The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Maria

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | Ubi

Maria a

Excepta sancta uirgine Maria de qua propter honorem Domini nullam prorsus haberi uolo questionem: inde enim scimus quod ei plus collatum fuerit gracie ad uincendum omni ex parte peccatum, quia concipere ac parere meruit eum quem constat nullum habuisse peccatum? Hac ergo uirgine excepta, si omnes sanctos et sanctas cum hic uiuerent congregare possemus et interrogare utrum essent sine peccato, quid fuisse responsum putamus, nisi quod ait Iohannes: Si dixerimus quod peccata et cetera?

Augustinus libro de natura et gracia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria b

Auctrix peccati Eua, auctrix meriti Maria. Eua occidendo obfuit, Maria uiuificando profuit. Illa percussit, ista sanauit.

Augustinus in sermone de assumpcione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria c

Aue Maria gracia plena, Dominus tecum; tecum in corde, tecum in uentre, tecum in utero, tecum in auxilio.

Augustinus in sermone de natiuitate beate Marie.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria d

Exultauit Maria et matrem se leta miratur et de Spiritu Sancto se protulisse gaudet, nec quia peperit innupta terretur, sed quia genuerit cum exultacione miratur.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria e

Felicior partus spiritualis quam carnalis. Beatior enim fuit Maria concipiendo Christum fide quam carne. Materna enim propinquitas nichil ei profuisset nisi felicius ipsum fide quam carne gestasset.

Idem super illud Luce XI.: Beati qui audiunt uerbum Dei et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

______________________________

Hoc, inquit, est dicere, mater mea quam appellas felicem, inde felix est quia uerbum Dei custodit, non quia in illa uerbum caro factum est.

Augustinus libro de uirginitate.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria f

Non mirum si Dominus redempturus mundum operacionem suam tunc inchoauit a Maria ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore.

Ambrosius super Lucam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria g

Quid nobilius Dei matre? Quid splendidius ea quam splendor elegit? Quid castius ea que corpus sine corporis contagione generauit? Et ut de ceteris eius uirtutibus taceam, uirgo erat non solum corpore sed eciam mente; corde humilis, uerbis grauis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior, non in incerto diuiciarum sed in prece pauperum spem reponens, intenta operi, uerecunda sermone; arbitrum mentis non hominem sed Deum querere, nullum ledere, omnibus bene uelle, maioribus assurgere, equalibus non inuidere, iactanciam fugere, racionem sequi, uirtutem amare. Quando ista fastidiuit humilem? Quando risit debilem? Quando uitauit inopem? Nichil in oculis toruum, nichil in uerbis procax, nichil in actu inuerecundum; non gestus fractior, non incessus solutior, non uox petulantior; ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis. Talem hanc ewangelista monstrauit, talem angelus reperit, talem Spiritus Sanctus elegit. Quid enim in singulis morer que digna fuit ex qua Dei Filius nasceretur?

Ambrosius de uirginitate libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria h

Quante in una uirgine species uirtutum emicant? Secretum uerecundie, uexillum fidei, deuocionis obsequium; uirgo intra domum, comes ad ministerium, mater ad templum.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria i

Sit igitur nobis tanquam in ymagine descripta uirginitas uita Marie in qua uelut in speculo refulget species castitatis et forma uirtutis. Hinc sumatis exempla uiuendi ubi tanquam in exemplari magisteria expressa probitatis, quid corrigere, quid fugere, quid tenere debeatis ostendunt.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria k

Talis fuit Maria ut eius unius uita omnium disciplina sit.

Ambrosius de uirginitate.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria l

Maluit Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare. Sciebat enim teneram uirginis uerecundiam et lubricam famam pudoris, nec putauit ortus sui fidem matris iniuriis astruendam. Seruatur itaque sancte Marie sicut pudore integra, ita inuiolabilis opinione uirginitas. Oportet enim sanctos et ab hiis testimonium habere qui foris sunt, nec decuit sinistra uirginibus opinione uiuentibus uelamen excusacionis relinqui quod infamata mater quoque Domini uideretur.

