Ignorancia
Ignorancia a
Melius est nescire quam errare. Melior est fidelis ignorancia quam temeraria sciencia.
Augustinus de uerbis apostoli.
Fontes primi
[Back to top]
Ignorancia b
Pessime matris ignorancie, pessime itidem due filie sunt: falsitas et dubietas; illa miserior, ista miserabilior; perniciosior illa, ista molestior.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ignorancia c
Ordinis ignorancia conturbat negociorum naturam formamque meritorum. Statutis facere contraria non est intelligere, sed ignorare.
Ambrosius super Beati immaculati.
Fons primus
[Back to top]
Ignorancia d
Qui enim lucem uidet, scit quid de tenebris estimet. Nam qui candorem lucis ignorat, eciam obscura pro lucidis approbat.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Ignorancia e
Cum nostram ignoranciam cognoscimus, leuius aliena onera toleramus. Nunquam Deus mentem deserit, que in peccatis se ueraciter cognoscit.
Gregorius libro I. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Ignorancia f
Non est parum scire, quod nescias. Frustra sibi de infirmitate uel ignorancia blandiuntur, qui ut liberius peccent, libenter ignorant uel infirmantur.
Bernardus de duodecim gradibus humilitatis.
Fontes primi
[Back to top]
Ignorancia g
Multa scienda nesciuntur, aut sciendi incuria, aut discendi desidia, aut inquirendi uerecundia. Et quidem huius ignorancia non habet excusationem.
Bernardus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ignorancia h
Vtraque cognitio, Dei scilicet et tui, tibi est necessaria ad salutem, ita neutra carere ualeas cum salute, quia sicut ex noticia tui uenit in te timor Dei, atque ex Dei noticia itidem amor, sic econtra de
ignorancia tui superbia, ac de Dei ignorancia uenit desperatio.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Ignorancia i
Ebitudo mentis est acute rationis obtusio carnalis intemperancie crassis sensibus inducta.
Hugo.
Fons primus
[Back to top]
Ignorancia k
Tolerabilior est pena uiuere non posse quam nescire.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ignorancia l
Non est leuius omnino nescire quod liceat, quam facere aliquid quod scias non licere.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
(abest)