Fabula
Fabula a
Apud actores secularium litterarum, ut apud Oracium, mus loquitur muri et mustela uulpecule ut per narrationem fictam ad id quod agitur uerax referatur significatio. Vnde et Esopiales fabulas ad eum finem
relatas nullus ineruditus fuit qui putaret appellanda mendacia. Hec et in sacris libris, ut in libro Iudicum, cum ligna sibi regem fecerunt et loquntur ad eum et ad inuicem quod totum fingitur. Ficta quidem
narratione sed ueraci significatione hec dicuntur.
Augustinus in libro contra mendacium circa medium.
Fontes proximus et primus
cf. Fabula c
[Back to top]
Fabula b
Fabula et si uim ueritatis non habeat, tamen rationem habet ut iuxta eam possit ueritas manifestari. Referunt, inquit, seculares uirum quemdam fuisse ut quociens uirium suarum destitutus amicam et nutricem
terram impulsu aduersarii contigisset de solo surgens magis in aduersarium preualeret ut sic occasio prostrati, occasio fiebat triumphi. Dabat infirmitas fortitudinem, lapsus palmam, ruina uictoriam. Cui hec
conueniunt nisi Christo qui ad hoc cecidit ut gloriosior resurgeret?
Ambrosius libro III. de officiis.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Fabula c
Fabule a fando dicte quia non sunt res facte sed tantummodo loquendo dicte. Que ideo sunt inducte ut ficto animalium mutorum inter se colloquio ymago quedam uite hominum nosceretur. Sicut mus loquitur muri et
mustela uulpecule et in libro Iudicum ligna sibi regem requirunt. Quod totum ad mores ordinatur ut ad rem que intenditur ficta quidem narratione sed ueraci significatione perueniatur. Sic enim Demostenes usus est
fabula aduersus Philippum qui ab Atheniensibus postulauit decem oratores et ille finxit fabulam: Lupi suaserunt pastoribus ut in amiciciam conuenirent, cumque hoc pastoribus placuisset, petierunt lupi ut primo
sibi uice securitatis canes traderentur in quibus uidebatur occasio iurgiorum annuerunt pastores, et cum lupi omni adempta formidine omnem gregem non solum pro sacietate sed eciam pro libidine lacerauerunt. Sic
inquit Philippus sublatis oratoribus in populo Atheniensi facturus est. Oratores populi postulat quo facilius possit opprimere spoliatam custodibus urbem.
Ysidorus libro I. ethimologiarum.
Fons primus
cf. Fabula a
[Back to top]
Fabula d
Esopus qui merito sapiens estimatus est utilia monita sua non seuere neque imperiose precepit, sed ut philosophis mos erat salubriter ac prospicienter mentes animasque hominum cum audiendi quadam illecebra
induit.
Agellius libro II.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Fabula e
Apulegius de deo Socratis introducit fabulam Esopi de coruo tenente carnem in ore cui dum dixisset uulpecula quod cignus melius cantabat, et uolens cantare amisit carnem de ore ac pocius crocitauit quam cantauit.
Et sic suam defectionem publicauit quod multis accidit qui uolunt se magnificare et ultra mensuram uirium suam ostentare.
Ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Fabula f
In superficiali littere cortice falsum resonat lira, id est fabula, poetica interius uero auditoribus intelligencie secretum altioris eloquitur ut exteriori falsitatis abiecto putamine, dulciorem nucleum
ueritatis secrete intus lector inueniat.
Alanus in libro de conplanctu nature.
Fons primus
[Back to top]
Fabula g
Fabulas existimo necessarias non ex eadem causa qua poetis, sed ut imbecillitatis nostre adminicula sint et ut dicentem et audientem in rem presentem adducant.
Seneca LX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Doctrina aiMendacium d (1), Mendacium d (2)
Varia