Ambrosius super Lucam libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria m

Surgens Maria et cetera. Non quasi incredula de oraculo, nec quasi incerta de nuncio, nec quasi dubitans de exemplo, sed quasi leta pro uoto, religiosa pro officio, festina pro gaudio in montana perrexit. Quo enim iam Deo plena nisi ad superiora cum festinacione contenderet? Nescit tarda mollimina Spiritus Sancti gracia.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria n

Disce uirginem moribus, disce uirginem uerecundia, disce uirginem oraculo, disce misterio, solam in penetralibus quam nemo uirorum uiderat. Solus angelus reperit, solam sine comite, solam sine teste ne quo dignum dampnaretur affatu. Disce ergo uirgo uerborum uitare lasciuiam; Maria eciam angeli salutacionem uerebatur, ab angelo salutatur. Vbi clauso super se hostiolo orabat Patrem in abscondito. Non est enim putandum hostiolum uirginis apertum ne uel orantis turbaretur silencium, uel continentis castitas temptaretur.

Ambrosius.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria o

Aue Maria, gracia plena Dominus tecum et cetera. Talibus namque decebat uirginem opignerare muneribus, ut esset gracia plena, que dedit celis gloriam, terris Deum pacemque refudit, fidem gentibus, finem uiciis, uite ordinem, moribus disciplinam.

Ieronymus in sermone de assumptione.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Maria p

Quod natura non habuit, usus nesciuit, ignorauit racio, mens non capit humana, pauet celum, stupet terra, creatura omnis eciam celestis miratur, hoc totum est, quod per Gabrielem Marie diuinitus nunciatur, et per Christum adimpletur.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Maria q

Quid nos tantilli, quid actione pusilli, quid in eius laudibus referamus cum eciam si omnium nostrum membra uerterentur in linguas, eam laudare sufficeret nullus? Altior enim celo est de qua loqui nitimur, abysso profundior cui laudes dicere conamur. Si celum, inquit, te uocem, altior es; si matrem gencium, precedis; si formam Dei te appellem, digna existis; si dominam angelorum parata, esse probaris. Quid ergo digne de te dicam?

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria r

Ceteris uirginibus per partes prestatur gracia, Marie uero se totam infudit gracie plenitudo, que fuit in Christo quamquam aliter et aliter, quia in Christo fuit plenitudo gracie tanquam in homine personaliter diffinito. In Maria uero ut in templo singulariter consecrato uel aliter in Christo fuit plenitudo gracie sicut in capite influente, in Maria uero sicut in collo transfundente.

Ieronymus.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Maria s

Non est in mundo locus dignior utero uirginali in quo Dei Filium Maria suscepit, nec in celis regali solio quo Mariam Dei Filius sublimauit.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria t

Si diligenter attendas, nichil est uirtutis, nichil splendoris, nichil gracie, et nichil candoris quod non resplendeat in uirgine gloriosa.

Ieronymus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria u

Virgo regia ipsa est uia per quam Saluator aduenit, procedens de ipsius utero tanquam sponsus de talamo suo. Per te accessum habeamus ad Filium, O benedicta inuentrix gracie, genitrix uite, mater salutis, ut per te suscipiat nos qui per te datus est nobis. Excuset apud ipsum integritas tua culpam nostre corruptionis, et humilitas Deo grata nostre ueniam impetret uanitati. Copiosa caritas tua nostrorum cooperiat multitudinem peccatorum, et fecunditas gloriosa fecunditatem nobis conferat meritorum.

Bernardus sermone II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria x

Ad beatam uirginem, sicut ad medium, sicut ad archanum Dei, sicut ad rerum causam, sicut ad negocium seculorum respiciunt et qui in celo sunt, et qui in inferno habitant, et qui nos precesserunt, et qui nos sumus, et qui sequentur et nati natorum, et qui nascentur ab illis; illi qui sunt in celo ut restaurantur, et qui in inferno ut eripiantur, et qui precesserunt ut prophete fideles inueniantur, et qui sequntur ut glorificentur.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria y

Per te, uirgo sancta, celum impletum est, infernus euacuatus est, instaurate ruine celestis Ierusalem, expectantibus miseris uita perdita data.

Bernardus sermone LXXXVIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria z

Nichil est quod tantum me terreat, nec est aliquid quod tantum me delectet, sicut de beata uirgine sermonem habere. Terret, inquit, me indignitas propria, sed me delectat uirginis laus et excellencia.

Bernardus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria ab

Ille solus, O uirgo beata, tuas laudes sileat, qui te fideliter inuocatam senserit, unquam in suis necessitatibus sibi defuisse! Et quid mirum si inuocata adest, que eciam non uocata presto est.

