The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Iuramentum

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | Ubi

Iuramentum a

Ille qui exigit iurationem, multum interest si nescit illum falsum iuraturum an scit. Si enim nescit, et ideo dicit, iura michi ut fides ei fiat; non audeo dicere non esse peccatum, tamen humana temptatio est. Si autem scit eum fecisse, nouit fecisse, uidit fecisse, et cogit iurare, homicida est.

Augustinus de uerbis apostoli et in glossa Romanos I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iuramentum b

Ecce dico caritati uestre et qui per lapidem iurat, periurus est.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iuramentum c

Iurauit Dauid temere, sed non impleuit iurationem maiore pietate.

Augustinus in sermone decollatione sancti Iohannis Baptiste.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iuramentum d

Ille qui hominem prouocauit ad maiorem iurationem et scit eum falsum iuratum uincit homicidam. Quia homicida corpus occisurus est ille animam, immo duas animas et eius quem iurare prouocauit et suam.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iuramentum e

Homines falsum iurant uel cum fallunt uel cum falluntur. Aut putat homo uerum esse quod falsum est et temere iurat, aut scit uel putat falsum esse et tamen pro uero iurat et nichilominus cum scelere iurat.

Augustinus de uerbis apostoli.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iuramentum f

Dico uobis non iurare omnino, ne scilicet iurando ad facilitatem iurandi ueniatur, de facilitate ad consuetudinem, a consuetudine in periurium decidatur.

Augustinus in libro contra mendacium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iuramentum g

Non penitus iurare prohibuit sed occasionem periurii quod perfectius est euitare docuit.

Gregorius super illud Matthei: Non periurabis.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Iuramentum h

Quacumque arte uerborum quis iuret, Deus tamen, qui consciencie testis est, ita hoc accipit sicut ille cui iuratur intelligit.

Ysidorus de summo bono libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iuramentum i

Estimo quoniam non oportet ut uir qui uult secundum euangelium uiuere adiuret alterum. Si enim iurare non licet quantum ad euangelicum Christi mandatum, notum est quia nec adiurare alterum licet.

Origenes super Mattheum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Iuramentum k

Nemo est qui frequenter iuret qui aliquando non periuret, sicut qui consueuit multa loqui aliquando loquitur importuna.

Crisostomus super illud Matthei V.: Dico uobis non iurare omnino.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Ubi

Mendacium g
Promissio a
Veritas l

Varia