Miseria
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | Ubi
Miseria a
Miseria est copia tribulationis et inopia consolationis quando multipharie quis patitur et a nemine releuatur.
Augustinus de diffinitionibus.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Miseria b
Qui nequiter uult uiuere, nonne tanto miserior esse conuincitur, quanto facilius mala eius uoluntas impletur?
Augustinus libro de uerbis Domini.
Fons primus
[Back to top]
Miseria c
Quid miserius misero non miserante se ipsum et flente Didonis mortem que fiebat amando Eneam, non flente autem mortem suam que fiebat non amando te?
Augustinus libro I. confessionum.
Fons primus
[Back to top]
Miseria d
Magna hominis miseria cum illo non esse sine quo non potest esse. In quo enim est proculdubio sine illo non est, et tamen si eius non meminit eumque non intelligit neque diligit, cum illo non est.
Augustinus libro de trinitate.
Fons primus
[Back to top]
Miseria e
Considera quantum potes quam magnum bonum sit ipsum esse quod et beati et miseri uolunt. Nam si hoc bene consideraueris, uidebis in tantum te esse miserum, in quantum non propinquas ei quod summe est.
Augustinus de libero arbitrio.
Fons primus
[Back to top]
Miseria f
Apud Christianos non qui patitur, sed qui facit contumeliam miser est.
Ieronymus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Miseria g
Peccantes quosque tunc consideremus amplius miseros quando eos conspicimus in culpa sua sine flagello derelictos.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Ille bene nouit in exterioribus miseriis subsistere qui scit de spe interna semper gaudere.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Miseria h
Generalis est humano generi miseria triplex, si diligenter aduertimus. Nam et faciles sumus ad seducendum, et debiles ad operandum, et fragiles ad resistendum. Si discernere uolumus inter bonum et malum,
decipimur; si temptamus facere bonum, deficimus; si conamur resistere malo, deicimur et superamur.
Bernardus sermone VIII.
Fons primus
[Back to top]
Miseria i
Sicut pura ueritas non nisi puro corde uidetur, sic miseria fratris non nisi misero corde seruatur.
Bernardus de duodecim gradibus humilitatis.
Fons primus
[Back to top]
Miseria k
Homo natus de muliere breui uiuens tempore et cetera. In sordibus generamur, in tenebris confouemur, in doloribus parturimur. Ante exitum miseras oneramus matres, in exitu more uipereo laceramus; mirum quod non
ipsi laceramur. Primam uocem ploramus, edimus, merito quidem ut pote uallem plorationis ingressi ut nobis illud sancti Iob ex omni parte possit aptari. Multis repletur miseriis; multis et multiplicibus, inquam,
miseriis corporis, miseriis cordis, miseriis dum dormit, miseriis dum uigilat, miseriis quaquauersum se uertat.
Bernardus in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Miseria l
Consideranti tibi quid sis, occurret tibi homo nudus et pauper et miser et miserabilis; homo dolens quod homo sit, erubescens quod nudus sit, plorans quod natus sit, murmurans quod sit homo natus ad laborem,
non ad amorem; homo natus de muliere et ob hoc cum reatu; breui uiuens tempore ideo cum metu; repletur multis miseriis et propterea cum fletu, et uere multis quia corporis et anime simul.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Miseria m
Quare de uulua egressus sum ut uiderem laborem et dolorem, consumerentur in confusione dies mei? Si talia locutus est de se ille quem Deus sanctificauit in utero, qualia loquar de me quem mater mea genuit in
peccato? Heu me! Dixerim: Mater, quid me genuisti filium amaritudinis et doloris? Quare non in uulua mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? Cur exceptus genibus, lactatus uberibus, natus in combustionem
et cibum ignis? Vtinam interfectus fuissem in utero ut fuisset meum sepulcrum et uulua eius conceptus eternus. Fuissem enim quasi non essem de utero translatus ad tumulum.
Innocencius de uilitate conditionis humane.
Fons primus
[Back to top]
Miseria n
Quis ergo det oculis meis fontem lacrimarum ut fleam miserabilem humane conditionis ingressum, culpabilem humane conuersationis progressum, dampnabilem humane dissolutionis egressum? Considerauerim ergo cum
lacrimis de quo factus est homo, quid faciat homo, quid facturus sit homo. Sane formatus est de terra, conceptus in culpa, natus ad penam. Agit praua que non licent, turpia que non decent, uana que non expediunt.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Miseria o
Formatus est homo de puluere, de luto, de cinere, quodque uilius est de spurtissimo spermate; conceptus in pruritu carnis, in feruore libidinis, in fetore luxurie, quodque deterius est in labe peccati; natus ad
laborem, timorem, dolorem, quodque miserius est ad mortem. Agit praua quibus offendit Deum, offendit proximum, offendit se ipsum. Agit turpia quibus polluit famam, polluit personam, polluit conscienciam. Agit uana
quibus negligit seria, negligit utilia, negligit necessaria. Fit cibus ignis qui semper ardet et urit inextinguibilis; esca uermis qui semper rodit et comedit immortalis; massa putredinis que semper fetet et
sordet horribilis.
Idem ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Miseria p
Sapiens miser plus miser est quam rusticus miser. Scit enim exaggerare causas dolendi quas rusticus miser ignorat.
Super principium Boecii de consolatione.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Miseria q
Miserum te reputo quia nunquam fuisti miser; transiuisti uitam et non inuenisti aduersarium; nimis miser fuisti, miseros reputo qui nimia felicitate torpescunt.
Seneca in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Miseria r
Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser qui sollicitus est ut ea quibus delectatur ad extremum usque permaneant. Nullo enim tempore conquiescet et expectatione uenturi presencia quibus frui
poterat amittet.
Seneca in quadam epistola.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Miseria s
Miserior es cum in omnem fraudem oculis raperis quam si omnino oculos non habueris.
Seneca de remediis fortuitorum.
Fons primus
[Back to top]
Miseria t
Et deest et superat miseris cognitio. Felix improbitas optimorum est calamitas. In misera uita contumelia est. Miserum est agere cogi quod cupias loqui. Miserrima est fortuna que inimico caret. Sola miseria
caret inuidia.
Seneca in prouerbiis.
Fontes primi
cf. Inuidia z
[Back to top]
Ubi
Compassio fHomo d, Homo I, Homo m, Homo n, Homo o
Honor a
Timor ai
Voluntas a
Varia