Libido
Libido a
Sine libidine non est parentum concubitus, ob hoc ex eorum carne nascencium non potest sine peccato esse conceptus.
Augustinus libro de fide ad Petrum.
Fons primus
[Back to top]
Libido b
Libido uelut festuca est, cito accenditur propere consumitur.
Ambrosius in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Libido c
Seuus criminum stimulus libido est que numquam manere quietum pacitur affectum; nocte feruet, die hanelat.
Ambrosius in libro de Abel et Caym.
Fons primus
[Back to top]
Libido d
Non usus rerum sed libido utentis in culpa est.
Ieronymus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Libido e
Libidinosa mens ardencius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur.
Ieronymus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Libido f
In serico et in pannis eadem libido dominatur nec regum purpuram timet, nec mendicancium spernit scalorem, multoque melius est stomachum dolere quam mentem, imperare corpori quam seruire, gressu uacillare quam
pudicicia. Nec statim nobis penitencie subsidia blandiantur que sunt infelicium remedia; cauendum est uulnus quod dolore curatur.
Ieronymus in epistola ad Saluinam.
Fons primus
[Back to top]
Libido g
Venter mero estuans cito spumat in libidinem. Venter enim et genitalia uicina sunt, et unum alteri subministrat. Ex uicinitate enim membrorum sequitur confederacio uiciorum.
Ieronymus in epistola.
Fontes proximus et primus
cf. Gula h
[Back to top]
Libido h
Nulla facilius ad maleficium causa quam turpis amor et intemperans libido commouere potuit.
Tullius II. rethorice.
Fons primus
[Back to top]
Libido i
Libidinis inicium continebis si exitum cogitaueris.
Seneca in libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Virginitas tVoluptas g
Varia