Mandatum
Mandatum a
Si quid uel addas uel detrahas, preuaricatio uidetur esse quedam mandati. Simplex enim et pura mandati forma tenenda est, uel testimonii series intimanda. Nichil igitur quod bonum uidetur addendum est.
Augustinus in libro de paradiso.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum b
Si quis unum mandatum custodiat et aliud preuaricatur, nichil ei prodest.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum c
Tu qui ueram requiem que post hanc uitam Christianis promittitur queris, eciam hic eam inter amarissimas uite huius molestias suauem iocundamque gustabis, si eius qui eam promisit, precepta dilexeris.
Augustinus.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum d
Non est amicus recti quando, si fieri posset, mallet id quod rectum est non iuberi.
Augustinus super Psalmum LXVI.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum e
Non ideo putes aliqua contempnenda esse mandata quia leuiora sunt. Tam enim maxima illa quam minima imperata sunt, et contemptus cuiuscumque precepti precipientis iniuria est. In quouis proposito, in quouis
gradu equale peccatum est, uel prohibita admittere, uel iussa non facere.
Ieronymus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum f
Iussa sine culpa non negliguntur, et sine crimine non contempnuntur.
Bernardus de precepto et dispensatione.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum g
Contemptus in omni specie mandatorum pari pondere grauis et communiter dampnabilis est; neglectus autem in fixis grauior, tolerabilior in mobilibus mandatis.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum h
Siue Deus, siue homo uicarius Dei mandatum quodcumque tradiderit, pari profecto obsequendum est cura, pari reuerencia deferendum, ubi tamen Deo contraria non precepit homo.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum i
Sunt mandata que duris atque carnalibus imponuntur animis ex lege uite et discipline, et sunt olera dispensationis que infirmis et pusillis corde de respectu misericordie apponuntur, et sunt consiliorum solida
forciaque que ex intimis sapiencie proponuntur sanis.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum k
Prelati iussio uel prohibitio non pretereat terminos professionis; nec ultra extendi, nec contrahi citra debet. Nil me prelatus prohibeat horum que promisi, nec plus exigat quam promisi.
Bernardus de precepto et dispensatione.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum l
Mandata Moysi in actu facilia sunt ut non occidas, et ideo in remuneratione modica et in peccato magna; sed mandata Christi ut non irascaris in actu difficilia, et ideo in remuneratione magna et in peccato
minima.
Crisostomus Mattheum VI.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum m
Merito dedit preceptum qui premisit exemplum.
Cassiodorus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Mandatum n
Nichil arduum humilibus, nichil asperum mitibus, et facile omnia precepta ueniunt in effectum quando et gracia pretendit auxilium et obediencia mollit imperium, nec dura ibi necessitate seruitur, ubi diligitur
quod iubetur.
Leo papa in apparitione Domini.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Concupiscencia bCorrectio ad, Correctio bs
Dilectio i
Exemplum x
Mansuetudo g
Oratio al, Oratio am
Peccatum k
Superbia q
Timor n
Varia