The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Gloria Eterna

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | Ubi

Gloria Eterna a

Tanta est pulcritudo iusticie, tanta est iocunditas lucis eterne, hoc est incommutabilis ueritatis atque sapiencie, ut eciam si non liceret in ea amplius manere quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni huius uite pleni deliciis et circumfluencia bonorum temporalium recte meritoque contempnerentur.

Augustinus libro de moribus ecclesie.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna b

Verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno, sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus. Vera pax, ubi nichil aduersi nec a se ipso, nec ab alio quisque pacietur. Premium uirtutis erit ipse qui uirtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nichil possit esse promisit. Quid est enim aliud quod per prophetam dixit: Ero illorum Deus et ipsi erunt michi plebs; ubi ego ero unde sacientur, ego ero quecumque ab hominibus honeste desiderantur, et uita et salus et uictus et copia et gloria et honor et pax et omnia bona? Sic enim et illud recte intelligitur quod ait Apostolus: Vt sit Deus omnia in omnibus. Ipse finis erit desideriorum nostrorum qui sine fine uidebitur, sine fastidio amabitur, sine fatigacione laudabitur. Hoc munus, hic affectus, hic actus procul dubio erit omnibus, sicut uita eterna, communis.

Augustinus libro XXII. de ciuitate Dei.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna c

Facilius possumus dicere in illa uita eterna, quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Non est ibi mors, non est ibi luctus, non est ibi lassitudo, non est infirmitas, non est fames; nulla sitis, nulli estus, nulla corruptio, nulla indigencia, nulla mesticia, nulla tristicia.

Augustinus de symbolo libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna d

Illuc festinate ubi semper uiuatis. Si enim sic amatis istam miseram fluuidamque uitam, ubi cum tanto labore uiuitis et ubi uix currendo, satagendo, sudando, suspirando necessariis corporis satisfaciatis; quanto magis amare debetis uitam eternam, ubi nullum laborem sustinebitis, ubi semper summa securitas, summa felicitas, felix libertas, felix beatitudo; ubi implebitur illud quod Dominus dicit in ewangelio: Erunt homines similes angelis, et illud: Fulgebunt iusti et cetera.

Augustinus de utilitate agende penitencie.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna e

Hereditas, inquam, Christi qua coheredes sumus, non minuitur copia possessorum, nec fit angustior numerositate coheredum, sed tanta est multis quanta paucis, tanta singulis quanta omnibus.

Augustinus super Psalmum XLIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna f

Tantum emit uidua duobus minutis, quantum emit Petrus relinquens recia, quantum emit Zacheus dando dimidium patrimonium. Regnum Dei tantum ualet, quantum habueris.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna g

Hoc est ociosorum negocium, hoc opus uacancium, hec actio quietorum, hec cura securorum.

Augustinus super Psalmum CX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna h

Diuicie si diliguntur, ibi seruentur, ubi perire non possunt; honor si diligitur, illuc habeatur, ubi nemo indignus honoratur; salus si diligitur, ibi adipiscenda desideretur, ubi adepta nichil timetur; uita si diligitur, ibi acquiratur, ubi nulla morte finitur.

Augustinus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna i

Tanto illud quod ualde magnum est, quod nec oculus uidit, quia non est color, nec auris audiuit, quia non est sonus, nec in cor hominis ascendit, quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius, quanto id et fidelius credimus, et speramus firmius, et desideramus ardencius.

Augustinus ad Diascorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna k

Talis erit illa delectacio pulcritudinis, ut semper tibi presens sit, et nunquam sacieris, immo semper sacieris, et nunquam sacieris. Si enim dixero quod non saciaberis, fames erit. Si dixero quod saciaberis, fastidium timeo. Vbi nec fastidium erit nec fames, quid dicam nescio, sed Deus habet quod exhibeat.

Augustinus super Iohannem omelia III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna l

Ecce uenale est regnum Dei; eme, si uis. Nec multum existimes de re magna propter precii magnitudinem. Tantum ualet, quantum habes. Noli querere quid habeas, sed qualis sis. Res ista te ualet tantum, quantum es. Tu te da et habebis illam. Sed malus sum, inquies, et forte me non accipit. Dando te illi, bonus eris.

Augustinus de spiritu et anima.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna m

Regnum celorum uim patitur. Ideo quia reatus quem littera sine spiritu iubendo faciebat, credendo soluitur et uiolencia Spiritus Sancti impetratur.

Augustinus in libro de fide et operibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna n

Non erit aliqua inuidia disparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis.

Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna o

Incomparabiliter superna ciuitas clara est, ubi uictoria ueritas, ubi dignitas sanctitas, ubi uita eternitas.

Augustinus.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Gloria Eterna p

In ciuitate Dei rex ueritas, lex caritas, dignitas equitas, pax felicitas, uita eternitas; sed in ciuitate dyaboli econtra rex falsitas, lex cupiditas, dignitas iniquitas, lis felicitas, uita temporalitas.

