Gloria bona
Gloria bona a
Gloria est frequens de aliquo fama cum laude.
Augustinus de diffinicionibus.
Fons primus
[Back to top]
Gloria bona b
Puritatis intime bono gloriari non potest ueraciter, nisi qui extrinsecus gloriolas perfecte respuerit. Nec enim pure ualet Dei uel proximi querere lucra, qui propria non contempserit.
Bernardus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Gloria bona c
Si gloriari cupis, gloriam despice, et omnibus eris gloriosior. Crisostomus omelia IIII.
VariaFons primus
[Back to top]
Gloria bona d
Magna est eius gloria, qui nullis laudibus crescit, et nullius uituperacione minuitur.
Cassiodorus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Gloria bona e
Gloria est alicuius magnifici uel bone artis late patens preconium. Et ut perhibent qui de magnis maiora loquntur, secundam uitam dat gloria.
Tullius in rethorica.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Gloria bona f
Si quis tamen ad gloriam assequendam laborat, talem se efficiat qualis uult haberi. Quod si ostentacionem inani et ficto sermone uel uultu stabilem se gloriam assequi opinatur, uehementer errat. Vera enim gloria
radices agit, ficta autem omnia celeriter tanquam flosculi decidunt, neque simulatum quicquam potest esse diuturnum.
Ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Gloria bona g
Expedita et compendiaria uia eos ad gloriam peruenire, Socrates dicebat, qui id agerent ut quales uideri uellent, tales eciam essent. Qua quidem predicacione aperte monebat, ut homines ipsam pocius uirtutem
haurirent, quam umbram eius consectarentur.
Valerius Maximus libro VII.
Fons primus
[Back to top]
Gloria bona h
Paterna namque gloria nos reddit inglorios, cum ab eius uestigiis dissimilitudine resilimus.
Seneca.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Gloria bona i
Heu, quam difficilis glorie custodia est!
Seneca in prouerbiis.
Fontes primi
[Back to top]
Ubi
Contemptus kHumilitas u
Varia