The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Martirium

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | Ubi

Martirium a

Non constituimus martiribus templa sacerdocia quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus.

Augustinus VIII. de ciuitate Dei.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Martirium b

Seculi homines infeliciter felices sunt, martires autem feliciter infelices erant.

Augustinus super Psalmos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Martirium c

Iniuria est pro martire orare cuius debemus orationibus commendari.

Augustinus de uerbis apostoli.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Martirium d

Mori a persequente martirium in aperto opere est; ferre uero contumelias odientem diligere, martirium est in occulta cogitatione.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Martirium e

Si adiuuante nos Domino uirtutem paciencie seruare contendimus et in pace ecclesie uiuimus martirii palmam tenemus.

Gregorius omelia XXXV.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Martirium f

Nos sine ferro et flamine martires esse possumus, si pacienciam ueraciter in animo custodiamus.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Martirium g

Quamuis occasio persecutionis deest, habet tamen et pax nostra martirium suum quia et si carnis colla ferro non subdimus, spiritali tamen gladio desideria in mente carnalia trucidamus.

Gregorius omelia III. super euangelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Martirium h

Duo sunt quippe martirii genera: unum in publico, aliud in mente simul et in actione. Itaque esse martires possumus, eciam si nullo ferro percuciencium trucidemur.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Martirium i

Quod martirium grauius est quam inter epulas esurire, inter uestes multas et preciosas algere, paupertate premi inter diuicias quas offert mundus, quas ostentat malignus, quas desiderat noster appetitus? Propterea pauperibus pariter et martiribus regnum celorum promittitur quia paupertate quidem emitur, sed in passione pro Christo absque dilatione percipitur.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Martirium k

Egestas bene tollerata propter Christum facit martirium.

Crisostomus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Martirium l

In preliis sensibilibus qui paratior est ad occisionem, probior est et hostibus terribilior; quamuis eum rex non possit suscitare post mortem, quanto magis hic ubi tanta spes resurrectionis est?

Crisostomus super Mattheum XI.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Martirium m

Fortissimus Abraham, sed beatus Laurencius fortior fortissimo. Audiamus qualiter Abraham sua dimisit; Laurencius sua dispersit, dedit pauperibus. Abraham filium suum Deo obtulit, Laurencius se ipsum pro Filio Dei. Hic ignem parat, colligat filium, gladium euaginat, sed angelum audit prohibentem ne perficiat; ille ad ignem positus Christum predicat, carnifices uero urgentes carbones ministrando uerbis non exasperat, efficitur holocaustum Domino, id est totum incensum: intus igne caritatis, exterius uero flamma tribulationis. Hic quia obediens efficitur, filium recipit incolumen; ille quia perseuerat in tormentis, adeo Filio recipitur ad salutem.

Hugo de claustro anime libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Martirium n

Hoc enim baptisma, scilicet martirium, in gracia maius, in potestate sublimius, in honore preciosius.

Cyprianus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Humilitas r
Virginitas s
Christianus g

Varia