Augustinus de ciuitate Dei.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Gloria Eterna q

Ibi ymnidici angelorum chori, ibi societas supernorum ciuium, ibi dulcis solempnitas a peregrinacionis huius tristi labore redeuncium, ibi festiuitas sine fine, eternitas sine labe, serenitas sine nube.

Augustinus super Iohannem in omelia: Ego sum pastor bonus.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Gloria Eterna r

Si consideremus, que et quanta sunt que sanctis dabuntur in die iudicii, que et quanta sunt que nobis promittuntur in celis, uilescunt omnia que habentur in terris. Terrena namque substancia superne felicitati comparata pondus est, non subsidium. Temporalis uita eterne uite comparata mors est dicenda pocius quam uita. Que lingua uel quis intellectus capere sufficit illa superne ciuitatis quanta sint gaudia, angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus glorie conditoris assistere, presentem Dei uultum cernere, incircumscriptum uidere, nullo mortis metu affici, incorruptionis munere letari?

Augustinus in encheridion.

Varia
Fons primus
cf. Diuicie s
[Back to top]

Gloria Eterna s

Ibi quicquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit bonum erit, et summus Deus summum bonum erit, et quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit. Ibi uacabimus et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum, cuius nullus est finis?

Augustinus libro XXII. de ciuitate Dei.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Gloria Eterna t

Quod Deus preparauit diligentibus se, fide non capitur, spe non attingitur, caritate non comprehenditur, desideria et uota transgreditur; acquiri potest, estimari non potest.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna u

Ibi tota uirtus erit uidere quod amas, et summa felicitas amare quod uideas, et ibi beata uita in suo fonte bibitur, ubi ueritatis uisio clarissime aperitur.

Augustinus XII. de ciuitate Dei.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna x

Regnum celorum non est dantis sed accipientis. Non est enim personarum acceptio apud Deum, sed quicumque se talem prebuerit ut regno celorum dignus fiat, hic accipiet quod non persone sed uite paratum est.

Ieronymus super Psalmum LXVIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna y

Nullus labor durus, nullum tempus longum uideri debet, quo gloria eternitatis acquiritur.

Ieronymus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna z

Regnum celorum uim patitur. Grandis uiolencia est generatos in terra celum querere et possidere per uirtutem quod non tenuimus per naturam.

Ieronymus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna ab

Quantalibet intencione se humana mens tetenderit, eciam si fantasias ymaginum corporalium a cogitacione conpescat. Si enim omnes circumscriptos spiritus ab oculis cordis ammoueat, adhuc tamen in carne mortali posita uidere gloriam Dei non ualet sicut est, sed quicquid de illa est quod in mente resplendet, similitudo et non ipsa est.

Gregorius super Ezechielem omelia VIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna ac

Curramus, sequamur Christum; non sunt hic uera solacia, sed ibi ponitur ubi uera uita.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Regnum celorum rapi uult nostris fletibus, quod nostris meritis non debetur. Videte si negare debemus quod petimur, quando patroni sunt qui petunt.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna ae

Tanta uis in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit, hoc se accepisse in alio exultet. Vna cunctis erit beatitudo leticie, quamuis non una sit omnibus sublimitas uite. Erit et in illa beatitudine culpe memoria, non que mentem polluat, sed que nos leticie arcius astringit.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna af

Solis iustis celestis patrie debentur premia, ut humiles, casti, mites atque misericordes ad gaudia eterna perueniant.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna ag

In domo Patris mansiones multe sunt. Si enim dispar retribucio in illa beatitudine eterna non esset, una pocius mansio quam multe essent. Multe ergo mansiones sunt, in quibus et distincti bonorum ordines propter meritorum consorcium communiter letentur. Et tamen unum denarium omnes laborantes accipiunt, qui in multis mansionibus distinguntur, quia et una est beatitudo quam illic percipiunt, et dispar retribucionis qualitas quam per opera diuersa sequntur.

Gregorius libro IIII. dyalogorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna ah

Quoniam electis in hac uita est dilectio operum, in alia quoque uita erit procul dubio discrecio dignitatum, ut quo hic alius alium superat, illic alius alium retribucione transcendat. Et quamuis in illa retribucione dignitas eadem non sit, una tamen omnibus uita beatitudinis erit.

Gregorius libro IIII. moralium.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Gloria Eterna ai

Corona duodecim stellarum in patria: prima stella memoria sine obliuione; secunda racio sine errore; tercia uoluntas sine omni perturbacione; quarta impassibilitas in quam corpus nostrum surget sine corruptione; quinta claritas qua configurabitur claritati corporis Christi; sexta agilitas ut secundum mobilitatem cogitacionum nostrarum fit agile; septima subtilitas ut quantumlibet spissum uel solidum ei penetrabile; octaua est diligere proximum suum in omni ueritate tanquam seipsum; nona est uidere proximum suum in omni puritate diligentem se sicut diligit semetipsum; decima est Deum perfecte diligere, scilicet plusquam seipsum; undecima est diligere seipsum tantummodo propter Deum; duodecima est uidere Deum diligentem se supra quam diligat seipsum.

