Inimicicia
Inimicicia a
Ea elemosyna nichil est maius, qua ex corde dimittimus, quod in nos quisque peccauit. Minus ergo bonum est erga eum esse beniuolum siue eciam beneficum, qui tibi nichil mali fecit. Illud multo grandius et
manifestissime bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et qui tibi malum uult et si potest facit, tu semper bonum uelis faciasque quod possis.
Augustinus in encheridion.
Fons primus
[Back to top]
Inimicicia b
Qui quamdiu tibi inimicus es, inimicum habes sermonem Dei. Esto tibi amicus et concordas cum ipso, sicque non solum nichil perdidisti, sed et te ipsum qui perieras inuenisti.
Augustinus de uerbis Domini sermone I.
Fons primus
[Back to top]
Inimicicia c
Si is qui non relinquit parentes propter nomen Dei non est Deo dignus, quanto magis qui diligit eius inimicos acceptus Deo esse poterit. Ipsi enim grauiores inimici, qui ex amicis inimici facti sunt.
Ambrosius super Beati immaculati.
Fons primus
[Back to top]
Inimicicia d
Virtus est coram hominibus inimicos tollerare, sed uirtus coram Deo diligere, quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante oculos eius in altari boni operis caritatis flamma incendit.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Inimicicia e
Inimicos et enim Dei perfecto odio odisse est, et quod facti sunt diligere et quod faciunt increpare, mores prauorum premere, uite prodesse.
Gregorius ibidem: Perfecto odio oderam illos.
Fons primus
[Back to top]
Inimicicia f
Humana mens omnem quem inimicum tollerat, eciam impium et iniquum putat.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Inimicicia g
Vbi amicicia permanet, nichil facile creditur, nichil facile recipitur, quod discidium possit operari. Si uero inimicicie semel occupauerint animos, omnia que fiunt, que dicuntur, ita accipiuntur, et ita
intelliguntur, ut ad maiores et longiores proficiant inimicicias. Si quid enim boni dicatur de inimico, non creditur. Si quid autem mali, hoc solum creditur et confirmatur.
Crisostomus in libro de compunctione cordis.
Fons primus
cf. Amicicia ac
[Back to top]
Inimicicia h
Grauissimum inimicicie genus est, esse corde aduersarios et lingua simulare deuotos.
Cassiodorus super Psalmum LIIII.
Fons primus
[Back to top]
Inimicicia i
Nulla pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus.
Boecius libro III. de consolacione.
Fons primus
[Back to top]
Inimicicia k
Quid est homini inimicissimum? Alter homo. Inimicicias tarde suscipe, amicicias moderate exerce.
Seneca in libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Inimicicia l
Cum inimicio nemo in graciam cito reddit; de inimico ne dixeris male sed cogites. Grauior est inimicus qui latet in pectore; grauius malum est omne quod sub aspectu latet. Inimicum ulcisci utiam est accipere
alteram. Inimicum quamuis humilem docti est metuere. Inimicum cum retineas exire incites. Quidam occidunt quosdam inimicos non quia habebant sed quia metuebant.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Inimicicia m
Nulle sunt occultiores insidie quam hee que latent in simulacione officii aut in aliquo celsitudinis nomine. Nam eum qui palam est aduersarium facile cauendo uitare possis, et Troianos equus idcirco fefellit
quia formam Minerue mentitus est.
Seneca in prouerbiis.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Inimicicia n
Sumere uindictam ex inimico, si te inimicum senserit, perdidisti. Grauius aduersarium securitate decipies. Nocere nescit, qui se uelle nocere prodiderit.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Adulacio eAmicicia h, Amicicia ab, Amicicia ac, Amicicia ar, Amicicia at
Dilectio n
Diuicie bg
Mirabile f
Odium u
Oratio an
Venia f
Varia