Homicidium
Homicidium a
Qui sine aliqua publica administratione malificum interfecerit, uelut homicida iudicabitur, et tanto amplius, quanto sibi potestatem a Deo non concessam usurpare non timuit.
Augustinus libro I. de ciuitate Dei.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Homicidium b
Homicida dicitur dyabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus; ad hominem uenit, uerbum seminauit et occidit. Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades.
Augustinus super Iohannem.
Fons primus
[Back to top]
Homicidium c
Tot occidimus, quot ad mortem ire cotidie tepidi et tacentes uidemus.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Homicidium d
Qui bonum odit in homine, nunquid homicida poterit appellari? Adhuc uiuit homo, et ille iam reus est mortis eius.
Bernardus in sermone quodam.
Fons primus
[Back to top]
Homicidium e
Nec interest quis occidat, si innocentem aliquis occidendum esse pronunciet.
Cassiodorus super Psalmum LXII.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
(Abest)