Lex
Lex a
Quod operum lex minando imperat, hoc fidei lex credendo impetrat.
Augustinus in libro de spiritu et littera.
Fons primus
[Back to top]
Lex b
Lex Dei caritas est. Lex data est ut gracia quereretur; gracia data est ut lex impleretur.
Augustinus ibidem.
Fons primus
cf. Gracia e
[Back to top]
Lex c
Facte sunt leges ut earum metu humana coherceatur audacia, tutaque sit inter improbos innocencia, et in ipsis improbis formidato supplicio refrenetur nocendi facultas.
Ysidorus ethimologiarum libro II.
Fons primus
[Back to top]
Lex d
Erit lex honesta, iusta, possibilis secundum naturam, secundum consuetudinem patrie, loco temporique conueniens, necessaria, utilis, manifesta quoque ne aliquid per obscuritatem in captione contineat, nullo
priuato commodo sed pro communi ciuium utilitate conscripta.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Lex e
Octo genera penarum in legibus contineri Tullius scripsit, id est dampnum, uincula, uerbera, talionem, ignominiam, exilium, seruitutem et mortem.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Lex f
In hiis rebus, in quibus nichil statuit certum scriptura diuina, mos populi Dei uel instituta maiorum pro lege tenenda sunt.
Leo papa.
Fons primus
[Back to top]
Lex g
Meditacio legis est non solum in legendis scripturis, sed eciam in hiis que scripta sunt faciendis.
Idem.
Fons primus
[Back to top]
Lex h
Quid enim potest esse melius quam homines de bonis legibus confidere et casus reliquos non timere? Iura publica certissima sunt humane uite solacia, infirmorum auxilia, potentum frena; unde et securitas uenit et
consciencia proficit.
Cassiodorus.
Fons primus
[Back to top]
Lex i
Quam porro subtiliter Anachars leges aranearum telis comparabat! Nam ut illas infirmiora animalia retinere, ualentiora transmittere, ita hiis humiles et pauperes constringi, diuites et prepotentes non alligari.
Valerius Maximus libro VII. de memorabilibus dictis et factis Romanorum.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Consuetudo e, Consuetudo l, Consuetudo mDilectio f
Gracia e
Perfectio i
Sacerdos m
Varia