The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Excusacio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | Ubi

Excusacio a

Cepisti non defendere peccatum tuum iam inchoasti iusticiam, perficietur autem in te quando nichil aliud facere delectabit.

Augustinus de caritate sermone IIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio b

Desinunt esse peccata que propter grauiora uitanda suscipiuntur. Sicut enim in rebus utilibus non uocatur dampnum quod propter maius lucrum amittitur, sic et in rebus sanctis non uocatur peccatum quod amittitur ne grauius admitteretur.

Augustinus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio c

Absit ut id quod propter bonum ac licitum facimus, si ex hoc preter nostram uoluntatem quicquam mali acciderit, nobis imputetur.

Augustinus in epistola ad Publiculam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio d

Non alligamus onera grauia et humeris uestris imponimus que nos digito non tangimus, quoniam si officii nostri salua racione possemus, nouit ille qui nostra scrutatur corda, mallemus hec agere que ut agatis hortamur quam ea que nos agere cogimur.

Augustinus de opere monachorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio e

Multitudo sociorum impunitatem non facit criminum.

Ieronymus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio f

Superest ut diligas diligentem et in scripturarum campo iuuenis senem non prouocet. Nos nostra habuimus tempora et cucurrimus quantum potuimus. Nunc te currente et longa spacia transeunte nobis debetur ocium.

Ieronymus in epistola ad Augustinum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio g

Non enim ut aduersariis sed ut amicis scripsimus, nec inuecti sumus in eos qui peccant, sed ne peccent monemus. Neque in illis tantum sed in nosmetipsos seueri iudices fuimus. Nullum lesi, nullius nomen de mea scriptura uel sermone signatum est, neminem sermo noster specialiter pulsauit; generalis de uiciis disputacio fuit, sed qui michi irasci uoluerit, plus ipse de se quod talis sit confitetur.

Ieronymus in epistola ad Nepocianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio h

Non est facile malum de perfecta etate credendum quam uita preterita defendit et honorat uocabulum dignitatis.

Ieronymus in epistola ad Rusticum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio i

Vsitatum generis humani uicium est libendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et conuictum defendendo excusare.

Gregorius libro XXII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio k

Fit plerumque ut dum iniqui correpta in se mala defendere nequeant, ex uerecundia peiores fiant, et sic in sua defensione superbiant ut quedam uicia contra uitam corripientis exquirant. Et eos se criminosos non estiment, si crimina aliis imponant. Qui cum uera inuenire nequeunt, fingunt ut ipsi quoque habeant quod non impari iusticia increpare uideantur.

Gregorius libro X. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio l

Peccatum peccato addit qui culpe quam fecit patrocinia defensionis adiungit.

Gregorius libro XXII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio m

Quidam dicere non nunquam solent. Concessis utimur, aliena non querimus; et si digna misericordie retribucione non agimus, nulla tamen peruersa perpetramus. Cum tamen diuitem post hanc uitam ultrix gehenna suscepit, non quia aliquid illicitum gessit, sed quia immoderato usu totum se illicitis tradidit.

Gregorius in pastorali.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio n

Noli iudicare proximum, sed magis excusa. Excusa intencionem, si opus non potes: puta ignoranciam, puta subreptionem, puta casum. Quod si omnem omnino dissimulacionem rei certitudo recusat, suade nichilominus tibi et dicito apud temetipsum: Vehemens fuit temptacio. Quid de me illa fecisset, si accepisset in me similiter potestatem?

Bernardus super Cantica sermone XL.

Varia
Fons primus
cf. Excusacio o
[Back to top]

Excusacio o

In quacumque hominum uerseris frequencia, caue aliene conuersacionis esse aut curiosus explorator aut temerarius iudex. Et si perpetratum actum quid deprehendens, nec sic iudices proximum, magis autem excusa.

Bernardus de duodecim gradibus humilitatis.

Varia
Fons primus
cf. Excusacio n
[Back to top]

Excusacio p

Ad hoc, ut uerum fatear, ea michi deesse uideo que maxime necessaria uidentur: diligenciam et ingenium. Quia uero doctis et indoctis pariter istius modi excusandi mos est, nec facile scitur que uere ex impericia, queue ex uerecundia excusacio prodeat, si non iniuncti operis obedicio probat.

Bernardus de diligendo Deo in principio.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio q

Quamuis uera sint, credenda non sunt nisi que certis indiciis comprobantur, nisi que manifesto examine conuincuntur, nisi que ordine iudiciario publicantur. Non enim qui accusatur sed qui conuincitur reus est.

Ysidorus libro I. soliloquiorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio r

Superbus uult credi constantem, prodigus liberalem, auarus diligentem, temerarius fortem, inhumanus parcum, gulosus humanum, ignauus quietum, timidus cautum.

Prosper de uita contemplatiua libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio s

Hoc enim maximum uicium est quo laborat humanitas ut post peccatum suum ad excusacionis confugium quasi penitudinis se confessione prosternat. Quod facinus inter summa peccata constat esse numeratum quia inde nascitur, unde ad penitenciam reus tardius uenire uideatur.

Cassiodorus super illud Psalmi: Ad excusandas excusaciones in peccatis.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Excusacio t

Nemo se auarum intelligit esse, nemo cupidum. Ceci tamen ducem querunt; nos sine duce erramus et dicimus: Non ego ambiciosus sum sed nemo aliter Rome potest uiuere; non ego sumptuosus sum sed urbs ipsa magnas impensas exigit; non est meum uicium quod iracundus sum; adolescencia hoc facit. Quid nos decipimus? Non est extrinsecus malum nostrum; intra nos est, in uisceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem uenimus quia nos egrotare nescimus.

Seneca LV. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio u

Intellige tua esse uicia que putas rerum. Quedam enim locis et temporibus ascribimus, at illa quocumque transierimus, secutura sunt.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Excusacio x

Nullum putaueris locum sine teste. Excusatorem querere uicium est. Non posse pretenditur, sed nolle in causa est. Omitte excusacionem nemo peccat inuitus. Omne peccatum uoluntarium est.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Excusacio y

Puerum etas excusat, feminam sexus, extraneum libertas, domesticum familiaritas. Amicus, est scilicet qui offendit, fecit quod uoluit; inimicus fecit quod debuit. Prudenciori sedamus, stultiori remittamus.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Abusio a
Accidia a (1), Accidia a (2)
Amicicia bc, Amicicia bd
Apostoli f
Confessio ad
Correctio bc
Cupiditas e
Diuicie u
Error b, Error h
Fides am
Ignorancia f, Ignorancia g
Intentio i
Laus g
Liberalitas al
Prudencia c
Venia q
Verecundia g

Varia