Bernardus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
cf. Compassio c
[Back to top]

Maria ac

O uenter, capacior celis, diffusior terris, latior elementis, qui illum continere ualuit quem totus mundus comprehendere non potuit, et qui tribus digitis molem terre appendit.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Si criminum immanitate turbatus, si consciencie feditate confusus, si iudicii horrore perterritus, si baratro desperacionis absortus, Mariam cogita, Mariam inuoca. Non recedat a corde, non recedat ab ore. Nam ipsam cogitans non erras, ipsam rogans non desperas, ipsam sequens non deuias; ipsa tenente non corruis, ipsa protegente non metuis, ipsa duce non fatigaris, ipsa propicia peruenis, et sic in temetipso experiri poteris quam merito dictum sit: nomen uirginis Maria, id est maris stella.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria ae

Oportet uniuersos Christicolas inter fluctus huius seculi nauigantes attendere hanc maris stellam que supremo cardini, id est Deo, proxima est, et respectu exempli eius cursum uite dirigere. Quod qui fecerit non iactabitur uane glorie uento, nec frangetur scopulis aduersorum, nec absorbebitur scillea uoragine uoluptatum, sed prospere ueniet ad portum quietis eterne.

Idem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria af

Sicut a te despectus et auersus necesse est quod pereat, sic ad te reuersus et a te respectus impossibile est quod pereat. Filioli, hec peccatorum scala, hec mea maxima fiducia, hec tota racio spei mee.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria ag

Puto quod copiosior sanctificacionis gracia in ipsam descenderit que non solum eius sanctificaret ortum, sed et uitam deinceps ab omni peccato custodiret immunem.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria ah

Quis misericordie tue, O benedicta, longitudinem, latitudinem, profunditatem, sublimitatem queat inuestigare? Nam longitudo eius usque ad nouissimum diem inuocantibus eam subuenit uniuersis. Latitudo eius replet orbem terrarum ut tua misericordia plena sit omnis terra. Sic et sublimitas eius ciuitatis superne inuenit restauracionem et profundum eius sedentibus in tenebris et in umbra mortis optinuit redemptionem.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria ai

Maria omnibus facta est sapientibus et insipientibus copiosissima caritate debitricem se fecit. Omnibus misericordie sinum aperit ut de plenitudine illius accipiant uniuersi, captiuus redemptionem, eger curacionem, tristis consolacionem, peccator ueniam, iustus graciam, angelus leticiam, denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis humane substanciam ut non sit qui se abscondat a calore eius.

Bernardus sermone LXXXXVIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria ak

Beatam me dicent omnes generaciones; ex hoc beatam te dicent omnes generaciones que omnibus generationibus uitam et gloriam genuisti. In te enim angeli letitiam, iusti graciam, peccatores ueniam inueniunt in eternum. Merito in te respiciunt oculi tocius creature quia in te, et per te, et de te benigna manus Omnipotentis quicquid creauit, recreauit.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria al

Maria uirginem se oblita gloriatur de humilitate, et tu negligendo humilitatem blandiris tibi de uirginitate.

Bernardus super Missus est.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria am

Mulier euangelica, que commiscuit tria sata farine fuit beata uirgo, que incarnacione fermento fidei sue commiscuit tria sata: nouum, antiquum et eternum, scilicet animam de nouo creatam, corpus de natura Adam, et eternum in unione diuinitatis.

Bernardus libro V. de consideracione.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Maria an

O inestimabilis laus Marie! Ioseph plus credidit castitati quam utero intumescenti, plus gracie quam nature. Concepcionem uidit sed fornicacionem non existimauit. Possibilius credebat mulierem sine uiro concipere quam Mariam posse peccare.

Crisostomus super Mattheum I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria ao

Ioseph iustus erat uerbo, iustus in facto, iustus in legis consummacione, iustus in inicio gracie. Ideo eam dimittere uolebat quoniam uirtutem misterii et sacramentum quoddam magnificum in ea esse cognoscebat cui approximare se indignum estimabat, exemplo Petri, Luce V.: Recede a me quia homo peccator sum.

Origenes super illud Matthei I.: Ioseph cum esset iustus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Maria ap

Tu patrona humani generis, tu afflictis rebus medica singularis. Quis tuo non egeat munere cum sit peccare commune?

Hec Cassiodori in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Incarnatio d

Varia