The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Iactancia

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | Ubi

Iactancia a

Animaduertendum est non solum rerum corporearum nitore atque pompa, sed eciam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactanciam, et eo periculosior est, quo sub specie seruitutis Dei decipit.

Augustinus de sermone Domini in monte.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iactancia b

Iactancia non est uicium laudis humane, sed uicium anime peruerse amantis humanam laudem spreto testimonio consciencie.

Augustinus XII. de ciuitate Dei.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iactancia c

Hostes ad rapinam prouocat, qui suas eorum noticie diuicias denudat.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iactancia d

Si uis sublime ostendere uirtutis, noli sapere sublime, et tunc illud quod egeris, esse monstrabis excelsius. Noli te quicquam putare fecisse cum feceris, et plenissime cuncta fecisti.

Crisostomus super Mattheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iactancia e

Dum causa iactancie pauper pascitur, eciam ipsum misericordie opus in peccatum conuertitur.

Ysidorus de summo bono libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iactancia f

Occulta quod agis in quantum uales. Quod si ex toto non uales, sit in animo occultandi uoluntas, et non erit de ostentatione ulla temeritas.

Ysidorus de conflictu uiciorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iactancia g

Nichil est quod magis diminuat laudis preconium, quam suos assidue iactitare successus, et singulis diebus anni uendere diem unum. Legitur de Mario quod cum plurima fecisset egregie, una sui iactitatione gloriam fame perdidit, et quia sibi presumpsit ascribere, quod ex ore alieno captare debuerat, publice commendationis uota demeruit.

Valerius Maximus in libro suo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Consideracio h, Consideracio n, Consideracio o
Elemosina ah
Gloria mala h, Gloria mala t, Gloria mala y
Mors ag
Ornatus b
Sapiencia ag
Superbia aq, Superbia as

Varia