Medicina
Medicina a
Nouit medicus quid salutiferum, quidue contrarium petat egrotus. Egroti estis; nolite ergo medico dictare que uobis medicamenta uelit apponere.
Augustinus in quodam sermone.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Medicina b
Contraria diuine conditioni precepta medicine sunt; a ieiunio reuocant, lugubrare non sinunt, ab omni intentione meditationis abducunt. Itaque qui se medicis dederit, seipsum sibi abnegat.
Ambrosius super Psalmum CXXX.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Medicina c
Omnis medicina habet ad tempus amaritudinem, sed postea fructus doloris sanitate monstratur.
Ieronymus super Ieremiam libro II.
Fons primus
[Back to top]
Medicina d
Improbus et imperitus est medicus qui alienum mederi appetit et ipse uulnus quod patitur nescit.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Medicina e
Moris medicinalis est ut sepe feruorem uiscerum in pruriginem cutis trahat; et plerumque inde interius curat, unde exterius sauciat. Ita non nunquam diuine dispensationis medicamine agitur ut exterioribus
doloribus internum uulnus adiuuatur.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Medicina f
Delicata nimis medicina est, prius alligari quam uulnerari, membrum non percussum plangere et necdum suscepto ictu admouere manum, fouere unguento ubi non dolet, emplastrum adhibere ubi scissura non est.
Bernardus in apologetico.
Fons primus
[Back to top]
Medicina g
Ego plagis consciencie mee nullum iudico accommodacius medicamentum probris et contumeliis.
Bernardus in epistola.
Fond primus
[Back to top]
Medicina h
O sapiencia! Quanta arte medendi in uino et oleo anime mee sanitatem restauras, fortiter suauis et suauiter fortis, fortis pro me et suauis michi.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Medicina i
Vnde irrepsit morbus, inde remedium intret; et per eadem sequatur uestigia, uita mortem, tenebras lux, uenenum serpentis antidotum ueritatis, et sanat oculum qui turbatus est ut serenus uideat quem turbatus non
potest. Auris prima mortis ianua, prima aperiatur et uite.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Medicina k
Spirituali medico spiritualem offerebat mercedem. Nam omnes medici pecuniis, iste autem solus oratione placatur.
Crisostomus super illud Matthei VIII.: Ostende te sacerdoti et offer munus et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Medicina l
Nomen medicine a modo ac temperamento impositum existimatur ut non satis sed paulatim adhibeatur. Nam in multo contristatur natura, mediocriter autem gaudet. Vnde et qui pigmenta et antidota assidue biberint
uexantur. Immoderatio enim omnis non salutem sed periculum affert.
Ysidorus libro IIII. ethimologiarum.
Fons primus
[Back to top]
Medicina m
Commune quidem medicorum uicium est semper circa egritudines uariare. Vnde si tres aut quattuor ad infirmum ueniunt, nunquam in assignatione cause uel exhibitione cure conueniunt.
Petrus Blesensis in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Medicina n
Frequenter siquidem ex aptitudine medici graciosa et ex quadam confidencia quam egrotus inde concipit, natura iam deficiens conualescit.
Idem ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Medicina o
Medicorum consilia deuita qui parum docti et satis seduli officiosissime multos occidunt.
Seneca in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Medicina p
Quedam non nisi a presente mouentur; non potest medicus per epistolas cibi aut balnei tempus eligere; uena tangenda est. Vetus prouerbium est gladiatorem in harena capere consilium; aliquid aduersarium uultus,
aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio corporis intuentem mouet.
Seneca XXII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Medicina q
Crudelem medicum intemperancia facit. Male secum agit eger qui medicum heredem facit.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Elemosina alEucharistia n
Gracia b
Gula f, Gula g
Humilitas b
Mansuetudo c
Munus e
Tribulatio a
Varia