Bernardus in quodam sermone.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Gloria Eterna ak

O uere felix et gloriosa sacietas! O sanctum conuiuium! O desiderabiles epule, ubi nimirum anxietas nulla, nullum poterit esse fastidium, quin sacietas summa et summum inerit desiderium!

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna al

Illud uerum et solum est gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur, et quod, cum possederis, nemo tollet a te, cui comparata omnis aliunde iocunditas meror est, omnis suauitas dolor est, omne dulce amarum, omne decorum fedum, omne postremo, quodcumque aliud delectari possit, molestum.

Bernardus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna am

Festinemus ad locum tuciorem, id est ad agrum uberiorem, ad pastum saniorem, ut habitemus sine metu, habundemus sine defectu, epulemur sine fastidio.

Bernardus.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Gloria Eterna an

O beata regio paradysi! O beata regio deliciarum ad quam suspiro de ualle lacrimarum, ubi sapiencia sine ignorancia, ubi memoria sine obliuione, ubi intellectus sine errore, ubi racio sine obscuritate fulgebit! Beati qui habitant ibi et laudabunt Deum in secula seculorum amen. Regnum Dei conceditur, promittitur, ostenditur, percipitur. Conceditur in predestinacione, promittitur in uocacione, ostenditur in iustificacione, percipitur in glorificacione.

Bernardus in sermone.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Gloria Eterna ao

Nulla erit in futuro discordia sed cuncta consona, cuncta conueniencia. Omnium enim sanctorum erit una concordia, nullus ibi dyaboli metus, nulle insidie demonum, terrore gehenne procul, mors neque corporis neque anime, sed immortalitatis munere metus uterque resolutus.

Crisostomus de reparatione lapsi.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna ap

Intuere cetum non solum ex hominibus sed ex angelis atque archangelis, tronis eciam et dominationibus, principatibus ac potestatibus conuocatum. De rege autem qui horum medius residet, dicere uox nulla sufficiet. Effugit enim omnem sermonem atque omnem sensum humane mentis excedit decus illud, illa pulcritudo, illa uirtus, illa gloria, illa magnificencia, illa maiestas.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

GloriaEterna aq

Si cotidie oporteret nos tormenta perferre, si ipsam gehennam paruo tempore tollerare pro eo, ut Christum uidere possemus in gloria uenientem et sanctorum eius numero sociari, non erat dignum pati omne quod triste est, modo ut tanti boni tanteque glorie participes haberemur.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna ar

Futura uita ubi creditur esse beate sempiterna, sempiterne beata; ubi est certa securitas, secura tranquillitas, tranquilla iocunditas, felix eternitas, eterna felicitas; ubi est amor perfectus, timor nullus, dies eternus, alacer motus et unus omnium spiritus.

Prosper de uita contemplatiua.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna as

Futura uita ubi ipsa ciuitas que est angelorum sanctorumque omnium congregacione beata, meritis fulgentibus micat, eterna salus exuberat, ueritas regnat; ubi nec fallit quisquam nec fallitur, unde nullus beatus eicitur; ubi nullus miser admittitur.

Prosper ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna at

Ad fidem plures ueniunt, et ad celeste regnum pauci perducuntur. Omnes enim canonici uocantur ad electionem, sed unus eligitur.

Rabanus super illud Matthei XX.: Multi uocati, pauci uero electi.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Gloria Eterna au

Patriam nostram paradysum computemus, parentes patriarchas iam habere cepimus. Quid non properamus et currimus ut patriam nostram uidere, ut parentes salutare possimus? Magnus illic nos karorum numerus expectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat iam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. Ad horum conspectum et complexum uenire quanta et illis et nobis in commune leticia est.

Cyprianus epistola VI. de mortalitate.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna ax

Bene dicitur Dominum celum extendere, ubi meretrices et publicanos eum constat admittere. Nam cum sint per iusticias celi iustorum, facti sunt et gracie largitate peccancium.

Cassiodorus super illud Psalmi: Extendit celum sicut pellem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria Eterna ay

Eternitas est diuturnitas sine inicio et fine, et carens omni mutabilitate.

Boecius.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Accidia g
Amor q, Amor al, Amor bg
Angelus b, Angelus d
Anima r
Beatitudo b, Beatitudo l, Beatitudo m, Beatitudo p
Consolacio e
Delicie g
Desiderium c
Diuicie q
Gaudium a
Infernus r
Innocencia e
Labor f, Labor g
Mandatum c
Meritum c, Meritum p
Tempus a
Vita e

Varia