Intentio
Intentio a
Quod non bona intentione facis, nichil tibi proderit, quia quomodo feceris, non quomodo illi euenerit, tibi imputabitur.
Augustinus tractans illud Matthei VI.: Si lumen quod in te est et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Intentio b
Si semel cor intentione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste callido secure possidetur, quoniam totam arborem sibi fructus ferre conspicit, quam ueneni dente in radice uiciauit. Summa
cura uigilandum est ne uel bonis operibus seruiens mens reproba intentione polluatur.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Intentio c
Humane aures talia uerba nostra iudicant, qualia foris sonant, diuina uero iudicia talia foris audiunt, qualia ex intimis proferuntur.
Gregorius libro XXVII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Intentio d
Omni cura seruandus est a malicie puluere oculus cordis, ne hoc quod in actione rectum hominibus ostendat, apud semetipsum per uicium elationis intorqueat.
Idem.
Fons primus
[Back to top]
Intentio e
Valde laboriosum est custodire, ne mala homo facere audeat, ne in bonis actibus per intentionem titubet, et inter recta opera sinistra eum cogitatio illudat.
Gregorius libro XI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Intentio f
Sicut fabrica columpnis, columpne autem basibus innituntur, ita uita nostra in uirtutibus uirtutes uero in intima intentione subsistunt.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Intentio g
Tunc solum Deo uera obsequia reddimus, cum eum propter amoris fiduciam non timemus, cum nos ad bona opera affectus non metus dirigit, cum malum nostre menti non placet. Non est census in crimine sed affectus.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Intentio h
Vt interior oculus uere simplex sit, duo illi arbitror esse necessaria: caritatem in intentione et ueritatem in electione. Quomodo denique simplex erit oculus cum ignorancia ueritatis. Est qui bonum diligit et
malum nescius agit; huius bonus est quidem oculus quia pius, non tamen simplex quia cecus. Et est qui bonum et libenter agit et prudenter intelligit. Istius uero oculum non immerito simplicem dixerim, utpote cui
neutrum bonum desit, nec zelus scilicet bonus nec sciencia. Is uere oculus nequam est, qui peruersus pariter et cecus bonum agit et malum credit.
Bernardus de praecepto et dispensatione.
Fons primus
[Back to top]
Intentio i
Bonum prorsus condempnat intentio praua, et malum non penitus excusat recta.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Intentio k
Sicut oculum simplicem duo ista faciunt bona, amor boni et cognitio ueri, sic nequam oculum duo e regione mala constituunt: cecitas, qua fit ut ueritatem non agnoscat, et peruersitas, qua fit ut diligat
iniquitatem.
Bernardus libro de consideratione.
Fons primus
[Back to top]
Intentio l
Causa actum poterit decorare, si aut necessitate subsistat, aut utilitate uigeat, aut honestate splendescat, cum affectu mentis tota ualeat substancia operis colorari. Opus non ex se sed ex causa fit crimen, nec
aliqua uirtutis ostentatione clarescit, cui uoluptas originem prebet.
Crisostomus tractatu de symbolo.
Fons primus
[Back to top]
Intentio m
Nichil interest quo animo facias, quod uiciosum est fecisse, quia facta cernuntur, animus uero non uidetur. Nulla enim laus est non facere, quod facere non possis.
Seneca libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Cor hElemosina b, Elemosina y, Elemosina af
Excusacio c
Exemplum i
Iactancia e, Iactancia f
Ipocrisis m, Ipocrisis bf
Loquacitas n
Nocumentum c
Relinquere p
Varia