Exactio c
Magnum scelus est rem pauperum prestare diuitibus et de sumptibus inopum acquirere fauores potentum. Arenti terre aquam tollere et flumina que non indigent irrigare.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
cf. Beneficiencia siue beneficia g
[Back to top]
Exactio d
Ministerialium siquidem tanta est multitudo, quanta est locustarum ut istis residentibus alii succedant et quod ex parte fuerit deuoratum, alii deuorent exicialiter et consumant; impleturque in eis illud
propheticum: Residuum eruce comedit locusta, residuum locuste comedit brucus, residuum bruci comedit erugo. Pauper enim ueretur aperire maliciam exactorum ne grauiora moliantur in eum et fiant posteriora hominis
peiora prioribus.
Petrus Rauennas in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Exactio e
Nulla fides pietasque uiris qui castra secuntur. Venalesque manus sibi fas ubi maxima merces.
Lucanus.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ubi
Crudelitas bEcclesia k
Prelacio ca
RAPINA
Varia